Page images
PDF
EPUB

ri poterit, cui id vnum deerat, quod filio careret, quem et hereditatis ampliffimae, et partae tot rebus praeclare geftis gloriae, heredem inftitueret: prior coniux Margareta Carolo IV. imperatore, ac Bohemiae rege prognata, quae illi circa A. C. 1345. in 1345 manus conuenerat, mox fine fotole elata fuit: ex Elifabetha clariffimi bello, paceque viri, ac S. coronae Hungaricae fideliffimi Stephani Boffiniae bani filia, tres folum fuftu lerat filias: Catharinam in prima infantia exftinctam, Mariam poftea Hungariae, et Hed uigem Poloniae reginas. Innocentius VI. pontifex, vt erat Ludouico fauentiffimus, regii thori orbitatem miferatus, iam A. C. 1356. 1355 folennes in ecclefiis haberi praeceperat preces, vt optimo principi heredem e coelo impetraret (a). At enim aliter vifum fuit fuperis, qui non Caroli folum Hungariae regis pofteros, verum vniuerfam etiam Andegauenfium Neapoli dominantium familiam fefqui feculi fpatio mutuis fere caedibus exftingui permifere. Quamdiu Stephanus Tranffiluaniae, Scepufii, ac Saroffini dux (b) eius germanus, et quem ifte ex Margareta Lu douici Bauari imperatoris filia genuerat, Ioannes Dalmatiae, et Croatiae dux in viuis erant, leuius eam orbitatem ferebat Ludouicus, at poftquam ille A. C. 1355. praema- 1355

(a) Odorycus Raynaldus ad h. a.

(b) Tituli huius teftes funt literae illius A. C. 1352. datae in analectis Scepufii T. I. pag. 26.

turo fato e viuis ereptus, hic autem pro1350 perato funere A. C. 1360. patrem confecutus fuit, dolor paulo acerbior euaferat.

A

S. XXIII.

Regnum Neapolitanum Carolo Dyrrachino
tranfcriptum.

Cum itaque nullam prolis mafculae fufcipiendae fpem videret Ludouicus, ne quid a morte fua turbarum oriretur, regnis fiue hereditario, fiue electionis iure ad fe fpectantibus tempeftiue fucceffores dedit: primum fuit Neapolitanum olim ab Innocentio 1266 IV. pontifice A. C. 1266. Carolo comiti Andegauenfi, S. Ludouici Galliarum regis fratri, collatum (a), ac a maioribus fuis ad fe transmiffum, cuius vindicandi caufa tot olim cu1378 ras fufceperat. Mortuo A. C. 1378. Gregorio XI. mox per cardinales Romae degentes fuffectus erat Vrbanus VI. ab Auenionenfibus autem Clemens VII. quae fuffragiorum diuifio diuturno illi, nec nifi per concilium Conftantienfe fublato fchifmati occafionem praebuit. Cum itaque Ioanna Neapolitana regina a Gallis cardinalibus feducta Clementi VII. antipapae Auenione degenti adhaefiffet, Vrbanus VI. eam ceu fchifmaticam regno priuauit, miffisque in Hungariam nunciis, Neapolim Ludouico noftro occupandam ob

(a) Odoricus Raynaldus ad an, cit,

[blocks in formation]

J

[ocr errors]

tulit. Is fractam iam aetatem et heredis orbitatem excufans, fui loco cognatum fuum principem Carolum paruum, a pace dictum, Lu. douici Dyrrachini filium, Dalmatiae, et Croatiae banum commendauit, quem vnum fpes erat, per Margaretam Caroli Dyrrachii ducis, Auerfae fupplicio affecti filiam, ante decennium ductam, genus Andegauenfe propagaturum. Eam deftinationem cum ratam habuiffet pontifex, Carolus paruus A. C. 1379. 1379 Romam profectus, primum fenator vrbis, tum vero anno infequente, vtriusque Siciliae rex proclamatus, Neapolim fe contulit: qua vrbe Hungaricis fuppetiis occupata, captam Ioannam reginam A. C. 1382. XXIV. Maii 1382 Auerfano in palatio, eodem prorfus, quo Andreas rex pependit, loco laqueo enecari curauit, atque ab hoc fiue crudelitatis, fiue vindictae actu regnum parum felix aufpicatus fuit. Priusquam autem ex Hungaria Romam difcederet Carolus paruus, Ludouicus rex de filiarum fuarum Mariae, et Heduigis fecuritate follicitus, id diferte ab eo exegit, vt folenni iureiurando interpofito, cunctis, quae a Maria proauia, Stephani V. filia, ha bere poterat in Hungaricas ditiones iuribus, et titulis renunciaret: quae res admiffum poftea in Mariam reginam crimen paulo atrocius reddidit.

D

§. XXIV.

Maria filia, regni Hungarici beres praefecta,
Sigismundo Lucelburgico defpondetur.
Renunciatio haec Caroli parui peracta fuit
confentientibus regni Hungarici ordinibus,

« PreviousContinue »