Page images
PDF
EPUB

aut domesticae per exteros quaeftores alibi, quam Budae coemerentur (a). Praeterea exemplo fuo id effecit, vt antiftites prope omnes, ac potiores regni familiae , fuas Budae aedes collocauerint, id quod exemplis demonftrare fuperuacaneum existimamus. Hoc augendae, ornandaeue principis Hungariae vrbis ftudium in excelfo Iofepbi II. Augusti animo renatum cum voluptate in. tuemur, qui quoniam regias Ludouici M. virtutes magnis paflibus aemulatur , eam quoque, quae huic semper, et vbique adftitit, comitem felicitatem illi iam nunc ex animo precamur. Praeter cetera Ludouici M. instituta, imprimis commemoranda venit, fcientiarum tum vfitatarum academia, quam omnium fibi fubiectorum populorum com

modo falubri, et opportuno prorfus tum lo1360 eo Quinqueecclefiis , fub annum 1360. col.

bocauit , ftipendiis professorum ex aerario regio conftitutis : videbat nempe generofilfimae genti vnam adhuc deeffe literarum culturam , quam quidem ad regnorum falu. tem, et felicitatem plurimum adferre momenti, nemo eft, qui ambigat : clero quoque Hungarico egregie , atque vtilicer hoc inftia tuto prospectuni fuit , antea enim episcopi Hungariae ob magiftrorum domi inopiam, iuuenes clero adscriptos aut ad exteras academias transmittere, aut idoneos professo

(a) Sigismundi decret 11, art, XL. Priuilegium hee

fublatuin fuit.

[ocr errors]

res aliunde accersere cogebantur: quod vtrumque non leuibus ftetit impendiis. A cademiam Quinqueecclesiensem fecundis prouectam iam succeflibus , Ludouicus M. consuetis aliarum academiarum priuilegiis ab Vrbano VI. pontifice A. 1382. exornari pe- 1382 tiit, ac etiam impetrauit (a), quae etiam deinceps ad cladem vsque Mohatfianam perdurauit. Inter doctos eius aetatis viros non immerito censendus venit Ioannes Clericus Ludouici M. notarius , qui res a domino suo bello , ac pace geftas diligenter conuotauit, fubinde autem ad archidiaconi de Kikelleo dignitatem promotus, ac Strigoniensis metropolitae per Transsiluaniam vicarius conftitutus, aduerfaria fua in ordinem digeflit. (6) Maiore quam antea diligentia metallife. ros Hungariae montes cultos paulo plus auri reddidille, aurei Ludouici M. hodiedum fuperftites argumento sunt, quorum formam iam in Caroli rebus defcripfimus. Sunt, qui indubitatis documentis probari contendant', vitiferos Tokaini colles sua Ludouico M. de. bere initia, quae quidem vini fpecies mul. to iam serius id, quod nunc vbiuis habet, pretium obtinuit , quippe ad Mohatfianam vsque cladem, sola Sirmica vina celebrata fuere, quae et Romanis pontificibus, et

(-) Notitiae noftrae P. I. in introductions S. XV.

breue Vrbani VI. pont. integrum edidimus, (6) Lege Chronici Turotziani ad partem III. praefa

tionem Loannis archidiaconi,

viris principibus in deliciis fuisse

compertum habemus (a). Denique, ne quid praetereamus, cum videret Ludouicus Strigoniensem Archidioecefin adeo efle diffufam, vt ab vno paftore haud fatis commode gubernari

poffe videretur, perierat a Clemente VI. pa1348 pa iam A 1348. vt collegiatam ecclefiams,

Martini de Scepufio in cathedralem erigeret, cuius ambitus Scepufienfi, et Liptouienfi comitatibus definiretur; negotium hoc magno animo coeptum , Neapolitana expeditio, aliaque fibi deinceps fuccedentia bella in ortu ipfo praefocarunt (6). Pientiffimi huius consilii ad exitum deducti gloriam immortalis memoriae M. Tberesia, noftra demum aetate, fibi vindicauit. Ad rei ecclefiafticae fub Ludouico rege ftatum , iuuat quaepiam coronidis loco capiti huic subnectere. Etsi Romani politifices plus fimplici vice, fibi omnium Hungariae ecclesiarum prouifionem referuatum iuerint, capitula tåmen porro etiam priftinam praelatos fuos eligendi consuetudinem pro viribus tueri, exercereque nitebantur : teftes moris huius habemus F. Stepbani. Colocensis, et Batfi.

ensis archiepiscopi literas ad Gregorium XI. 1376 pont. A. 1376. datas, quibus ecclefiarum fua

(a) Vide Petri de Varda archiepiscopi Coloc. episto

las, et Nicolai Olahi Hungariam,
(6) Péterfi conciliorum parte I. pag. 183. cl. Wagner

Analectoruin, Scepufi sacri, et profani Tom. In
Pag. 319.

rum vnionis bullas, forte deperditas, renouari petiit: in his enim diserte fcribit, ara chiepiscoporum Coloceptium electionem , ab vtriusque capituli canonicis in metrapolitana ecclefia Batsiensi peragi solere(a). Illud etiam pro certo affirmari potest, Annatarum vectigal ad certam, determinatamque fummam in omnibus Hungariae ecclesiis fuisse redactam, pluribus quippe exemplis demonstrase possumus , Ludouico imperante archie. piscopos Colocenses hoc nomine, nec plus, nec minus bis mille florenis ad camerain apoftolicam pendere consueuille. Decimarum porro, quas Caroli aetate in Hungaria colligi coepiffe meminimus, nullum omnino fub Ludouico fuit veftigium.

S. XXX.

Res militaris sub Ludouico M. Quemadmodum prudentiae politicae , ita etiam fcientiae, ac virtutis bellicae laude prae decefforibus 'suis Hungariae regibus claruit Ludouicus, quam reportatae de tot hoftibus victoriae , totque prouinciae sub facrae coronae Hungaricae iugum millae, latis superque teftantur : vt non modo imperii sui fines aduersus hoftes tueri, verum etiam bellum, cum opus erat, non sine certa succes.

(a) Ex regest. bullarum diuersar, Gregorii XI. anni

VI. Tom. I. pag. 140.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

sus fpe inferre poffet, inaudito ad eum diem apud Hungaros exemplo, copias fuas ad ducenta armatorum millia adduxit. Ex his potior semper pars equitibus conftabat, cum quod gens Hungara innata quadam propenfione ad equeftrem ferretur militian, tum vero quod itinera celerius per equites confici, ac tam victui neceffaria , quam impedimenta his commodius poffent deportari. Pars militiae huius e praelatorum, baronum, et comitum perpetuorum banderiis, e feruientibus item regni nobilibus , et caftri jobbakionibus ad arma seinper paratis confta. bat, quibus, quamdiu intra monarchiae limites erant, nulla ex aerario praebebantur fti. pendia, quae nonnisi tum, cum foris bellum gerebatur, vi bullae aureae Andreae II. accipiebant. Praeter hanc, quam domesticam vocare liber, militiam multae praeterea ex Hungaris, et Germanis ftipendio conductae erant legiones, quas femper in promptu efse, belloque initium facere oportuit." Indi. cto semel bello, id fibi proprium , ac peculiare habuit Ludouicus , vt priusquam ho. ftis annonam auferendi, pecoraque, et pe. cudes abigendi tempus nancisceretur, ipfe summa cum celeritate exercitum in hoftilem ditionem traduceret, quo quidem duo obti. nuit, vt militem nullo, aut leui fumtu in hoftico aleret, ac praeterea belli incommoda a subditis suis quam longiffime remoueret. Si bellum difficilius fore praeuidit, hoften nil tale ominantem geminis e partibus aggre. di solebat, qua arte et Valachos profligauit,

[ocr errors]
« PreviousContinue »