Page images
PDF
EPUB

§. XXVI.

Ludouici obitus, funeratio, et indoles. Polonicis comitiis Zolii terminatis, Ludouicus Tyrnauiam delatus adeo aegre habere coepit, vt eodem anno 1382. XI. Septem- 1382 bris ibidem vitam clauferit, poftquam Hun-. garis praefuiffet annos XL. menfem vnum, dies XXII. Erat illi ftatura plus quam mediocris, elati citra faftum oculi, barba, et crines crifpi, prominentia aliquantum labia, curui nonnihil humeri: vultus grauiffimas inter curas femper aequalis, et renidens (a); moribus vero ita temperatis fuit, vt foris bella acriter, et excelfo animo gereret, domi placabilitate, et iuftitia pacem coleret: vtrobique prudentia, et animi moderatione fingulari effet: in contumaces feuerus, in fupplices clemens, maleficio iuxta, ac beneficio fuperari fe non patiebatur: in doctos viros propenfior fuit, quod ipfe etiam bonarum artium, ac literarum ftudia libenter coleret (b). Corpus tanti principis Albamregiam deuectum inter vberrimas concurrentium procerum lacrimas, et lugubres populi vociferationes in facello, quod pone B. V. Mariae bafilicam viuens erexerat, honorificis iuxta, ac triftiffimis exequiis tumulatum fuit (c).

(a) Chronicon cap. LV.

Haec ad verbum Martin. Cromerus de rebus Po lonorum lib. XIII. pag. 229.

(c) Chronicon loc. cit,

S. XXVII.

Religionis, et pietatis ftudium. Talem fane diuturni regni fui tempore fe fe exhibuit Ludouicus, vt merito eum fexus, aetas, et ordo omnis ereptum lugerent; adolefcens adhuc rerum potitus pia fane aemulatione, fanctos Stephanum, Ladislaum et Emericum fibi imitandos propofuerat, (a) eo fucceffu, vt nemo ante eum ad illuftrium horum gentis noftrae fiderum virtutem propius accefferit. Religioni facrofanctae ex animo addictus, nullam illius apud fubditos propagandae neglexit opportunitatem, non de temporali folum, verum et aeterna fuorum falute follicitus. Ludouici zelo, et induftriae debemus Cumanos gentiles fefqui altero prope feculo Hungariae incolas inte gre demum ad Chrifti fidem adductos: qui. bus, vt conftans praefto effet cultura, S. Francifci Seraphici filios probante pontifice, parochos dedit (b). In Graecis deinde ad ecclefiae Romano-Catholicae gremium reuocandis multum defudauit, quod religionis vni. tatem pacis, et concordiae inter fubditos bafim effe, nec immerito, exiftimauerit. Hos inter fuere Boffnenfes, Bulgari, Valachi, et Ruffi non ritu modo, et opinionibus, ve

(a) In literis fundationis capellae Aquisgranenfis a-
pud cl. Schmitt epp. Agrienf, Tom. I. pag. 323.
(4) Chronicon cap. XLVI.

1

rum et animis diffidentes a Latinis, quorum plurimos ad ecclefiae vnionem adduxit. Ad Hungaricae iuuentutis inftitutionem fpeciatim pertinet eximia Ludouici in Deiparam virginem pietas, et filialis plane fiducia, cui fecundos vbique fucceffus fuos publico diplomate non dubitauit Marianus rex adfcribere (a). Huius honori aedes facra in celbis Marianis in Stiria exftructa, maximique pretii donis hodiedum exftantibus ditata (b); altera item Aquifgrani collocata, ac perpetuo facrificiorum pro regni Hungarici falute Deo offerendorum ftipendiis dotata, Ludouici magni memoriam etiamnum tuentur (c). Denique vt et illud addam, ordo S. Pauli I. eremitae in Hungaria natus, ac ad eum diem nonnifi IV. caenobiis conftans, maxima fub Ludouico accepit incrementa (d).

(4) Literae virginibus S. Clarae Veterobudae data A. C. 1366. in epifcop. Agri. Tom. I. pag. 118. (b) Chronicon cap. XLV. Dona porro enumerata lege in opere Celf. S. R. I. principis R. H. palatini Pauli Eszterházi de Galantha, cui titulus Menyei Korona.

(e) Capellae Aquifgranenfis reftaurationem per Hun garos A. C. 1758. factam vide in epifcop. Agri. Tom. I. pag. 326. Infpice reges Hung. Maria, nos cl. Fridualízki a pag. 75.

(d) Chronicon cap. XLII. et XLIII.

'S. XXVIII.

Infignis in gubernando prudentia. Poft religionis ftudium, ob raram in gubernandis fubditis prudentiam, praecipuum inter reges noftros locum fibi vendicat Ludouicus. Etfi enim ea, quae fummae funt maieftatis ad amuffim exegerit, adeo tamen excelfam gentis Hungaricae indolem tractare nouerat, vt eam difficillimis in rebus obfequentem femper, neque vllo vnquam tempore contrariam fit expertus. Nonnullas illius in gubernando artes, cum e diplomatibus, tum e fide dignis fcriptoribus erutas, paucis huc adferemus. Cum gentem Hungaram, tum vniuerfos lingua, moribusue differentes coronae fuae fubditos, fincera quadam, ac vere paterna beneuolentia complexus ita hos inter, ac varios regni ordines amorem, fiduciamque ex aequo partiri folebat, vt finguli fe peculiariter diligi fentirent: quo id confecutus fuit, vt nulla vnquam aemulatione fiue praelati a baronibus', fiue ab vtrisque nobiles, ceterique fubditi diffentirent, arctiffimaque fingula inter monarchici corporis membra pax, et animorum in commune bonum confenfio conftanter vigeret (a). Praerogatiuas a decefforibus fuis, aut a fe conceffas integras, inuiolatasque effe voluit (b), proprio edoctus experimento, nil ab eis

(a) Chronicon cap. LIII.

(b) Bullain Andreae II. a Ludouico M. A. C. 1351. renouatam vide in codice iuris patrii.

maieftati S. coronae imminere periculi, modo princeps ea viciffim, quae in fauorem, fecuritatemque fuam conftituta erant a maioribus, vrgere, tueriue nouerit. In hominibus ad munia publica, ad facras aeque, ac profanas dignitates promouendis, fingulari delectu vtebatur: illi, quos virtus, fcientia, fides, et in agendo dexteritas commendabat, e tenui fortuna per omnes honorum gradus ad prima regni fubfellia eo imperante eluctati funt (a. Ad eum diem magnum inter feruientes regni nobiles, ac conditionarios, videlicet Tobbagiones caftri, et Vduarnicos dif crimen intercedebat, hi enim oneribus, ec feruitiis quibusdam adftricti,altiorum honorum domi gerendorum incapaces erant. Ludouicus eorum in fe fidem, virtutemque bello imprimis teftatam remuneraturus, quamplurimos ex illis, fublato difcrimine, veris regni nobilibus accenfuit, ficque viam aperuit pauperibus etiam, ad fummos honores, et opes afpirandi (b). Circa magiftratus legem Andreae II. fancte obferuatam voluit, vt nullus omnino effet perpetuus, fed triennio fere definiretur: nil tum noui erat Wayuodas Tranffiluaniae ad banatum Dalmatiae, et Croatiae, banos viciffim in Tranffiluaniam, aut Ruffiae gubernationem transferri: quo id fapienter praecauebatur, ne in officio ipfa diu

(a) Chronici continuatio Turotziana cap. I. edit. Tyrnav. pag. 324.

(6) Chronicon cap, LL. decreti Ludouici M. Artiq. XL

« PreviousContinue »