Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

cœlos ob vicinitatem clare cum audiant, non poffint fibi temperare quo minus agant choreas. At folus inter mortales concentum hunc audiffe fertur Pythagoras; nifi et ille bonus quifpiam genius, et coeli indigena fuerit, qui forte fuperum juffu delapfus eft ad animos hominum facra eruditione imbuendos, et ad bonam frugem revocandos: ad minimum certe vir erat, qui omnes virtutum numeros in se continebat, quique dignus erat cum diis ipfis fui fimilibus fermones mifcere, et coeleftium perfrui confortio: ideoque nihil miror, fi dii ejus amantiffimi abditiffimis eum naturæ fecretis intereffe permiferint. Quod autem nos hanc minime audiamus harmoniam fane in caufa videtur effe furacis Promethei audacia, quæ tot mala hominibus invexit, et fimul hanc fœlicitatem nobis abftulit qua nec unquam frui licebit, dum fceleribus cooperti belluinis cupiditatibus obrutefcimus; qui enim poffumus cœleftis illiu foni capaces fieri, quorum animæ (quod ait Perfius) in terras curvæ funt, et coeleftium prorfus inanes. At fi pura, fi casta, si nivea geftaremus pectora, ut olim Pythagoras, tum quidem fuaviffima illa ftellarum circumeuntium mufica perfonarent aures noftræ, et opplerentur; atque dein cuncta illico tanquam in aureum illud fæculum redirent; nofque tum demum miferiarum immunes, beatum et vel diis invidendum degeremus otium, Hic autem me veluti medio in itinere tempus interfecat, idque perfane opportune vereor enim ne incondito miniméque numerofo ftylo, huic quam prædico harmoniæ, toto hoc tempore obftrepuerim; fuerimque ipfe impedimento, quo minus illam audiveritis: Itaque Dixi.

IN SCHOLIS PUBLICIS.

Contra Philofophiam Scholafticam.

Quærebam nuper obnixe, academici, nec in poftremis hoc mihi curæ erat quo potiffimum verborum apparatu vos auditores meos exciperem, cum fubito mihi in mentem venit id quod Marcus Tullius (à quo, non fine faufto omine exorditur oratio mea) toties commifit literis; in hoc fcilicet partes rhetoris fitas effe, ac pofitas, ut doceat, delectet, et denique permoveat. Proinde iftuc mihi tantummodo propofui negotium, ut ab hoc triplici oratoris munere quam minime difcedam. At quoniam docere vos confummatos undique homines non eft quod ego mihi fumam, nec quod vos fuftineatis, liceat faltem (quod proximum eft) monere aliquid fortaffe non omnino abs re futurum; delectare interim, quod fane perquam vereor, ut fit exilitatis meæ, erit tamen defiderii fumma, quam fi attigero, certe parum erit, quin et permoveam. Permovebo autem in præfens abunde, ex animi fententia, fi vos auditores inducere potero, ut immania illa, et prope monftrofa fubti lium, quod aiunt, doctorum volumina rariori manu evol vatis, utque verrucofis fophiftarum controverfiis paulo remiffius indulgeatis. At vero ut palam fiat omnibus quam fit æquum atque honeftum quod fuadeo, ftrictim oftendam, et pro mea femihorula hifce ftudiis nec oblectari animum, nec erudiri, nec denique commune bonum quicquam promoveri. Et certe in primis ad vos provoco, academici, fi qua fieri poteft ex mea veftri ingenii conje&ura, quid, quæfo, voluptatis ineffe poteft in feftivis hifce tetricorum fenum altercationibus, quæ fi non in Trophonii antro, certe in Monachorum fpecubus natæ olent, atque fpirant fcriptorum fuorum torvam feveritatem, et paternas rugas præ fe ferunt, quæque inter fuccinctam brevitatem plus nimio prolixæ tædium creant, et naufeam; at fi quando productiores

legun

1

[ocr errors]

leguntur,tum quidem averfationem pene naturalem, et fi quid ultra eft innati odii pariunt lectoribus. Sæpius ego, auditores, cum mihi forte aliquoties imponeretur neceffitas inveftigandi paulifper has argutiolas poft retufam diutina. lectione et animi et oculorum aciem, fæpius inquam ad interspirandum restiti, et fubinde penfum oculis emenfus quæfivi miserum tædii folatium; cum vero plus femper viderem fupereffe, quàm quod legendo abfolveram, equidem inculcatis hifce ineptis quoties præoptavi mihi repurgandum Augeæ bubile, fœlicemque prædicavi Herculem, cui facilis Juno hujufmodi ærumnam nunquam imperaverat exantlandam. Nec materiam hanc enervem, languidam, et humi. ferpentem erigit, aut attollit floridior ftylus, fed jejunus et exfuccus rei tenuitatem adeo conjunctiffime comitatur, ut ego utique facile crediderim fub trifti Saturno fcriptam fuiffe, nifi quod innocua tunc temporis fimplicitas ignoraret. prorfus offucias iftas, et diverticula, quorum hi libri scatent ubique. Mihi credite, juvenes ornatiffimi, dum ego inanes hafce quæftiunculas nonnunquam invitus percurro, videor mihi per confragofa tefqua, et falebras, perque vaftas folitudines, et præruptas montium anguftias iter conficere; propterea nec verifimile eft venuftulas, et elegantes mufas. pannofis hifce, et fqualidis præeffe ftudiis, aut deliros horum fectatores in fuum vendicare patrocinium; immo exiftimo nullum unquam fuiffe iis in Parnaffo locum, nifi aliquem forte in imo colle angulum incultum, inamænum, dumis et fpinis afperum, atque horridum, carduis, et denfa urtica coopertum, à choro et frequentia dearum remotiflì-mum, qui nec emittat lauros nec fundat flores, quò denique Phoebeæ citharæ nunquam pervenerit fonus. Divina certe poefis ea, qua coelitus impertita eft, virtute obrutam, terrena fæce animam in fublime exufcitans, inter cœli templa locat, et quafi nectareo halitu afflans, totamque perfun-. dens ambrofia, coeleftem quodammodo inftillat beatitudinem, et quoddam immortale gaudiam infufurrat. Rhetorica fic animos capit hominum, adeoque fuaviter in vincula. pellectos poft fe trahit, ut nunc ad mifericordiam permo-vere valeat, nunc in odium rapere, nunc ad virtutem bellicam accendere, nunc ad contemptum mortis evehere. Hiftoria pulchre concinnata nunc inquietos animi tumultus. fedat et componit, nunc delibutum gaudio reddit, mox

evo

evocat lachrymas, fed mites eas et pacatas, et quæ mæstæ nefcio quid voluptatis fecum afferant. At vero futiles hæ, nec non ftrigofæ controverfiæ, verborumque velitationes in commovendis animi affectibus, certe nullum habent imperium; ftuporem duntaxat et torpedinem accerfunt ingenio; proinde neminem oblectant, nifi qui agreftis, et hirfuti plane pectoris eft, quique ex arcano quodam impetu ad lites et diffidia proclivis, et infuper impendio loquax à recta et fana fapientia abhorret femper atque avertitur. Amandetur itaque cum fuis captiunculis fane, vel in montem Caucafum, aut ficubi terrarum cæca dominatur barbaries, ibique fubtilitatem fuarum et præftigiarium ponat officinam, et pro libitu de rebus nihili torqueat et angat fe, ufque dum nimia folicitudo, veluti Prometheus ille vultur cor exederit, penitufque abfumpferit. Sed nec minus infrugifera funt, quam injucunda hæc ftudia, et quæ ad rerum cognitionem nihil prorfus adjutant. Ponamus enim ob oculos omnes illos turmatim cucullatos vetulos, harum præcipue captionum figulos, quotufquifque eft qui ullo beneficio locupletaverit rem literariam? Citra dubium profecto cultam et nitidam, et manfuetiorem philofophiam afperitate impexa deformem pene reddidit, et veluti malus genius, humana pectora fpinis et fentibus implevit, et perpetuam in fcholas intulit difcordiam, quæ quidem fœlices difcentium progreffus mirum in modum remorata eft. Quid enim? ultrò citróque argutantur verfipelles philofophaftri? hic fuam undique fententiam graviter firmat, ille contra magna mole labefactare adnititur, et quod inexpugnabili argumento munitum exiftimes, id ftatim adverfarius haud multo negotio amolitur. Hæret interea lector, tanquam in bivio, quò divertat, quò inclinet anceps, et incertus confilii, dum tot utrinque confertim vibrantur tela, ut ipfam lucem adimant, rebufque profundam afferant caliginem, adeo ut jam lectori tandem opus fit, ut diuturnos Cereris imitatus labores, per univerfum terrarum orbem accenfa face quærat veritatem, et nufquam inveniat: eo ufque demum infaniæ redactus est, ut se misere cæcutire putet, ubi nihil eft, quod videat. Ad hæc non rarenter ufu venit, ut, qui harum difputationum fuligini addicunt fe totos et devovent, fi forte aliud quidvis aggrediantur à fuis deliramentis alienum, mire prodant infcitiam fuam, et deridiculam infantiam. Novissime, fum- ́

mus

mus hic tam ferio navatæ operæ fructus erit, ut ftultus evadas accuratior, et nugarum artifex, utque tibi accedat quafi peritior ignorantia, nec mirum ; quandoquidem hæc omnia, de quibus adeo afflictim et anxie laboratum eft, in natura rerum nullibi existunt, fed leves quædam imagines, et fimulachra tenuia turbidas oberrant mentes, et rectioris fapientæ vacuas. Cæterùm ad integritatem vitæ, et mores excolendos (quod multo maximum eft) quam minime conducant hæ nugæ, etiamfi ego taceam, abunde vobis perfpicuum eft. Atque vel hinc liquido evincitur quod mihi poftremo dicendum propofui, fcilicet importunam hanc hoyoμaxiar nec in publicum cedere commodum, nec ullo modo patriæ vel honori effe, vel utilitati, quod tamen in fcientiis omnes antiquiffimum effe ducunt. Siquidem his maxime duobus auctam atque exornatam præcipue patriam animadverti; vel præclare dicendo, vel fortiter agendo; atque litigiofa hæc difcrepantium opinionum digladiatio, nec ad eloquentiam inftruere, nec ad prudentiam inftituere, nec ad fortia facinora incitare poffe videtur. Abeant igitur cum fuis formalitatibus argutatores verfuti; quibus poft obitum hanc par erit irrogari poenam, ut cum Ocno illo apud inferos torqueant funiculos. At quanto fatius effet, academici, quantóque dignius veftro nomine nunc defcriptas chartula terras univerfas quafi oculis perambulare, et calcata vetuftis heroibus infpectare loca, bellis, triumphis, et etiam illuftrium poetarum fabulis nobilitatas regiones percurrere, nunc æftuantem tranfmittere Adriam, nunc ad Ætnam flammigerantem impune accedere, dein mores hominum fpeculari, et ordinatas pulchre gentium refpublicas; hinc omnium animantium naturas perfequi, et explorare, ab his in arcanas lapidum et herbarum vires animum demittere. Nec dubitetis, auditores, etiam in cœlos evolare, ibique illa multiformia nubium fpectra, nivifque coacervatam vim, et unde illæ matutinæ lachrymæ contemplemini, grandinifque exinde loculos introfpicite, et armamenta fulminum perfcrutemini; nec vos clam fit quid fibi velit aut Jupiter aut Natura, cum dirus atque ingens cometa cœlo fæpe minitatur incendium, nec vos vel minutiffimæ lateant ftellulæ, quotquot inter polos utrofque fparfæ funt, et difpalate; immo folem peregrinantem fequamini comites, et ipfum tempus ad calculos vocate, æternique ejus itineris exigite rationem

Sed

« PreviousContinue »