Page images
PDF
EPUB

tam fua, quam adminiftrorum fuorum culpa in inuidiam, odiumque apud fubditos poffint adduci.

S. IV.

[ocr errors]

Remedia ad eam diffipandam inutiliter adbibita.

Ex communi hac animorum aegritudine nondum omnes eam, quae fubinde atrociter defaeuiit, tempeftatem praeuidere poterant, vt igitur priftina illa Ludouico imperante domi quies, tranquillitas, et voluntatum confenfio tempeftiue reftitueretur, praelati, barones, ac nobiles Hungari menfe Iunio A. 1384. 1384 vna conuenere, de iuuanda opportunis re mediis republica deliberaturi: cum itaque plerisque videretur, malum omne inde ortum ducere, quod Elifabetha regina non ex legum patriarum, et confuetudinum praefcripto, fed ex folius palatini arbitrio cuncta ageret, iuraque, et praerogatiuas regni or dinum pro libidine infringeret, communi nomine Paulum literatum de Paduarfya, et Dio. nyfium de Oftopan nuncios ad reginas mifere, deprecantes, vt bullam auream Andreae II. ita vt eam gloriofae memoriae Ludouicus M. A. 1351. correxerat, nouifque con- 1351 ftitutionibus autoritate fua perlatis prouide, fapienterque auxerat, folenni diplomate roborare, ac de accurata illius obferuatione ordines regni fecuros reddere vellent. Aequa, neque eo temporis articulo negligen

PALMA P. II.

K

:

da videbatur reginis ea totius gentis poftu latio quapropter nil in mora fuit, quo minus Maria defideratam eam cautionem folen. nibus literis e. a. die XXII. Iunii fignatis daret (a). Opportuno hoc remedio reginis non minus, quam comite palatino ad conftitutionum, legumue patriarum praefcriptum reuocatis, nemo fere erat, qui non inuidiam, qua reginae apud fuos laborare coeperant, reftinguendam, feditionemque in ortu ipfo praefocandam pro certo teneret. Verum eo ipfo prope tempore, quo haec Budae agebantur, in Illyrico feditio paulo maiora coeperat incrementa, animorumque a reginis auerfio eoufque clam increuit, vt ab imbellibus, confiliique inopibus feminis, et exofo cunctis palatino malum curari amplius nequiuerit. Seceffionis principes fuere: Ioannes de Palifna prior Auranae fuis cum neporibus Ioanne de Horváthi bano Machouienfi, et fratre huius Ladislao; Stephanus, et Andreas Latzkouich de Debregezth, Ste phanus de Simontornya, ac Paulus denique de Horuáthi, Ludouici M. gratia ad Zagrabienfem epifcopatum promotus, omnes Carolo paruo, cum adhuc Dalmatiae, et Croatiae bani magiftratum gereret, familiariter coniuncti, certi non ante quiefcere, quam exautoratis reginis, hoc ad folium Hungaricúm euecto (b).

(a) Diploma Mariae vide in codice iuris patrii. (b) Chronicon cap. I. Paulus dePaulo in memoriali fuo ad A. 1384. Specimen hierarchiasHung.Parte II.pag. 447. not. c.)

S. V.

Carolus paruus per coniuratos in Hungariam

euocatur.

Erat Carolus paruus, aliter a pace dictus, e regum Galliae domo, ftirpeque Andegauenfi Neapoli dominante oriundus, a Caroli ducis Dyrrachini, quem Ludouici M. inffu Auerfae obtruncatum diximus fratre Ludouico Dyrrachii, et Grauinae duce genitus(a). Adoleuit is in aula Hungarica, atque cum ceteras principe dignas artes, tum vero fcientiam militarem fub tanti principis difciplina fatis, fuperque condifcere poterat: Dalmatiae, et Croatiae bani praefectura auctus, bello etiam contra Venetos adminiftrando, fummo cum imperio praefuit. Eidem Ludouicus M. deuolutum ad fe hereditario iure Neapolitanum regnum, confentiente Vrbano VI. pontifice, vltro cefferat, copiisque fubmiflis ad occupandum, tuendumque contra Clementem VII. antipapam regnum auxilio fuit: in quo vt fe fe paulo firmius conftabiliret, fublato per pontificem fanguinis obice, coniugem duxerat Margaretam, patrui fui caeli Caroli Dyrrachini ex Maria pofthuma, Ioannae reginae Neapolitanae forore, filiam vnicam :

(a) Corrigendum Chronicon, quod cap. II. CaroJuin paruum Andreae regis Ludouici M. germani, ex Ioanna Neapolitana filium facit.

A

ex qua geminas. fuftulit proles: Ladislaum, et Margaretam. Idem hic Carolus paruus priufquam ad occupandum regnum Neapolitanum difcederet, coram Ludouico M. rege, et congregatis regni ordinibus, iuribus fuis omnibus, quae a proauia fua Maria, Stepbani V. filia, in coronam Hungariae habere poterat, iureiurando interpofito renunciauit, cauitque, fe ea, quae Ludouicus de Mariae filiae fuae in terris Hungaricis fucceffione fanxerat, nullo vnquam praetextu violaturum. Haec fuere Caroli parui regis Neapolitani fata, priusquam coniurati ad eum folio Hungarico intrudendum confpirauere. Secreto res aliquamdiu agebatur, quod ignorarent, Carolus eam animo eam deftinationem quo effet accepturus: legatos quoque Neapolim mittere, minus tutum videbatur, quorum e regno difceffus ob banorum, praefectorumque vigilantiam reginis minime celari poterat, atque idcirco faltem legatorum cognatis exitio futurus erat. Itaque deteftando operi ad exitum deducendo inftrumentum fe praebuit ille, qui omnium minime debuerat, Paulus de Horuáthi epifcopus Zagrabienfis : is liminum apoftolicorum Romae vifitandorum praetextu, facile obtenta a reginis, nil fi niftri a viro facro timentibus, difcedendi facultate coniuratorum literas, fingulorum nominibus, et figillis firmatas fecum Neapolim detulit, quibus ad capeffendam Hungariae coronam Carolus inuitabatur, atque fancte promittebatur fore, vt vbi primum pedem in Dalmatiam intuliffet, cuncta prona,

et expedita effet reperturus; haefit aliquamdiu attonitus ad inopinatam eam legationem Carolus, ob periurii crimen, quo fe obftringeret, ac foediffimam ingratitudinis notam, qua in Ludouici M. adeo in fe benefici cineres peccaret, fi coronam illius filiae, heredi legitimae, ereptum iret: verum poftquam legatus anxios confcientiae timores fuftulit, ac non modo rei facile perficiendae verum etiam litium, certis pactis cum Maria regina, nondum Sigifmundo matrimonio iuncta, componendarum fpem indubiam fecit, tot victus demum argumentis affenfit: id porro habebat confilii, vt fedatis praefentia fua Hungariae turbis, Maria ad regno renunciandum adducta, filium fuum Ladislaum Hungaris regem daret, ac fubinde Neapolim reuerfus, fidentius deinceps, atque validius Hungarorum auxiliis ad tuendum aduerfum aemulos regnum vteretur. Margareta regina eius coniux, feu criminis atrocitate commota, feu futurorum praefaga malorum, mariti voluntati vehementer obftitit; verum a viro in exitium fuum ruente id folum multis precibus, et lacrimis obtinuit, vt contra, quam conftituerat, Ladislaum filium domi tum relinqueret. Cunctis igitur rebus ad iter difpofitis, naui confcenfa, foluit Neapoli, fecundisque vfus ventis, die XII. Septembris A. 1385. Segniam, maritimam Dal- 1385 matiae vrbem, incolumis tenuit: incredibili illic laetitia, et gratulatione cum a ciuibus, tum a coniuratis falutatus, paucis poft diebus Zagrabiam tetendit , atque ibidem in

« PreviousContinue »