Page images
PDF
EPUB

um deferre cogeretur, vt illic per iudices, alteri parti aperte fauentes, in quaestionem reuocaretur: ex quo responso clare intelli. gere poteranc Romani, quantum Wenceslaus Bohemus ab eo copfilio aberat, vt filium quamque ex eo tum adhuc fperare poterat pofteritatem vniuersam , tam illuftris , tamque Bohemiae opportuni regni poffeflione priuaret. Sub idem tempus cum Romam nunciatum fuiffet , Ioannem de Ilmur Colocenfem archiepiscopum viuere defiiffe , Boni. facius VIII. clientem suum Carolum Robertum omnium maxime formidando aduerfario liberatum fuisse, gauisus, vt praelatos Hungariae magis deinceps voluntati fuae obfe. quentes redderet, Breui die VIII. Nouem. bris eodem A. 1301, edito, vacantis eius ec- 1301 clesiae collationem pro hac dumtaxat vice, sedis apoftolicae arbitrio reseruauit , vetuit. que Colocenses , Batfienfes cavonicos, ne pro recepto id temporis more, ad noui archiepiscopi electionem procederent (a). Eo. dem die, et anno ad Nicolaum quoque Ofti. sem legatum literas dedit pontifex: in his ybi conqueftus fuiflet, electum a se Strigonienfem administratorem Gregorium nec a se. cularibus regni primoribus, nec a praelatis ceteris pro legitimo eius fedis antiftite haberi , monuit legatum , vt clam siue inter Hungaros, fiue inter exteros ; geminos viros iis rerum, temporumque rationibus accommo.

(a) Tenemua Broue hoc inter MSS, Romane,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

datos dispiceret, fibique fuggereret , quorum alter Ioanni de Ilmur demortuo Colocensi suc. cederet, alter autem Gregorio, Strigoniensi ad id tempus administratori , ad Albenfem praeposituram suam relegato, autoritate apoItolica poffet surrogari: duobus enim partium fuarum metropolitis in regno conftitutis, nil iam dubitabac, cuncta e voto fuo deinceps itura (a). Verum mandata haec paulo iam ferius ad Hungariam peruenerunt; Paulus enim Colocenfis, et Simon Batsienfis praepofiti, iure fuo vfi, mox.a iuftis funebribus dignissimo praesuli suo perfolutis, vtriusque capituli canonicis Colotzam conuocatis, via scrutinii, consentientibus fuffragiis, pastorem fibi elegerant, Stephanum quemdam Colocensis. vna , et Vesprimienfis ecclefiae canoni. cum, ac insuper Albensem cuftodem , qui, poftquam in electionem suam consensisset,atque propalam in ecclesia Colocenfi vt legitime electus archiepiscopus promulgatus fuillet, Nico. lao Oftienfi legato pontificio, vt ab eodem in sede sua confirmaretur,et consecrarerur, per dele. ctos Colocensis, et Batsiensis capituli oratores praesentatus fuit. Legatus pontificiae voluntatis adhuc ignarus principioŠtepbani electionem ratam habuit , acceptis autem poftea mandatis apoftolicis , ne quid eo rerum Hungaricarum pofitu temere fusciperet, et electum, et vtriusque cupituli nuncios, confirmationis impetrandae caufa Romam ad Bonifacium VIII. abire iussit. Hic Stephanum longio

(2) Ibidein.

re tempore apud fe detinuit, vt eius inge. dii, animique dotes penitus perfpiceret, hominemque, in cuius autoritate, et exemplo plurimum litum erat , partibus Carolinis autoraret, quem etiam calculo fuo confirmatum nonnifi mense Maio A. 1302. in Hungariam 1302 remisit, a legato ipso cousecrandum, futu. rum deinceps praecipuum Carolinae factionis fectatorem (a). Gregorius porro electus Strigonienfis confilia, quae de se exautorando cudebantur, fubodoratus, vt pontificem ad impertiendum fibi candem aliquando pallium, eo facilius flecteret , in Italiam profectus fuit, yode numquam in Hungariam ad sedem suam rediit, A. 1303, a Columnenfi. 1303. bus Bonifacii VIII. inimicis sub initium Se. ptembris captus , atque interfeccus (U).

S. !II.

Bonifacius VIII. babita de duorum aemulorum in coronam Hungariae iuribus quaestione,

caufam Carolo Roberto adiudicat. Haec inter Maria Neapolitana vrgere non desinebat Bonifacium VIII. vt remoto quacumque demum ratione Wenceslao, Hungariam tot jam curis, et laboribus quaesitam, Caro

(a) Haec omnia copiose narrat Bonifacius VIII. in breui calendis Maii A. 1302. fignato inter MSS.

Romana. (6) Madius cap. III. CI. Schmitt in archiepiscopis

Strigoniensibus Tom. I. pag. 155.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

lo Roberto nepoti suo assereret: sed neque
opus erat pontifici, Cuapte ad id propenso, cal-
car addere, vt qui nil aeque in votis habe-
bat, atque Andinam domum ad Hungaricam
folium Tuo beneficio euectam cernere, quo
fic collationem regni Hungarici non secus
atque Neapolitani sedi Romanae conftabili.
ret: At enim, ne feuerioribus mediis Wen-
ceslaum Bohemum aggrederetur, belli, aemu-
los inter certo certius orituri, metu prohi-
bebatur , quo fanguinem copiosum, incerto
prorsus rei exicu, vtrinque fundendum, prae-
uidebat: atque iftud Bonifacius VIII. modis
omnibus fibi praecauendum putauit (a), ea
etiam fortasse de causa, ne nomen fuum ob
acerrima, quae ipfi cum Philippo Galliarum
rege fub idem tempus. intercedebant, odia
apud multos exolum, maiori adhuc inuidiae
obiiceret (6). Quapropter Nicolao Ostiensi
cardinali legato luo id maiorem in modum
commendauit, vt partim amicis adhortationi.
bus, partim grauiflimis rationum momentis
IVenceslaum eo pertrahere ftuderet , vt is
fponte sua filium, ex Hungaria reuocaret.
Legatus poft multa Pragae agitata, id demum
pontifici rescripfit , videri fibi Wenceslaum
tacita iain poepitudine duci , quod tam faci-
lem fe Hungaris praebuisset, solaque vere.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

(a) Ex Bonifacii VIII. literis ad legatum die VIII.

Nouembris A. 1301. inter MSS. Roniana.
(b) Litium cum Philippo rege Galliae historiam le-

ge praeter alios apud Raynalduin ad A. 1296.

cundia prohiberi, quo ninus filio domum reuocato factum suum retractaret (a). Cogno. uerat praeterea pontifex praeter Deocreatum Colocensem archiepiscopum Stepbanum, complures 'ex praelatis Carolo Roberto fauere : itaque aliquid iam audendum ratus, aemuli vtriusque Wenceslai videlicet, et Caroli Roberti in Hungariam iurium cognitionem ad se auocauit, ac vcrumque ad conftitutum fub initium A. 1303. diem citauit, coram cribu- 1303 nali pontificio iura sua probaturos, et decre. toriam fubinde fententiam accepturos. Carolus Robertus de iudicum in fe fauore cer. tus, perlibenter fe fe iudicio illi fubiecit , ac tempeftiue procuratores suos eo expedivit: Stepbanum Colocensem archiepiscopum, Micbaelem Zagrabiensem , Tbeodorum laurinenfem , Benedictum Velpriniensem epifco pos, et aliquot ecclefiarum praepositos: verum Bohemus contra, quam putarat ponti. fex, propalam ei iudicio intercellit, ac tantum abeft, vt quemquam procuratorum filii loco Romam ablegauerit, vt potius ternos nuncios Vernerum decretorum doctorem, lan annem Veterobudensis ecclesiae cuftodem cle. ricos, et Ioannem iurisconsultum laicum eo miserit, qui id vnum referrent, in quaeftione de iuribus in coronam Hungariae , neque se, neque filium tribunalis illius a pontifice conftituti, autoritatem agnoscere, itaque nec

(a) Ex citatis paulo superius literis inter MSS. Romana..

« PreviousContinue »