Page images
PDF
EPUB

P

S. XIX.

Alterum cum Venetis bellum.

compofita, quam mox retulimus, pace, occo fupra decem annos nil Ludouico cum Venetis fuit negotii, nifi quod nonnulli nobiliffimae reipublicae inuidi, feu vero, feu falfo, grauiffimam regi fufpicionem ingenerauerant, id clam agi a Venetis, vt a regni Neapolitani fucceffione prohiberetur; huic acceffit illud, quod fibi vni ius Adriatici commercii proprium effe contendentes, falis ab infula Pago Pagenfis dicti in Italiam commeatum omni conatu prohiberent. His concitatum Ludouici animum facile adduxere Anconitanorum, et Genuenfium legati, vt 1376 fecum iam A. C. 1376. foedus aduerfus Ve

netos iniret. Sic autem conuentum fuit: vt illi mari, Hungari cum Aquileienfi patriarcha, et Francifco Patauii regulo terra Ve netos oppugnarent eousque, dum omni maris Adriatici dominatu, nauigationisque libertate exuerentur: biennio integro appara1378 tum bellum, anno demum 1378. erupit. Fauebat principio fortuna Venetis, verum crefcente mari foederatorum potentia eo redacti funt, vt interclufo commeatu omni obfeffa vrbs Venetorum grauiffima fame premeretur: neque terra fegnius adminiftratum fuit bellum a Carolo paruo, Ludouici Dyrrachini ducis filio, quem rex in Hungaria apud fe educatum, Dalmatiae, et Croa. tiae bani dignitate auctum, expeditioni huic

praefecerat; ab hoc enim marchia Taruifina occupata, Taruifiumque ipfum arctiffima premebatur obfidione. Hoc rerum fuarum pofitu perculfi Veneti, fupplices a Ludouico pacem flagitauere, verum adeo tum ille duras victis propofuerat conditiones, vt eas falua reipublicae fuae dignitate nequirent admittere. Iuuat illas huc adfcribere: Vt in principe S. Marci foro, folennioribus per annum diebus, vexillum regis Hungariae in fignum clientelae erigeretur: electio ducis per Hungariae reges confirmaretur: annis fingulis tributi nomine L. mille aurei penderentur: ad farciendos praefentis belli fumtus D. millia aureorum illico numerarentur (a). His in foederatorum gratiam adiectum infuper: Vt e figillo reipu blicae verba illa DOMINI MARIS tollerentur: res mobiles mutuo captae remanerent: captiui vtrinque dimitterentur: Arx Venetorum Tunedi folo aequaretur: ac neutri parti eam tenere liceret: ad Tanaim fluuium Genuenfibus folis, non item Venetis merces deuehendi poteftas effet (b). Quibus omnibus cum Veneti fubfcribere abnuiffent, bellum recruduit.

§. XX.

[ocr errors]

Honorifica Hungaris pace terminatur. Refumtum magnis animis bellum A. C. 1380. 1380 paulo négligentius terra, et mari geftum lae

(a) Lucius lib. V cap. I. pag. 238.

(b) Ex Paulo Mauroceno lib. IV. Hiftor. ecclef. Zagrab pag. 137.

[ocr errors]

tiorem Venetis fortunam reuexit. Culpam fcriptores tribuunt Carolo paruo principi, Ludouici Dyrrachini filio, quem Ludouicus M. in aula fua, vt diximus, a teneris educatum, ac fubinde Dalmatiae bani dignitate ornatum, copiis fuis fumma cum poteftate aduerfus Venetos praefecerat, is enim iam tum fuffragio pontificio, ad regnum Neapolitanum Ioannae reginae eripiendum deftinatus, quo Venetos fibi tempeftiue conciliaret, fuperiore iam anno, ac induciis durantibus, copiam eis fecerat, annonam clam coemendi, ac, quo neceflitas ferebat, deuehendi: qua Taruifium iam iam deditionem parans, ipfaque vrbs Venetiarum opportune refecta fuit: aliquot praeterea praeliis naualibus Veneti victores euaferant. Quo cognito Ludouicus rex mitior factus, Vrbano VI. papae, et Amadaeo Sabaudiae comiti totum pacis conficiendae arbitrium permifit: quibus arbitris, vtrius1381 que partis oratores Taurini A. C. 1381. in haec pacta conuenere: Hungaro inde ab Iftriae, et Riminenfi promontoriis, nec Venetorum flumina ingredi, nec merces eo liceret deuebere: Veneti viciffim a portubus Dalmatinis catena feptis, nifi data fide, nîl hoftile tenta. turi, arcerentur: tributi nomine VII. mille ducatos annis fingulis in Hungariam transsmitterent: quibus conditionibus, poftquam XVI. Augufti vtrinque fubfcriptum fuit ab armis difceffum, reftitutaque Venetis marchia Taruifina, totius Dalmatiae dominium iterum Ludouico regi affertum (a). Ipfa de.

(a) Fufius haec lege in Annal, reg, Hung, ad. an. cit.

nique Veneta refpublica tributaria eft effe

cta.

S. XXI.

Expeditionis in Turcas neglectae caufa. Siquis immenfas Ludouici vires, fecundamque tot bellis profpere femper geftis fortunam expenderit, mirabitur fane, cur tantus rex ad eliberandos e manibus Turcarum Graecos numquam arma, viresque conuerterit : praefertim toties a Graecis ipfis rogatus, ac a Romanis pontificibus interpellatus. Summa rei gerendae illius aetate fuit et opportunitas, et neceffitas: Amurathes enim Turcarum Suldanus occupata Adrianopoli, pluribusque Graeciae ac Albaniae regulis fub iugum miffis, latius fuum in dies proferebat imperium, fractoque iam, ac prope folius vrbis Bizantinae ambitu circumfcripto orientali regno, vltimum minabatur exitium. (a) Quamuis haec minime latebant Ludouicum, numquam tamen induci poterat, vt Graecis fuppetias ferret, fatis habens prouincias omnes, quarum titulis vtebatur, ad obfequium reuocaffe. Etenim optime fane meminerat, quantos olim Europae principes in cruciatas expeditiones fumtus profudif

[ocr errors]

(4) De Graecorum ea aetate fatis confule poft alios domeftici fcriptoris Francifci Borgiae Kéri epitomen hiftoriae Bizantinae in rebus Ioannis V. et

fent, nullo fiue priuato fuo commodo, fiue communi reiChriftianae emolumento. Quoties a Turcis imminebat periculum, toties orientis principes auxiliorum obtinendorum fpe intimam cum occidentali ecclefia vnionem et cum Latinis regibus inibant amicitiam, diferimine fubinde Latinorum aere, et fanguine liberati, atrocius in hos, quam in Turcas ipfos, defaeuiebant. Non raro certe tum Latini in oriente degentes per Graecos facultatibus fuis fpoliati, aut vita ipfa exuti, aut in exilium acti funt. Sero Latini damno fuo fenfere, quam inutiliter opes, vitamque ipfam Graecorum caufa prodegerint. Id cum optime perfpectum haberet Ludouicus, ac confimile quid euenturum fibi, fuisque metueret, a pontificibus Romanis expeditionem in Turcas vrgentibus id diferte poftularat, vt quod a Turcis virtute fua recuperaffet, liceret monarchiae Hungaricae adiungere: id quia pontifices, Graecae ecclefiae cum Romana vniendae fpe decepti, negabant, maluit Ludouicus orientalium ruinam fpectare otiofus, quam bello alterius caufa, nullo fuo commodo fufcepto, monarchiae fuae vires prodigere (a),

S. XXII.

Ludouici coniuges, et liberi.

Ex his, quae hactenus recenfuimus, facile quisque de Ludouici regis felicitate arbitra

(a) Vide Lucium lib. V. Annales reg. Hung. in Lu douicò I.

« PreviousContinue »