Page images
PDF
EPUB

et Venetos totius, qua late patet, Dalmatiae dominatu exuit: praeterea cum nauali apparatu deftitutum fe cerneret, idmodi foederatos fibi opportune adiunxit, qui mari interea hoftem lacefferent, atque diftraherent, dum ipfe terra rem totis agebat viribus. Plerisque, faltem grauioribus, difficilioribusque bellis praefens interfuit, atque cum ducibus, tum militibus exemplo fuo virtutem infpirauit. Ducum militarium, quibus cum fere adoleuerat, dotes infigniter habebat perfpectas, atque idcirco tales copiis praeficiebat, queis nec fcientia militaris, nec fortuna deeffet. Supremi etiam militiae praefecti, fi lentius, fegniusue rem agere videbantur, nulla interpofita mora, copiarum imperio deiiciebantur. Iuuat rem exemplis illuftrare: Stephanus, Latzkouitfius vir fummo loco natus, Tranffiluaniae Wayuoda, bello Neapoli adminiftrando praefectus propterea, quod copiarum fuarum paucitati diffifus A. 1350. vrbem Neapolitanam Ioannae reginae, eiusdemque marito Ludouico Tarentino occupandam reliquerit, domum magnis fuis ingratiis redire, atque fupremum in copias imperium Nicolao Konth de Hederuara tranffcribere debuit (a). Idem hic Nicolaus Konth, quod A. 1357. paulo diutius, quam calentia 1357 Ludouici regis vota ferrent, in caftelli Franci oppugnatione adhaefiffet, imperatoria priuatus dignitate, Thomam de Monofzló fuc

(a) Chronicon Turotzii part. III. cap. XXI.

cefforem habuit (a). Haec aliaue id genus feueritatis exempla valuere ad virtutem, folertiamque ducum acuendam. Bello Neapolitano ftipendiarii milites Germani feditionem in caftris commouerant: Ludouicus, ne pef.fimi exempli vis vltro ferperet, primipilos ante omnium ora, et oculos concidi imperauit, ceteros autem iuramento prius adftrictos, fe illico in Germaniam redituros, neque vnquam apud hoftem militaturos fine mora dimifit, atque aegre admodum exorari potuit, vt aliquos ex illis veniam deprecantes in gratiam reciperet, et porro fub fignis fuis militare pateretur (b). Quo fuorum animos ad ardua quaeque fortiter aggredienda paulo vehementius. inflammaret, non vna vice in medios intrepidus irruit hoftes, vitamque praefentiffimo expofuit difcrimini, quae res apud duces aeque, ac milites de tanti herois falute follicitos grauiffima interdum murmura concitauit. Sic iure fibi videbantur con1350 queri cum A. 1350. Ludouicus imperato fuis aifultu, appofita fcala, primos inter Canufii moenia confcendit, aut cum ad Auerfanam vrbem, erumpentibus magno impetu obfeffis primus omnium pectus oppofuit, graui vtrobique vulnere fauciatus (c). Non dux folummodo, et miles, verum etiam pugnantium virtutis teftis, et arbiter, nemi

(a) Ibidem cap. XXVIII.
(b) Ibidem cap. XVIII.
(c) Ibidem cap. XIX. et XXII.

nem, qui praeclarum aliquod in praelio facinus ediderat, indonatum abire fiuit: obfcu ro loco natos eapropter nobilitate, nobiles autem opibus, et honoribus auxit (a), qua munificentia id obtinuit Ludouicus, vt miles vitae prodigus numquam nifi profligato hofle ex acie excederet, videbant nempe finguli, non defutura virtuti fuae praemia, certi non folam fe recte factorum gloriam, verum etiam mercedem filiis, pofterisque tranfcripturos, queis ipfi quoque ad paternae virtutis imitationem accenderentur. Praeterea bello Neapolitano, quod Hungaricae genti multo et aere, et fanguine ftetit, confecto, cum accepiffet, id imprimis cordi effe regni ordinibus, vt famigeratam illam Andreae II. bullam auream fuo pariter calculo roboraret, Ludouicus ea in re fuis gratificaturus, poftquam fingula bullae capita rite examinaffet, vno folum articulo ad communem reipublicae, et fingulorum vtilitatem correcto, ac nouis infuper XXV. conftitutionibus fuperadditis, cetera omnia folenni diplomate die XI. Decembris A. 1351. гo- 1351 borauit (b). Id quod euidenti argumento eft, nondum ea aetate reges noftros ad bullae aureae obferuationem femet coronationis occafione iureiurando obftringere confueuiffe, feriusque poftea morem hune fuiffe introdu

(a) Ibidem cap. XV. XXII. LI. et in rebus Mariae reginae cap. I.

(b) In codice iuris patrii

ctum. Atque haec de pluribus Ludouici regis geftis excerpta fufficiant, ex quibus facile quisque arbitrabitur, quam vere fcriptorum omnium confenfione magni appellationem fit confecutus: alioquin regnorum, quibus praeera,tamplitudine omnes fuae aetatis per Europam reges fuperauit. praeter Poloniam enim, et Tartarorum gentem fub iugum miffam, omnibus omnino prouinciis, quarum reges Hungariae titulos gerunt, rara felicitate dominatus fuit.

MARIA I.

REX XXVIII.

A. C. 1382.

S. I.

[ocr errors]

Maria inaugurata, eius mater regina Elifa betha regni gubernationem fufcipit. Altero a peracto regis funere die, qui XVII Septembris fuit, optimates fidei Ludouico datae memores, mira animorum confenfione Mariae filiae primogenitae capiti facrum diadema impofuere, non item eius fponfo Sigifmundo annos XV. nato, factum iftud cum propterea, quod ille in Polonia tum aberat, tum vero potiffimum Elifabethae reginae viduae factione, quae, vt erat mulier ambi

tiofa, et imperandi cupida, et filiam, et generum quam diutiffime a regni gubernatione exclufos voluit. Quapropter cum non ignoraret a Ludouico ita fancitum effe, vt Sigifmundus quamprimum ex ritu ecclefiae Mariam fibi matrimonio coniunxiffet, illico inauguraretur, atque aequato cum coniuge iure, regni gubernacula capefferet, nuptias etiam tum, cum Sigifmundus audito de foceri obitu nuncio, in Hungariam reuolauit, ftudiofe femper diftulit, ne earum praetextu, coronam ille, partemque in gubernando poffet praetendere: vt adeo nuptiae nonnifi biennio poft, atque eo demum tempore tumultuarie potius, quam pro dignitate celebratae fuerint, cum Elifabetha perturbatis per imprudentiam fuam monarchiae rebus fopiendae feditionis flammae imparem omnino fe effe fenfit. Igitur Mariae coronationis opportunitate, quam maxime Nicolai de Gara palatini opera, eo regni ordines adduxit, vt donec filia, et gener ad maturiorem aetatem perueniffent, fibi omnium omnino regnorum adminiftratio crederetur (a). Qua occafione Sigifmundo principi non alius, quam regni Hungariae capitanei, et domini titulus publica ordinum conftitutione decretus fuit, quo ille ad coronationem vfque nonnifi quinquennio poft peractam vfus legitur.

(a) Vide prae ceteris literas Sigifmundi A. 1387. die XVIII, Ianuarii datas in Annal. reg. Hung, ad an. cit.

« PreviousContinue »