Page images
PDF
EPUB

tacite rogant ut fuis ofculis abftergat lacrymulas, quas ejus 2 abfentiæ dederant. Ipfa quoque Tellus in adventum Solis cultiori fe induit veftitu, nubefque juxta variis chlamydata coloribus, pompa folenni, longoque ordine videntur ancil lari furgenti deo. Ad fummam, nequid deeffet ad ejus dilatandas laudes, huic Perfæ, huic Libyes, divinos honores decrevere; Rhodienfes pariter celeberrimum illum ftu. pendæ magnitudinis coloffum, Charetis Lyndii miro ex. tructum artificio, huic facrarunt; huic itidem hodie Occidentalis Indiæ populi thure cæteroque apparatu facrificare accepimus. Vos teftor, academici, quam jucundum, quam optatum diuque expectatum vobis illucefcat mane, utpote quod vos ad manfuetiores mufas revocet, à quibus infatu rabiles et fitibundos dimiferat ingrata Nox. Testor ultimo Saturnum cœlo deturbatum in Tartara, quam lubens vel, let, fi modo per Jovem liceret, ab exofis tenebris ad auras reverti; quòd demum lux vel ipfi Plutoni fua caligine longe fit potior, id quidem in confeffo eft, quando cœlefte regnum toties affectavit, unde fcite et veriffime Orpheus in hymno ad Auroram,

Η χαίρει θνητῶν μερόπων γένος ἐδέ τις ἐτὶν,
Ὃς φεύγει τὴν σὴν ὄψιν καδυπέρτερον, ἦσαν
Ἡνίκα, τον γλύκυν ὕπνον ἀπό βλεφάρων αποσείσης.
Πᾶς δέ βροτός γήθει, πᾶν ἑρπετόν, ἀλλάτε φυλα
Τετραπόδων, πληνῶν]ε, καὶ ἐνναλίων πολυεθνῶν.

Nec mirum utique cum Dies non minus utilitatis adferat
quam delectationis, et fola negotiis obeundis accommodata
fit; quis enim mortalium lata et immensa maria trajicere
fuftineret, fi defperaret affuturum diem; immo non aliter
oceanum navigarent quam Lethen et Acherontem manés,
horrendis nimirum undiquaque tenebris obfiti. Unufquifque
etiam in fuo fe contineret gurguftio, haud unquam aufus
foras prorepere; adeo ut neceffe effet diffui ftatim huma-
nam focietatem. Fruftra Venerem exeuntem è mari in-
choaffet Apelles; fruftra Zeuxis Helenam pinxiffet, fi Nox
cæca et obnubila res tam vifendas oculis noftris adimeret ;
tum quoque fruftra tellus ferpentes multiplici et erratico
lapfu vites, fruftra decentiffimæ proceritatis arbores pro-
funderet, incaffum denique gemmis et floribus tanquam

1

ftellulis

ftellulis interpoliret fe, cœlum exprimere conata; tum demum nobiliffimus ille videndi fenfus nullis animalibus ufui foret; ita prorfus, extincto mundi oculo, deflorefcerent omnia et penitus emorerentur; nec fane huic cladi diu fupereffent ipfi homines, qui tenebricofam incolerent terram, cum nihil fuppeteret unde victitarent, nihil denique obftaret, quominus in antiquum chaos ruerent omnia. Hifce quidem poffit quifpiam inexhaufto ftylo plura adjicere; verum non permitteret ipfa verecunda Dies ut fingula perfequatur, et proclivi curfu ad occafum præcipitans, nullo modo pateretur immodice laudantem. Jam igitur declinat in vefperam dies, et nocti ftatim cedet, ne adulta hieme folftitialem contigiffe diem facete dicatis. Tantum pace veftra liceat adjungere pauca quæ non poffum commode præterire. Meritò igitur poetæ Noctem inferis exurgere fcriptitarunt; cum impoffibile plane fit aliunde tot tantaque mala nifi ex eo loco mortalibus invehi. Oborta enim nocte fordefcunt et obfufcantur omnia, nec quicquam tunc profecto intereft inter Helenam et Canidiam, nihil inter pretiofiffimos et viles lapillos, nifi quod gemmarum nonnullæ etiam noctis obfcuritatem vincant: huc accedit, quod amoeniffima quæque loca tunc quidem horrorem incutiant, qui etiam alto et trifti quodam augetur filentio; fiquidem quicquid ufpiam eft in agris, aut hominum aut ferarum, vel domum, vel ad antra raptim fe conferunt ; ubi ftratis immerfi ad afpectus noctis terribiles claudunt oculos. Nullum foris confpicies præterquam fures et laverniones lucifugos, qui cædem anhelantes et rapinas, infidiantur bonis civium, et noctu folum vagantur, ne detegantur interdiu; quippe dies nullum non indagare folet nefas, haud paffura lucem fuam iftiufmodi flagitiis inquinari; nullum habebis obvium nifi lemures et larvas, et empufas quas fecum Nox comites è locis afportat fubterraneis, quæque tota nocte terras in fua ditione effe, fibique cum hominibus communes vendicant. Ideoque opinor noctem auditum noftrum reddidiffe folertiorem, ut umbrarum gemitus, bubonum et ftygum ululatus, ac rugitus leonum, quos fames evocat; eò citius perftringerent aures, animofque; graviori metu percellerent. Hinc liquidò constat, quam fit ille falfus animi qui noctu homines à timore otiofos effe, Noctemque curas fopire omnes autumnat; namque hanc vanam effe et nugatoriam opinionem infœlici norunt

[blocks in formation]

experientia, quicunque fceleris cujufpiam confcii fibi fuere ; quos tunc fphinges et harpyiæ, quos tunc gorgones et chimæræ intentatis facibus infequuntur; norunt miferi, qui cum nullus adfit qui fubveniat iis et opituletur, nullus qui dulcibus alloquiis dolores leniat, ad bruta faxa irritas jaciunt querelas, fubinde exoptantes oriturum diluculum. Idcirco Ovidius poetarum elegantiffimus Noctem jure optimo curarum maximam nutricem appellavit. Quod autem eo potiffimum tempore fracta et defatigata laboribus diurnis corpora recreemus fomno et refocillemus, id numinis beneficium eft non noctis munus; fed efto, non est tanti fomnus ut ejus ergo noctem in honore habeamus, enimvero cum proficifcimur dormitum, revera tacite fatemur nos imbelles et miferos homines, qui minuta hæc corpufcula ne ad exiguum tempus fine requie fuftentare valeamus. Et certe quid aliud eft fomnus quam mortis imago et fimulachrum? hinc Homero mors et fomnus gemelli funt, uno generati conceptu, uno partu editi. Poftremò, quod luna cæteraque fidera nocti fuas præferant faces, id quoque foli debetur; neque enim habent illa quod transfundant lumen nifi quod ab illo accipiant mutuum. Quis igitur, fi non tenebrio, fi non effractor, fi non aleator, fi non inter fcortorum greges noctem pernoctare perpetem grofque dies ronchos efflare folitus, quis inquam nifi talis tam inhoneftam, tamque invidiofam caufam in fe fufceperit defendendam? Atque demiror ego ut afpicere audeat folem hunc, et etiam cum communi luce impune frui, quam ingratus vituperat, dignus profecto quem adverfis radiorum ictibus veluti Pythonem novum interimat fol; dignus qui Cimmeriis occlufus tenebris longam et perofam vitam tranfigat; dignus denique cujus oratio fomnum moveat auditoribus, ita ut quicquid dixerit non majorem fomnio quovis fidem faciat; quique ipfe etiam fomnolentus, nutantes atque fiertentes auditores annuere fibi et plaudere peroranti deceptus putet. Sed nigra video noctis fupercilia, et fentio atras infurgere tenebras; recedendum eft, ne me nox improvifum opprimat. Vos igitur, auditores, pofteaquam nox nihil aliud fit quam obitus, et quafi mors diei, nolite committere ut mors vitæ præponatur; fed caufam dignemini meam veftris ornare fuffragiis, ita studia veftra fortunent mufæ; exaudiatque Aurora mufis amica, exaudiat et Phoebus qui cuncta videt auditque, quos habeat in hoc cœtu laudis ejus fautores. Dixi,

inte

IN SCHOLIS PUBLICIS.

De Sphærarum Concentu.

Si quis meæ tenuitati locus Academici, poft tot hodie, tantofque exauditos oratores, conabor etiam ego jam pro meo modulo exprimere, quam bene velim folenni hujus lucis celebritati, & tanquam procul fequar hodiernum hunc eloquentiæ triumphum. Dum itaque trita illa, & pervulgata dicendi argumenta refugio penitus, et reformido, ad novam aliquam materiem ardue tentandam accendit animum, & ftatim erigit hujus diei cogitatio, horumque fimul quos digna die loquuturos haud injuriâ fufpicabar; quæ duo vel tardo cuivis, & obtufo cæteroquin ingenio ftimulos, aut acumen addidiffe poterant. Hinc idcirco fubiit pauca faltem fuper illo cœlesti concentu, dilatatâ (quod aiunt) manu, & ubertate oratoriâ præfari, de quo mox quafi contracto pugno disceptandum eft; habitâ tarnen ratione temporis, quod me jam urget & coarctat. Hæc tamen perinde accipiatis velim auditores, quafi per lufum dicta. Quis enim fanus existimaverit Pythagoram deum illum philofophorum, cujus ad nomen omnes ejus fæculi mortales non fine perfancta veneratione affurgebant, quis, inquam, eum exiftimaverit tam lubricè fundatam opinionem unquam protuliffe in medium. Sanè fi quam ille fphærarum docuit harmoniam, et circumactos ad modulaminis dulcedinem coelos, per id 'fapien ter innuere voluit, amiciffimos orbium complexus, æquabilefque in æternum ad fixam fati legem converfiones; in hoc certe vel poetas, vel quod idem pene eft, divina imitatus oracula, à quibus nihil facrì reconditique mysterii exhibetur in vulgus, nifi aliquo involutum tegumento et vestitu. Hunc fecutus eft ille Naturæ Matris optimus interpres Plato, dum fingulis cœlis orbibus Sirenas quafdam infidere tradidit, quæ mellitiffimo cantu deos hominefque mirabundos capiant. Atque hanc deinque confpirationem rerum

univer

[ocr errors]

univerfam, et confenfum amabilem, quem Pythagoras per harmoniam poetico ritu fubinduxit, Homerus etiam per auream illam Jovis catenam de cœlo fufpenfam infigniter, appofitéque adumbravit. Hinc autem Ariftoteles, Pythagoræ, et Platonis æmulus et perpetuus calumniator, ex labefactatis tantorum virorum fententiis viam fternere ad gloriam, cupiens inauditam hanc cælorum fymphoniam, fphæ rarumque modulos affinxit Pythagoræ. Quod fi fic tuliffet five fatum, five fors, ut tua in me, Pythagora pater, tranfvolaffet anima, haud utíque deeffet qui te facile affereret, quantumvis gravi jamdiu laborantem infamia. At vero quidni corpora cœleftia, inter perennes illos circuitus, muficos efficiant fonos? Annon æquum tibi videtur Aristoteles? næ ego vix credam intelligentias tuas fedentarium illum rotandi cœli laborem potuiffe tot fæculis perpeti, nifi ineffabile illud aftrorum melos detinuiffet abituras, et modulationes delinimento fuafiffet moram. Quam fi tu cœlo adimas fane mentes illas pulchellas, et miniftros deos plane in pistrinum dedis, et ad molas trufatiles damnas. Quinetiam ipfe Atlas ruituro ftatim cœlo jampridem fubduxiffet .humeros, nifi dulcis illa concentus anhelantem, et tanto fub .onere fudabundum lætiffima voluptate permulfiffet. Ad hæc, -pertæfus aftra Delphinus jamdiu coelo fua præoptaffet maria, nifi probe calluiffet, vocales cœli orbes lyram Arioniam fuavitate longe fuperare. Quid! quod credibile eft ipfam alaudam prima luce recta in nubes evolare, et Lufciniam totam noctis folitudinem cantu tranfigere, ut ad harmonicam cœli rationem, quam attente aufcultant, fuos corrigant modulos. Hinc quoque mufarum circa Jovis altaria dies noctéfque faltantium ab ultima rerum origine increbuit fabula; hinc Phæbo lyræ peritia ab longinqua vetuftate attributa eft. .Hinc harmoniam Jovis et Electræ fuiffe filiam reverenda credidit antiquitas, quæ cum Cadmo nuptui data effet, totus cœli chorus concinuiffe dicitur. Quid fi nullus unquam in terris audiverit hanc aftrorum fymphoniam? Ergone omnia fupra lunæ fphæram muta prorfus erunt, torpidoque .filentio confopita? Quinimo aures noftras incufemus debiles, quæ cantus et tam dulces fonos excipere aut non poffunt, aut non digna funt. Sed nec plane inaudita eft hæc cœli melodia; quis enim tuas Ariftoteles in media æris plaga tripudiantes capras putaverit, nifi quod præcinentes

cœlos

« PreviousContinue »