Page images
PDF
EPUB

eum niti fundamento comperiemus, quo tanta contentionum ac belli moles fuperftruenda fit, quantam hanc verifimile eft futuram.

Duplex titulus præfertur, papam videlicet ea loca donaffe, feque primos omnium perluftraffe: ad primum quod attinet, fcimus papam in donandis regnis ac regionibus liberaliffimum femper fuiffe, illi intereà diffimillimum cujus vicarium fe effe profitetur, qui ne hoc quidem tantulum fibi fumere volebat, ut in dividendis hæreditatibus constitui fe judicem pateretur, nedum ut fuo arbitrio cuiquam donaret, quemadmodum Angliam, Hiberniam, aliaque regna papa largitus eft. Verùm nos authoritatem in eo iftiufmodi nullam agnofcimus, neque gentem ullam ufque adeo mentis inopem exiftimamus, ut in eo tantum authoritatem ineffe credat ; vel Hifpani ipfi ut credant, aut effent afsensuri, fi ab iis papa tantum abjudicaffet quantum largitus est. Quod fi Galli atque alii, qui authoritatem papalem in ecclefiafticis rebus agnofcunt, hunc Hifpanorum titulum pro nihilo habent, nos ut de eo alitèr fentiamus non eft expectandum, adeoque hoc relinquimus, refponfo ampliore prorfus indignum.

Sed neque alter titulus majoris eft ponderis; quafi verò, fi Hifpani paucas quafdam Americæ partes primi perfcrutati funt, infulifque aliquot, fluminibus, ac promontoriis nomina impofuere, idcircò novi illius orbis dominium jure fibi acquifiviffent. Verùm imaginarius ejufmodi titulus tali præfcriptione nixus fine poffeffione jus aliquod verum aut legitimum creare non poteft. Jus optimum tenendi Americanis in locis quod quifque habet, eft coloniarum deductio, et poffeffio vel ubi nulli omnino incolæ fuere, vel, ficubi fuere, eorum affenfu, vel faltem in defertis quibufdam fuarum regionum et incultis locis, quibus vel colendis vel habitandis ipfi non fufficiant; quandoquidem Deus terram hominum ufibus creavit, præcepitque iis ut univerfam implerent.

Hoc fi verum eft, quemadmodum Hifpani iniquiffimo jure parta illic obtinere invenientur; cum omnia invitis incolis, et quafi ex ipfis eorum vifceribus fibi acquifiverint, quorum fanguine fuum imperium illic fundarunt, magnafque infulas et regiones totas non reperere quidem defertas fed reddidere, indigenis omnibus eradicatis, ita Angli, quæ illic habent, jure optimo poffederint; eafque nominatim in

3

fulas

fulas in quibus Hifpani colonias eorum oppugnarunt atque delerunt; quæ aut incolas omnino non habuere, aut fi ab Hifpanis interfectos, defertæ etiam ab iifdem et fine cultoribus relictæ funt: adeo ut naturæ gentiumque jure occupantibus quibufvis eas et poffidentibus cedant; juxta illud in legibus notiffimum, " Quæ nullius funt et pro derelictis habentur, cedunt occupanti.". Quanquam fi Hifpanos expuliffemus iis locis in quæ noftras colonias deduximus, unde ipfi priùs incolas radicitùs exturbaverunt, nos tanquam occifionum et injuriarum illius populi ultores meliore jure regiones illas obtinuiffemus, quam oppreffores ejufdem et interfectores. Cum autem noftræ coloniæ iis in locis fuerint, ubi neque indigenæ neque Hifpani poffeffionem ullam tenuerunt, neque habitationes ullas aut pecora poft fe reliquerant, aliamve rem, quæ poffit ullo modo jus poffeffionis retinere, tanto evidentius jus noftrum iis in locis fuit, et Hifpanorum injuriæ nobis illatæ tantè apertiores; iis præfertim in locis quæ indicti utrinque belli tempore Occupata funt (quo in genere Providentia infula atque Tortuga fuit) quas fi Hifpani fuas effe ullo priore titulo necdum prolato oftendere potuiffent, tamen cum in pacis proximæ tractatione id non fecerint, per fecundum ejus articulum talem omnem prætextum ipfi fibi in pofterum amputarunt, jufque ipfi fuum, fi quod erat, extinxerunt.

Hoc argumentum copiofiùs tractare nihil attinet; neque eft quifquam rerum peritus quin facilè perfpiciat, quàm inanes atque infirmæ fint istæ rationes, quibus innixus Hifpanus tam immenfi tractus imperium arrogare fibi foli non dubitat. Verùm id egimus, ut obtentuum iftorum debilitatem paucis aperiremus, quibus Hifpani, quicquid in nos indignè atque atrociter in Occidentali India commiferunt, defendere conantur; mancipationes, fufpendia, demersiones, cruciatufque noftrorum hominum ac neces, navium ac bonorum fpoliationes, coloniarum fumma in pace depopulationes, idque nulla prorfus injuria affecti, ut Anglicana gens, quoties hæc tam acerba atque atrocia in fuum fanguinem, et ejufdem orthodoxæ fidei cultores, perpetrata meminerit, non naves bellicas fed decus fuum omne obfolefcere et interire cogitet, fi his indigniffimis modis tractari fefe diutiùs æquo animo patiatur; neque folùm tanta ac tam opulenta orbis terrarum parte contra jus legefque gen

[ocr errors]

De inquifitione Hifpanica fanguinaria nihil dicimus, inimicitiarum caufa univerfis proteftantibus communi; neque de tot feminariis facerdotum ac jefuitarum Anglicorum fub Hifpanico patrocinio nidulantium, offenfionis causa et periculi graviffimi huic reipublicæ propria; cum propofi11 tum nobis potiffimum fit controverfiarum in Occidentali India noftrarum caufas et rationes exponere. Hoc verò æquioribus cunctis et incorruptis rerum æftimatoribus planum feciffe confidimus, neceffitatem, exiftimationem, juftitiam ad hanc nuper fufceptam expeditionem nos evocaffe; neceffitatem, bellandum enim neceffariò eft, fi per Hifpanos pacem colere non licet; exiftimationem atque juftitiam, neutra enim harum nobis conftare poterit, fi injurias tam inhumanas atque intolerandas impunè civibus noftris ac popularibus inferri defides patiemur, quales in Occidentali India illatas iis effe demonftravimus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

tium communes ab omni libero commercio excludi, verùm etiam pro piratis atque prædonibus haberi, eodemque fupplicio plecti, fi illa maria navigare, fi vel afpicere vel afpirare, fi denique vel cum noftris ibi coloniis ufum aliquem aut commercium habere aufa fuerit.

[ocr errors]

Et certè parum vident, qui de confiliis ac rationibus Hifpanicis conjecturam capiunt ex ca perfona ac fpecie quam in præfentia fuarum rerum inclinatio induere verfùs nos in his orbis terræ partibus coegit; quafi non nunc mens eadem, iidem fenfus animorum ac rationum fuarum fint, qui tum fuere, cùm anno 1588 fubjugare hanc totam infulam fuumque fub imperium ac ditionem fubjungere affectabant, immò quafi ex hoc immutato apud nos rerum ftatu formaque reipublicæ non accenfa potius eorum in nos odia auctæque fufpiciones fint. Quod fi hæc opportunitas, quæ, propter nunnulla quædam quæ nuper acciderunt, ineundi rationem aliquam, qua ab hoc tam vetere et implacato religionis noftræ ac patriæ hofte nobifmetipfis (Deo bene juvante) confulere poffimus, occafionem fortè fuppeditaverit, prætermiffa fuerit, fieri poterit ut eas vires facilè fit recuperaturus (animus enim certè illi neque unquam deerit neque deeffe poterit) ex quibus intolerandus æquè et formidabilis reddi poffit atque antea fuerit. Nos interea fi injurias tam immanes in Occidentali India fine fatisfactione ulla aut vindicta noftris fieri, fi excludi nos omnes ab illa tam infigni orbis

orbis terrarum parte, fi infeftum atque inveteratum hoftem noftrum (pace præfertim cum Batavis jam facta) ingentes illos ab Occidentali India thefauros, quibus præfentia incom moda farcire poffit, noftra pace domum deportare, refque fuas in eum rurfus locum reftituere patiemur, quò eandem iterum poffit deliberationem fufcipere, quam anno 1588 habuit, Utrum fuiffet confultius ad recuperandas Belgii fœderatas provincias initium facere ab Anglia, an ab illis ad fubigendam, Angliam," proculdubiò non minus multas immò plures caufas excogitabit, cur potius ab Anglia initium fit faciendum: Quem finem ut affequantur ullo tempore ea confilia, fi Deus permitteret, expectare meritò poffemus, ut in nos primos, in omnes denique ubicunque protestantes, exerceatur quod reftat occidionis illius immaniffimæ, quam fratres noftri in Alpinis vallibus paffi nuper funt : quæ, fi illorum miferorum editis querimoniis orthodoxorum credendum fit, per illos fraterculos, miffionarios quos vocant, Hifpanicæ aulæ confiliis informata primitùs ac defig

nata erat.

His omnibus animadverfis, fperamus quidem fore, ut omnes Angli, præfertim finceri, privatas adverfùs fe mutuò inimicitias depofituri fint, fuifque propriis commodis potius renunciaturi quàm propter cupiditatem lucri, haud ita mul ti, ex mercaturis illis faciendi (quod non nifi inhoneftis conditionibus et quodammodo improbis parari, et aliundè etiam fuppeditari poterit) multorum adolefcentiam negotiatorum animas, ex iis conditionibus quibus nunc in Hifpania negotiantur et degunt, fummo periculo, ficuti faciunt, objecturi, vitamque et fortunas multorum in America fratrum Chriftianorum, hujus denique nationis totius agi exiftimationem paffuri; quodque graviffimum eft, oblatis fibi a Deo ad gloriam ipfius, regnumque Chrifti amplificandum opportu nitates præclariffimas ex manibus dimiffuri. Quæ quidem non dubitamus quin, remotis quæ veritati penitus infpicien dæ officiunt, expeditionis nuper noftræ in Occidentalem Indiam contra Hifpanos fufceptæ potiffimum fuiffe finem

appareat.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

AUTORIS

EPISTOLARUM FAMILIARIUM

LIBER UNUS;

QUIBUS ACCESSERUNT

Ejufdem, jam olim in Collegio Adolefcentis, Prolufiones quædam Oratorix.

THOME JUNIO Præceptori fuo.

1. Quanquam ftatueram apud me (præceptor optime) epiftolium quoddam numeris metricis elucubratum ad te dare, non fatis tamen habuiffe me exiftimavi, nifi aliud infuper foluto ftylo exaraffem; incredibilis enim illa et fingularis animi mei gratitudo, quam tua ex debito vendicant in me merita, non conftricto illo, et certis pedibus ac fyllabis auguftato dicendi genere exprimenda fuit, fed oratione libera, immò potius, fi fieri poffet, Afiatica verborum exuberantia. Quamvis quidem fatis exprimere quantum tibi debeam, opus fit meis viribus longè majus, etiamfi omnes quofcunque Ariftoteles, quofcunque Parifienfis ille dialecticus congeffit argumentorum rós exinanirem, etiamfi omnes elocutionis fonticulos exhaurirem. Quereris tu vero (quòd merito potes) literas meas raras admodum et perbreves ad te delatas effe ; ego vero non tam doleo me adeo jucundo, adeoque expetendo defuiffe officio, quam gaudeo et pene exulto eum me in amicitia tua tenere locum, qui poffit crebras à me epistolas efflagitare. Quod autem hoc plufquam triennio nunquam ad te fcripferim,

quæfo

« PreviousContinue »