Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

S. II.

Poloni ab Hungaris fecedunt. Non multo poft Mariae inaugurationem tempore, tumultuum, ac feditionum, quae plerasque fubinde prouincias diuexarunt, femina iaci coepere. Primi omnium Poloni prouidum illud, Poloniam cum Hungaria vno fub capite vniendi Ludouici M. confilium euertere. Occafionem huic dediffe fertur Sigismundus, qui vicaria, vt diximus, poteftate Poloniae praeerat. Is enim Damarathum, hominem ab auaritia, crudelitate, ac libi. dine infamem, totique genti exofum non folum peculiari amicitia profequi perrexit, verum etiam omnium ordinum votis, ac pre cibus per fummam imprudentiam contemtis, in Poloniae maioris praefectum confirmauit. Offenfis eapropter antiftitum, procerum, ac nobilium Polonorum animis facile aliae quoque, cur ab Hungaris tempeftiue fecederent, caufae occurrere. Videbatur multis ea duorum regnorum coniunctio nec fatis honorifica, nec admodum vtilis futura Poloniae, quod non immerito vererentur, ne quemadmodum Ludouicus M. ita Maria quoque, et ceteri poft eam reges ftabile in Hungaria domicilium defigerent; vt adeo Polonos prin cipis fui, grauioribus in rebus confulendi, aut litium in curia regia finiendarum caufa in Hungariam proficifci, quin etiam ad generalia regni comitia celebranda eodem commeare oporteret: communem quidem fibi cum Hungaris fore principem, fed qui eos

[ocr errors]
[ocr errors]

non per fe, verum per nominatos ab se vicarios, aut capitaneos effet gubernacurus. Sic alienatis Polonorum animis, coepit Zemouitus Malfouiae dux largitionibus, promiffis, ac armorum etiam oftentatione ordinum regni captare fauores, coronamque Poloniae aperte aucupari. Id cum primores promifforum Ludouico M. olim factorum memores, in ortu ipfo prohibendum cenferent, miffis A.1383. in Hungariam oratoribus, monuere 1383 Elifabetham reginam, vt fi Poloniam in fua, filiarumque fide, ac obfequio retinere cuperet, Heduigem filiarum alteram primo quoque tempore in Poloniam tranfmitteret, regni poffeffionem pleno iure adituram. Hahito eapropter Caffouiae cum Polonis conuentu, Elifabetha tempori cedendum rata gentem vniuerfam a fidelitatis iuramento quo fe paulo ante Ludouici M. obitum Mariae, et Sigifmundo obftrinxerant, autoritate fua abfoluit, fequentibus fere pactis propria tum autoritate initis, atque vtrinque firmatis: Heduigis eodem anno 1383. ad fe- 1383 ftam D. Martini lucem bona fide in Poloniam deduceretur, relicto Wilhelmo Auftriaco eum acceptura fponfum, qui regni ordinibus videretur: fi improlis obierit, ius Poloniae Maria foror ex affe haberet ; eadem praerogatiua viciffim Heduigis in Hungaria gauderet, fi Maria fine herede excederet. Haec quidem tum Elifabetha pollicita fuit, verum, vt erat inconftans, ac dominan-, di ftudiofa mulier, promiffis minime ftetit: itaque porro etiam Polonis imperare certa,

iter filiae ex die in diem ftudiofe diftulit, ac demum miffis in Poloniam nunciis, ad triennium vfque prorogari flagitauit: verum cum Poloni ea inconftantia reginae offenfi diferte renunciaffent, nifi Heduigis primo quoque tempore Cracouiam veniret, alium regem lectum iri; mulier vehementer con1384 territa, Heduigem demum aeftate A. 1384. dimifit. Comitati eam funt Demetrius S.R.E. cardinalis Strigonienfis, plurimique alii primi fubfellii Hungari, quibus fe fe adiunxit Wilhelmus Auftriacus, tam diuitis fponfae amore amens, atque coram fortunam fuam periclitaturus. Celebrata fuit maxima, qua licuit, pompa Heduigis coronatio die XV.Octobris e. a. per quam illa folius Poloniae poffeffionem adiuit; Ruflia enim rubra, et Podolia velut monarchiae Hungaricae membra ad Mariae Hungarorum regis hereditatem pertinuit, quae etiam regna ad annum 1399 vfque 1399. facrae coronae noftrae paruere. Eadem tempeftate Poloni Wilhelmum Auftriae ducem fpem nuptiarum ponere, Cracouiaque domum faceffere iuffere, in cuius locum communi omnium ordinum confenfu maritus reginae Heduigi datus Tagello Lithuaniae dux, ad eum diem gentilibus fuperftitionibus addictus, qui poftquam baptifmo fufcepto, religionem Chriftianam amplexus fuit, habitis 1385 A. 1386. incredibili magnificentia nuptiis, fibi quidem fponfam, Polonis autem Lithuaniam perpetuo nexu coniunxit, cum ab aliis laudibus, tum vero ab introducto apud popu

lares fuos Lithuanos Chriftianifmo celebra

tus (a).

§. II.

Coniurationis in reginas Hungariae caufae. Dum haec in Polonia geruntur, coniuratio, quae interea fub cinere glifcebat in Hungaria, in apertum erupit incendium. Quid eo confilii nonnullos egerit praecipites, iuuat paucis explicare: Poft obitum Ludouici M. vt dignitate ceteros omnes anteibat, ita praecipua quoque in aula pollebat gratia, et autoritate Nicolaus de Gara, e tenui fortuna ad opes maximas, et per omnes honorum gradus ad fupremum palatini comitis magiftratum eluctatus, Is vt erat ingenio vafer, et affentandi peritus, quo Elifabethae, et Mariae feminae vtrique neceffarium fe faceret, folusque poftea fine aemulo res omnes pro arbitrio moderaretur, deteftando fane confilio atrociffimis imbelles reginas de intoleranda Hungarorum arrogantia, et minus fincera in dominas fuas voluntate fufpicionibus complere ftuduit: fuafit infuper aduerfus omnes prudentiae leges, vt regui primores negligerent, parcius ad audientiam admitterent, praeter fe vnum cum nemine de reipublicae negotiis confilia in

Haec copiofius vide apud Dlugoffum lib. XI, et Cromerum lib. XV. a pag. 259.

irent autor denique fuit reginis, vt ad metum genti Hungaricae incutiendum, et autoritatem fuam confirmandam, primi fubfellii viros a geftis ante dignitatibus remouerent, eisdemque alios pro arbitrio fufficerent. Hunc in modum deteftanda palatini alfentatione in tranfuerfum actae reginae parcius cum optimatibus agere, eorum af fatum dedignari, non obfcura alienati animi, atque diffidentiae figna edere, folius denique palatini confiliis, et confuetudine vti: pupugit ea agendi ratio generofam gentis Hungaricae, a Ludouico M. citra partium ftudium diligi affuetae indolem, cumque eapropter non leuia forte exorta effent murmura, non pauci ex comitis palatini confilio geftis ad eum diem magiftratibus funt deiecti: fic Ioannes de Palifzna Auranae prior e fola perfidiae fufpicione prioratum amifit, Stephanus quoque Latzkouitfius Dalmatiae, et Croatiae banus anno nondum euoluto banatus honorem Thomae comiti de Templino cedere debuit, nec pauci citra omnem iudicii formam capite, et fortunis funt exuti (a). Atque ex his fere caufis vltramodum alienati fuere potiorum regni animi, mox coitiones fieri, atque clam de excutiendo feminarum iugo confilia agitari coepere: ex quo intelligas, quam faepe principes non

tam

(4) Haec ex Chronici cap. Let II, Dlugoffo item, et Cromero lib. cit.

« PreviousContinue »