Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

it (a). Adfuit illic non multo poft temporé miffus a republica Veneta orator, eques Pantaleon, ex quo cum de reginarum forte certiora cognouiffet, crebras deinceps habuit cum praefentibus regni ordinibus deliberationes. Perduelles paulo vehementius aggredi, mínus tutum apparebat, ne illi eapropter efferati, de captiua regina vindictam fumerent periculum etiam erat, ne, fi regina Maria aut diutius detineretur captiua, aut ibidem obiret, Hungaria capite deftituta, ad exemplum Dalmatiae in factiones fcinderetur: quibus Sigismundus obuiare nequiret, quod regia dignitate deftitutus, nemini pro poteftate poffet imperare. Haec cum in fenatu Hungarico variantibus fententiis agitari videret orator Venetus, id quod a republica peculiariter fibi commiffum habebat, diligenter egit, vt, proceres, quemadmodum fub Ludouico M. fancitum erat, Sigismundum Mariae fponfum regem quantocyus iuberent, folitisque ritibus inaugurarent: hac enim ratione effectum iri, vt Hungari, a coniuratione immunes, porro in fide perfeuerarent, coniuratis autem Ladislai Neapolitani, folio Hungarico intrudendi, fpes omnis praecideretur. Atque his demum argumentis permoti pauci, qui aderant praelati, et proceres, Pantaleonis confilium funt amplexi itum igitur Albam regalem, vbi XXXI.Mart. quae in dominicam palmarum inciderat

(a) Chronicon cap. II.

derat A. 1387. vacante tum forte Strigoni- 1387 enfi fede, Benedictus epifcopus Vefprimien fis facrum diadema Sigismundi vertici impo fuit, a quo is deinceps die annos regiminis fui conftanter numerauit (a). Hoc beneficio primum, tum altero, ob liberatam paulo poft e captiuitate reginam, Venetis vltramodum deuinctus Sigismundus non ea, qua par erat, fortitudine eorum in Dalmatia progreffionibus obicem poftea pofuit: vt adeo haec Dalmatiae fubinde amiffae epocha iure ftatui poffic.

§. II.

Maria regina, e carcere liberata regno, et
Sponfo reftituitur.

Sigismundus regia auctus dignitate, maiore,
quam antea, ftudio, et autoritate rempubli
cam complexus, mox quarto a coronatione
fua die, feria V. in coena domini literas ad
Dalmatiae, et Croatiae ordines mifit, quibus
eos ad oppugnandos coniuratos, fidemque
coniugi fuae, et fibi iam Hungariae regi
feruandam maiorem in modum hortatus fuit

(a) Windeckius fcriptor eorum temporum aequalis in hiftor. vitae Sigifmundi cap. IV. Apud Menc kenium Tom. I. fcriptorum rer. Germanic. Carefinus pariter apud Luciun lib. V. cap 11. hune annum, et diem ftatuunt, qua de coronatione filent noftra chronica.

[merged small][ocr errors]

(a). Nouus his ardor infpiratus Ladislao de Lofontz bano Seuerinenfi, creato Dalmatiae,' Croatiae, et Sclauoniae capitaneo generali, et Nicolao de Gara caefi palatini filio, qui victis, profligatisque non vno loco perduellibus, in id potiffimum intenti erant, ne Nouigrado, quod Ioannes Barbadicus claffis Venetae praefectus arctiffima premebat obfidione, aliquid fuppetiarum poffet inferri, quibus ad fuftinendam diutius oppugnationem reficerentur. Itaque Ioannes de Palifna, exautoratus Auranae prior, qui loco praeerat, de fubfidiis obtinendis defperans, ac non immerito veritus, ne, fi arx armata caperetur manu, ipfe in Sigismundi, recenti cum exercitu appropinquantis poteftatem redactus, paulo atrociora fubiret fupplicia, non exfpectato eius aduentu, fibi fuisque vitae libertatem pactus, Mariam reginam Barbadici, Venetae claffis praefecti, manibus incolumem refignauit. Egrella illa eft Nouigrado die 1387 IV, Iunii e. a. 1387. ac Nonam primum, tum Segniam in fplendido Venetorum nobilium comitatu deducta, quarto poft die Zagrabiam peruenit, vbi Sigismundum fponfum magna vtrinque laetitia, et gratulatione accepit: hic poftquam folennes Deo liberatori actae funt gratiae, rex vterque Budam iter iniit,

(a) Has lege apud Lucium lib. V. cap. II. et in Annal. reg. Hung. Tomo II, ad h, a.

fubindeque vrbem, et regiam inter fauftas populi acclamationes fubiit (a).

§. III.

Sigismundum in maieftatis regiae communionem folenni ritu adfcifcit.

Reginae libertati, folioque reftitutae fama, per vniuerfas regni partes promulgata, ne. mo in Hungaria fuit, qui non luculenta fincerae laetitiae figna ederet: verum Sigismundum, quibus de caufis, incertum, multi iam tum tacite deteftabantur, et quoniam Maria rurfus in folio collocata erat, illum pro legitimo rege, dominoque fuo agnofcere abnuebant: neque magnopere electionem, coronationemque anno fuperiori, vt diximus, peractam curabant, quod id non pro more, inftitutoque veteri, communibus comitiorum generalium fuffragiis, fed paucorum folummodo antiftitum, et procerum voluntate factum fuerit: glifcentem hanc animorum a Sigismundo alienationem fouere, augereque non definebant tumultuantes adhuc in Dalmatia, et Boffnia coniurati, quod ob patratum in Mariam reginam crimen, vindictam aliquando de fe fumendam non ignorarent,

(a) Paulus de Paulis in memoriali. Carefinus apud Lucium lib. V. pag. 253. Vide item cl. Kerchelich hiftor, ecclef, Zagrab. pag. 141,

[ocr errors]
[ocr errors]

ac fortaffe Sigismundus ipfe feueriffima fupplicia comminatus, efferatos homines omni fpe veniae abiecta, ad defperationem adegerat: ceterum murmura,haec vbi ad aures reginae peruenere, minime negligenda videbantur. Itaque vt fponfum aequato iure fecum regnaturum in folio conftabiliret, ve1388 re A. 1388. vniuerfos regni ordines Albamregiam euocauit: hic habito in pleno coetu fermone, gratias imprimis publicas habuit omnibus iis, qui ad finem vique conftantes in fide et obfequio fuo perfeueraffent, tum vero commemoratis folennibus de fucceffione pactis, quae Ludouicum inter, et Hungaros decennio abhinc fumma vtrinque confenfione inita, confirmataque erant, fe marito fuo coronam, et fceptrum fponte, ac beneuole concedere, eumdemque in aequam maieftatis regiae communionem vltro adfcifcere velle profeffa fuit: Credo enim, inquiebat, quod illa, quae tunc placuere vobis, et nune placeant, ecce igitur de fponfo regem efficio, iusque regni pariter, et diadema illi cedo, potiffime, cum nec femineum vos amare imperium, neque ad dirigendas tam impetuofae gentis babenas, factis teftantibus, illud fufficere animaduertam, tum vero ftatuto pone fe Sigismundo: Hic, ait, dominus, et maritus meus, bic rex vefter eft: parcite igitur regno, et veftras mutua caede ne deleatis perfonas: pax enim vbique terrarum optimum bonum eft, et concordiam popali vicina regna metuunt. Quae reginae oratio vbi magno animorum motu accepta fuiffet, placuit coronationis folennia

« PreviousContinue »