Page images
PDF
EPUB

iterare, id quod die XVI. Maii ipfa dominica pentecoftes e. a. vfitata celebritate, 1388 per Ioannem de Kanifa, recens creatum Strigonienfem archiepifcopum, rite peractum fuit (a). Cui inaugurationi quoniam vniuerfi regni ordines affenfum praebuerant, eo atrocius fuit poftea crimen eorum, qui legitimo principi fuo Sigismundo obedientiam praeftare detrectarunt, nil iam aliud obtendere valentes, quam putidum illud: Sigismundum extera e domo, e Bohemia fuiffe oriundum (b). Ceterum Maria regina oppor tunitate hac non ita maieftatem regiam in maritum tranftulit, vt eadem fe fe penitus exueret: exftant hodiedum complures editae a Maria donationis literae, quae eam deinceps quoque, quoad vixit, fummo iure vfam demonftrant, verum illud in eius aetatis donationum diplomatibus vfitatum fere reperio, vt et Sigismundus Mariae reginae, et haec viciffim regis mariti fui confenfus fuis in literis meminerint (c).

(4) Turotzii Chronicon cap. III. qui quia coronationem
Sigilmundi eo die, regia praefente, peractam esse di-
ferte narrat, ac de priore, anno abhinc dóminica pal-
marum habita, pariter coaeuorum fcriptorum te-
ftimonio certum fit, fequitur coronationem Si-
gismundi iteratam fuiffe.
(6) Chronici cap. VII. fub finem.
(c) Speciminis inftar fint literae
quas refert Pray Annal. reg.
pag. 171,

Mariae reginae,
Hung. Tom. II.

S. IV.

Seditiofos compefcit Sigismundus. Exinde Maria regina malorum, quae captiua perpeffa erat, atrocitate in memoriam redeunte, ad iuftam prouocata vindictam, maritum vrgere non definebat, vt perduellium perfidiam vicifceretur: Paulus de Horuáthi 1387 epifcopus Zagrabienfis, qui A. 1387. in Apuliam fuga euaferat, atque ibidem in Margaretae reginae Neapolitanae aula nouas ciebat turbas, epifcopatu deiectus, propriisque bonis, et facultatibus publicatis perpetuo exilio eft mulctatus. Ioannes autem eius germanus, anno demum 1391. expugnato in Boffnia caftro Dobor, cum pluri. bus aliis coniuratis ibidem captus, exquifito plane fupplicii genere Quinqueecclefiis vitam amifit (a). Ad cumulum victoriae de feditiofis acceffit illud, quod Stephanus Dabifcia rex Boffniae, facrae coronae Hungaricae fiduciarius, a fpurio decefforis fui Tuartkonis filio bello appetitus, quo Sigismun di aduerfus aemulum opem confequeretur eidem fidelitatis facramento fe obftrinxerit(b), quo Stephani ad obedientiam reditu factum, vt coniurati, qui antea fuum in Boffnia ha buere perfugium, inde poftea exclufi, fen

(a) Chronicon cap. IV.

(b) Teftes huus literas Sigismundi lege in Annal. reg. Hung, ad A. 1391. et 1393.

fim e facrae coronae ditionibus fe fe eiecerint, turbasque mifcere defierint. Atque hunc in modum oppreffa, vel fopita potius feditione, quies tum Illyrico reddita fuit. Alibi quoque, quoad Maria regina vixit, fecundos bello fucceffus contra rebelles habuit Sigismundus. Stephanus Moldauiae Wayuoda, perturbatis fub reginarum imperio monarchiae Hungaricae rationibus, a facrae coronae obedientia fe fe impune abiunxerat, vt pluribus iam annis libertati affuetus, vfitata xenia, et tributa dependere proterue abnuerit. Sigismundus rebellem edomiturus IV. a coronatione fua anno 1391. 1391 in Moldauiam traduxit exercitum, caefisque, qui montium fauces magno numero obfederant, hoftibus adeo Wayuodam perculit, vt is cum gentis primoribus ad victoris pedes abiectus clementiam implorauerit. Rex non indecorum, nec inutile exiftimans, victo hofti ignofcere, priftinam obedientiam, et fidelitatem iureiurando profeffum non folum in gratiam recepit, verum etiam in Way-. uodatu confirmauit (a). Atque hac occafione, fi Ioannis de Hunyad, fortiffimi poftea herois,aetatis rationem habeamus, Sigismundus cum per Tranffiluaniam iter haberet, nobilis cuiusdam puellae, Marzinaiana e domo ortae, amore captus paulo licentius eadem abufus fuit, vt anno infequente filium Io

(a) Chronicon cap. V.

annem in lucem ediderit, peculiari poftea cura Sigismundi educatum (a). Haec eadem puella, fortaffe vt partus futuri infamia celaretur, nobili cuidam viro in coniugium data, numerofiffimae familiae Chonokofiorum mater euafit (b). Sed hoc ex tranfitu folum, vt celeberrimi aeuo fuo viri natales iam nunc cognofcerentur. Poftremum denique viuente Maria regina bellum illatum fuit Valachis, qui, Turcarum focietate freti, non modo facrae coronae iugum excufferant, verum etiam infeftis fignis fines Hungaricos euaftabant, aduerfum hos fexto a coronatione fua 1393 anno, qui 1393. fuit, Sigismundus progreffus, minore Nicopoli expugnata, Valachisque vna, et Turcis internecinà clade profligatis, eo Myrchen prouinciae Wayuodam adegit, vt regiis pedibus fupplex, priftino fidei facramento renouato, ad S. coronae obfequium redierit (c). Cladem fuis tum illatam vlturus Baiazethes Turcarum Sultanus, foluta Conftantinopoli obfidione eodem anno copias in Bulgariam traduxerat, Sigismundum illic oppreffurus; verum ille confecto felici ter bello, domum iam tum iter relegebat.

(a) Haec ad fidem Chronici Heltaiani.

(b) Tenemus complures literas Ioannis de Hunyad iam gubernatoris, Chonokofiis datas, ac has inter die XXIX. Augufti A. 1448. editas, in quibus haec verba notatu digna leguntur: Egregius Work de Chonok frater nofter condiuifionalis.

(1) Chronicon cap. VI.

§. V.

A Mariae reginae obitu lites cum Polonis. Laetitiam, quam e tot hoftibus gloriofe edomitis concipere poterat Sigismundus, vehementer diminuit inopinatus Mariae reginae obitus, quae coniuge in Valachia abfente, eodem anno 1393. in ipfo aetatis flo- 1393 re diem fuum óbierat: (a) erat illa non minus egregiis animi dotibus, quam formae venuftate praedita: quod autem minus profpere, tranquilleque imperarit, non tam illi, quam immoderatae ambitioni matris eius Elifabethae adfcribendum eft: haec enim non modo res filiae corrupit, verum etiam, vt fola regnaret, apud hanc primum, tum vero etiam apud Hungaros Sigismundum in odium adduxit, vt adeo, nifi Carolus paruus a factiofis in Hungariam euocatus, Elifabethae deftinationes euertiffet, Sigismundus non a folio modo, verum etiam a Mariae reginae coniugio fuiffet exclufus (b). Mariae morte, et abfentia Sigismundi cognita, Vladislaus rex Poloniae ex pactis, quae Poloni cum Elifabetha regina Caffouiae A. 1383. iniérant, 1383 coronam Hungariae ad Heduigem coniugem fuam effe deuolutam exiftimans, collectis fine mora copiis, Hungariam inuaferat, prona ibidem omnia fe reperturum arbitrans

(a) Chronicon cap. VI. de Mariae Varadini fepultura confule Annal. reg. Hung. Tom. II. ad A. 1392. (b) Cureus in Annal, Silefiae pag. 114.

« PreviousContinue »