Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

humi planxere: hic prae doloris acerbitate, illa ob rei, quam patratam fuifmet viderat bculis, horrorem. Carolus etfi plagam lethalem acceperat, collectis tamen, vt potuit, viribus e conclaui reginae fe proripuit, et in alteram, quam ab inauguratione fua incoluerat, regiae partem adrepfit: doloris magnitudinem illud auxit, quod quacumque tranfibat, Italos milites, qui cuftodiae caufa circum eius conclauia excubabant, per irruentes vndique fatellites concidi, et iugulari afpexerit. Non multo poft Carolus, ne eius praefentia feditio crefceret, Villegradum deportatus, exafperato per venenum, vel potius nullis adhibitis medicamentis, neglecto de induftria vulnere, tertio poft die, qui a coronatione quadragefimus fuit, horrendos inter cruciatus, viuere, et regnare defiit, ibidem in monafterio S. Andreae fepultus (a). Sic cum ille contra datam fidem, aliena inuafit, fua quoque cum vita ipfa perdidit: fed neque Elifabethae reginae, vt paulo poft videbimus, nec Hungaris facinus hoc impune abiit. Ladislaus enim Caroli parui filius maximas poftea Sigifmundo conflauit moleftias, Hungariae autem vel hoc vno irreparabilem intulit iacturam, quod Venetis opportunitatem praebuerit Dalmatiam occupandi, quae ex eo tempore numquam deinceps integra ad facrae coronae obfequium reuocari potuit.

(a) Chronicon cap. VII.

[ocr errors]

dam nunciata fuiffent, ex Nicolai de Gara palatini confilio, placuit Elifabethae vna cum regina filia ad eas partes fe conferre; contidebat enim fore, vt tumultibus praefentia fua fedatis, dynaftae, vrbesque maritimae rurfus ad fidem reuocarentur. Verum peffime iter, illud ceffit: cum enim eiusdem anni 1386 1386. aeftate in palatini, et Blafii Forgách comitatu fui fecurae progrederentur, die XXV. Iulii prope oppidum Diakouarienfe ex improuifo in eas irruit Ioannes Horuáthus valida fatellitum manu ftipatus, caefisque cum palatino, et Blafio Forgách plerisque viae comitibus, dominas fuas fuperum, hominumque fidem implorantes, in fuam redegit poteftatem, per variaque loca circumductas Nouigradi demum captiuas conclufit. Elifabetha non diu poft feu animi dolore, feu faucibus elifis in carcere obiit. (a) Mariam autem ftudiofe feruauit homo barbarus, parabarque Neapolim ad Margaretam reginam Caroli parui viduam tranfmittere, vt pro buius libidine occifi mariti poenas lueret; verum facinus id prohibuere Veneti, qui cumprimum de reginarum captiuitate func admoniti, non modo Nouigradum arctiffima cinxere obfidione, verum etiam ita Adriaticum claffe fua infedere, vt nulla nauis e Dalmatia poffet in Apuliam traiicere (a). Id quod Mariae faluti fuit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(a) Chronicon Parte IV. cap. I. Paulus de Paulo in memoriali. Careffinus apud Lucium lib. V. Ker chelich. hiftor. eccleí. Zagrab. pag. 141.

(b) Lucius lib. V.

[blocks in formation]

SIGISM VNDVS

REX XXX.

A. C. 1387.

S. I.

Sigismundus ad regiam dignitatem euebitur.

Interea dum reginae infauftum fuum iter a gerent, Sigismundus partim in proprio fibi marchionatu Brandeburgico, quem pater eius Carolus IV: imperator pecunia comparatum ei teftamento legauerat, partim in Bohemia apud Wenceslaum caefarem fratrem fuum aberat, vnde poftquam adulta aeftate A. 1386. 1386 cum aliquot Bohemorum cohortibus in Hungariam appulit, et focrus, et coniugis reginae trifte fatum intellexit et quia nec quid illis actum, nec quo id animo ferrent Hungari, fatis compertum habebat, fibi etiam infidias metuens, Taurini aliquamdiu fubftitit: huc ad eum complures antiftites, et proceres facinoris patrati atrocitate commoti, et confilii eo rerum pofitu inopes confluxere: quid deinceps facto opus deliberaturi: quorum praefentia, et fidei fignificatione aliquantum erectus Sigismundus Budam fe contulit, nemineque refiftente, regiam subi,

« PreviousContinue »