Page images
PDF
EPUB

quoque potiffimum facit. Sed formam internam cujufque rei noffe, à fenfibus, ut ferè fit, remotiffimam, difficile admodum eft. In artificiofis autem rebus forma, utpote externa, fenfibufque expofita, facilius occurrit; ut apud Cæfarem de Bell. Gall. I. 7, “ muri autem omnes Gallici hæc ferè forma funt," &c. Sic forma Virgiliani portus explicatur, Æneid. 1," eft in feceffu longo locus," &c. "eft

Distributio autem formæ nulla vera eft. Nam quod nonnulli internam vel externam effe volunt, ea distributio neque ad res omnes, fed tantum ad corporeas pertinebit; et externa non minus effentialis cuique rei eft artificiofæ, quàm interna naturali.

CAP. VIII.

De Finé.

"Finis eft caufa cujus gratia res eft." Sic etiam "Ariftoteles, Phil. 1, 3, quarta caufa eft cujus et bonum: hoc enim generationis omnis finis eft." Cùm enim effeciens affecutus eft finem, in eo acquiefcit, actionique fuæ finem imponit. Finis itaque eft caufarum ultima. Verùm ut rectè "Ariftot. Phyf. 2, 2, non omne ultimum finalis caufa eft, fed quod eft optimum:" Finis enim vel terminum rei fignificat, vel bonum rei; ficut et terminus eft vel durationis, vel magnitudinis aut figuræ. Finalis autem caufa non eft nifi bonum quid; eodemque fenfu finis et bonum dicitur; verumne an apparens, ad vim caufæ nihil intereft. Sic etiam Ariftot. Phyf. 2, 3, idemque in Eth. paffim mali etiam evitatio habet rationem boni. Nonnulli tamen inter finem et finalem caufam ita diftinguunt, ut finis fit ufus rei, finalis autem caufa de ufu cogitatio. Atqui non cogitatio, fed res, i. e. finis ipfe effecti caufa finalis vera eft: nam de materia quoque et de forma prius cogitatur, fine hac tamen diftinctione: cogitatur etiam de caufa impulfiva, eaque movet efficientem, nec tamen finalis caufa dici poteft; cùm eam efficiens non appetat, fed fæpius averfetur, quoties affectus aut habitus aliquis pravus ad bonum aliquod apparens confequendum impellit. Idem

[blocks in formation]

que finis in animo efficientis primus, in opere atque effecto eft poftremus. Dum autem in animo tantum efficientis eft, et nondum obtinetur, nondum fanè exiftit; cùm nondum exiftit, caufa effe qui poteft? Cum itaque vulgò dicitur, finis quatenus efficientem quafi fuadendo movet ut materiam paret, eique formam inducat, non modò effecti, verùm etiam caufarum caufa earumque optima eft, id improprie et per anticipationem quandam dicitur. In opere autem et ufu licet fæpe fit ultimus, aptitudine tamen ad ufum nifi fimul cum forma et tempore et natura effe intelligatur, erit posterior effecto per formam jam conftituto, et adjunctum potius effecti quàm caufa. Sic non habitatio, fed ad habitandum, aptitudo, quæ cum inducta forma fimul et tempore et natura eft, proprius finis domus eft statuendus, reique perfectio et formæ quafi fructus eft. Hinc Græci non modò TEλw perficio, à réλos, i. e. finis deducunt, fed etiam perfectum TEλov, à fine, vocant, tefte Ariftotele, Phil. 8, 24.

Vis autem propria qua finalis caufa aliis ab caufis diftinguitur, his verbis, "cujus gratia," exprimitur; ut et aliis etiam particulis, nempe "cujus caufa, ad, ob, pro, propter, quo, quorfum," et fimilibus. Ne autem eft nota illius finis, qui in mali alicujus vitatione verfatur. Finis autem dicitur non eorum folùm qui finem fibi proponunt, i. e. efficientium rationalium, fed eorum quæcunque ad finem referuntur, i. e. quorumvis effectorum. Sic phyficis rebus finis homo propofitus eft, homini Deus. Quod nec ignoravit Ariftoteles, Phyf. 2, 2," rebus," inquit," utimur, quafi noftra caufa effent omnia: nam et nos quodammodo finis fumus." Deum effe omnium finem docet fapiens Hebræus, Proverb. 16, 4," Deus propter fe fecit omnia.” Omnium artium eft aliquod fummum bonum et finis extremus; quæ et earum forma eft: ut grammaticæ, bene loqui; rhetorica, bene dicere; logicæ, bene ratioci

nar

Quod autem forma finis quoque effe poteft, teftatur haud femel Ariftoteles, Phil. 8, 24, et Phyf. 2, 7, 8. Et Plato in Philebo, effentiam five formam rei, generationis finem ftatuit: unde Arift. de Part. 1, 1, idem.

Ut formæ, ita et finis diftributio vera nulla eft; quæ vulgò efferuntur, non funt logici fin's diftributiones, fed fpecialium

fpecialium finium pro varietate effectorum diftinctiones. Diftinguitur ab Aristotele, de Anima, l. 2, 4, "finis cujus, et finis cui:" finis cujus, eft finis operæ, five operandi; finis cui, eft finis ipfius operis, e. g. in domo ædificanda; finis cujus, five operæ, eft domus; finis cui, five ipfius operis, i. e. domus ædificatæ, eft aptitudo ad habitationem. Afferuntur et aliæ diftributionis fines, quæ ad finem cui pertinent ut ex Ariftot. Mag. Mor. 1, 2," finis alius eft perfectus, alius imperfectus ;" vel, quod idem eft, ex aliis," finis eft fummus, aut fubordinatus." Summus autem eft, qui propter fe expetitur: eftque vel univerfalis, omnib. fcilicet rebus communis, vel fpecialis, cuique fpeciei peculiaris et proprius. Subordinatius autem non tam finis eft, quàm destinatum quiddam ad finem: et effe fummum vel fubordinatum, effe univerfale vel fpeciale, ad alia æque argumenta pertinet, atque ad finem. Poftremò, lex diftributionis jubet partes diftributionis effe oppofitas: at inter fummum et fubordinatum oppofitio nulla eft. Ad omnes igitur omnium rerum fines intelligendos, unica finis definitio fatis eft; ut id fit cujus gratia res eft: utrum autem fit fummus an fubordinatus, univerfalis an fpecialis, id logica non spectat, fed inferioribus quibufvis difciplinis relinquit.

CAP. IX.

De Effecto.

"Effectum eft, quod è caufis exiftit." Effectum cum fit vi omnium caufarum, à caufa tamen principe, fcilicet efficiente, effectum denominatur. Sed quoniam, fi propriè loquimur, effectum ab efficiente folo efficitur, omnium autem caufarum vi eft, idcirco non definitur ex denominatione quòd à caufis efficitur, fed ex re potius, i. e. ex communi caufarum vi, quod è caufis eft vel exiftit. Jam illud hîc monendum eft, ex cap. 2, quod in caufa explicanda monuimus, effectum effe argumentum abfolute cum caufa five caufæ confentaneum, i. e. caufam abfolutè arguere; ita ut quemadmodum pofita caufa, ponitur effectum; fic pofito effecto, ponatur caufa: ut enim caufæ dant effe effecto, ita effectum effe fuum habet à caufis, i. e. ab efficiente, ex materia, per

formam,

formam, propter finem existit. Effectum igitur caufas arguit, et ab iis viciffim arguitur; fed non pari ratione: effectum enim arguit caufam effe aut fuiffe, Græcis OT; caufa autem, quare fit effectum demonftrat, Græcis dói. Caufæ funt priores et notiores effectum, ut pofterius, ita minus arguit. Sic argentum materia poculi, magis arguit et manifeftum reddit naturam poculi, quàm poculum argenti. Interdum autem effecta, non per fe quidem, fed nobis notiora, clarius caufas arguunt, quàm arguuntur à caufis. Sic etiam Ariftoteles, Poft. 1, 10, "nihil prohibet eorum quæ fe reciprocè arguunt, ut caufa et effectum, "id notius nonnunquam effe quod non eft causa.”

"Sive igitur gignatur, five corrumpatur, five modo quolibet moveatur quidlibet, hic motus et res motu facta effectum dicitur." Ut caufarum modi quidem fuere, ita nunc effectorum quidam his verbis oftenduntur. Modi effectorum generales funt, vel speciales. Generales funt vel motus quilibet, quæ "operatio et actio" dicitur; vel res motu factæ, quæ funt opera. Modi fpeciales, five exempla fpecialia, funt" generatio, corruptio, et fimilia," à physicis petita. Caufa enim corrumpens eft caufa procreans corruptionis. Notandum autem eft hic rem quamlibet, non motam, fed" motu factam, effectum" dici; nulla enim res corrupta corrumpenti contraria est.

Hujus loci funt laudes et vituperationes, quarum pleni funt libri facri et prophani. A factis enim quifque potiffimum laudatur et vituperatur.

Huc etiam dicta fcriptaque referenda funt; confilia item et deliberationes, etiamfi ad exitum perductæ non fuerint. Neque enim facta folùm, fed etiam confulta et cogitata pro effectis habenda funt.

"Sunt etiam effecta virtutum et vitiorum." Horatius hoc modò ebrietatis effecta defcribit :

[ocr errors]

Quid non ebrietas defignat? operta recludit," &c.

Volunt hic plerique Rami interpretes motus doctrinam, utpote rei generalis, ad logicam pertinere; fed non rectè. Quid enim poteft logica docere de motu, quod naturale et phyficum non fit?" Scientias," inquiunt, ex Ariftot. Phyf. 8, 3,"et opiniones, motu uti omnes." Utuntur quidem, fed ex natura, quam phyfica docet, petito. Sic logica ra

tione

tione utitur, nec tamen rationis naturam, fed ratiocinandi artem docet. Omnis quidem caufa movet, effectum movetur; nec tamen quid moveat aut moveatur, fed quid arguat aut arguatur logicus confiderat. Ipfum etiam" arguere et argui" non quatenus motus eft, aut res motu facta, fed quatenus relatione quadam arguendi vel facultatem ratiocinandi juvat vel artem tradit, ad logicam pertinet.

Duos hic canones caufæ et effecti communes, quamvis in phyfica potiùs quàm in logica tractandos, ut multa alia quæ Ariftotelici congerere huc folent, tamen quia fæpe occurrunt et fallaces funt, appendiculæ in modum libet cum fuis cautionibus hic attingere. Primus eft, "qualis causa, tale caufatum :" ex Ariftot. 2 Top. c. 9. Quod verum non eft primò in caufis per accidens: ut, "hic futor eft vir bonus;" at non ergo "bonos confuit calceos;" poteft enim effe futor non bonus. Secundò, non in caufis univerfalibus: ut, "fol omnia calefacit;" at non" idcirco ipfe est calidus." Tertiò, non in caufis voluntariis, nifi velint. Quartò, fi res in qua effectum eft producendum, id per naturam fuam recipere non poteft.

Canon fecundus eft, "propter quod unumquodque est tale, illud est magis tale:" Arift. 1 Poft. c. 2. Scilicet primò rurfus in caufis per fe: ut, "hic eft ebrius;" non ergo "vinum magis ebrium." Secundò, fi id à quo tales denominantur utrique infit: ut, "cera fit mollis à fole;" non" ergo fol eft mollior." Tertiò, fi caufa illa recipiat magis et minus: non "ergo fi filius eft homo propter patrem, pater propterea magis homo." Sed canon hic valet. præcipuè in caufis finalibus: ut, "hic ftudiis dat operam propter quæftum; quæftui igitur ftudet magis."

CAP. X.

De Subjecto.

"Argumentum modo quodam confentaneum fuccedit, ut fubjectum et adjunctum." Abfoluta enim confenfio caufæ et effecti hanc modo quodam confenfionem fubjecti et adjuncti meritò præceffit. Modo quodam confentire

cum

« PreviousContinue »