Page images
PDF
EPUB

verum aliter, ac fperarat, euenit; Strigonienfis enim archiepifcopus Ioannes de Kanifa, qui rege vna, et palatino abfente, reipublicae curam gerebat, de Vladislai apparatu tempeftiue edoctus, contractas magna celeritate copias in regni limitibus opportune collocauit, Polonosque ab ingreffu prohibuit. Redux domum à Valachica expeditione Sigismundus, Polonorum molitionibus non me diocriter turbatus fuit. Itaque lites praefentia fua eo celerius terminaturus, quo tempore Vladislaum Lagellonem in Lithuaniam difceffiffe compererat, citato itinere 1394 ad Heduig em Sandecii tum agentem A. 1394. fe contulit, reginamque fterili ad eum diem thoro vtentem, omnique heredis fpe carentem, facile eo permouit, vt ipfa fuo in Hungariam iuri renunciaret, ac Sigismundum Ludouici M. voluntate, coniugis Mariae alfenfu, ordinumque regni fuffragiis electum, atque coronatum, pro legitimo Hungariae rege agnofceret: Sigismundus viciffim iure fuo in Poloniam femet abdicauit, fide data fe, fi Heduigis fine fobole decederet, nil prorfus moleftiae Poloniae caufa Vladislao lagelloni creaturum (a). His pactis vtrinque firmatis Sandecii, Vladislaus tum quidem ab inuadenda Hungaria abftinuit, at quemadmodum ante feditionibus Hungariam permifcentibus facere inftituerat, ita porro etiam ab auellendis a corona Hungariae, Ruffiae ru

(a) Martinus Cromerus hiftor. lib. XV. pag, 249,

brae, atque Podoliae ditionibus minime de- · ftitit. Cum copiis eo interdum progreffus, dynaftas, et nobiles ad nuncupandum fibi qua Poloniae regi fidelitatis facramentum armorum terrore coegit, fubinde vt alias rapinas praetereamus, Vitbaudo fratri fuo Caminecum cum ditionibus ampliffimis feudi inftar Polonici, poffidendum folenni diplomate A. 1394. dato donauit (a). Atque hoc erat initium amittendae Ruffiae, et Podoliae, Sigismundo, ne Vladislaum hoftem fibi redderet, eam iacturam parui pendente: fed neque vires ei aderant ad iniiciendum Polonis frenum pares, quod per plures deinceps annos feditionibus domefticis obiectus, aegre vel Hungariam in obfequio retinuerit, praeterea diuturnis per vniuerfam Europam itineribus exhaufto ad fundum aerario publico, belli gerendi neruo conftanter deftitutus fuerit.

S. VI.

[ocr errors]

Turbae Hungaricae.

In Hungaria quoque non leuibus turbis occafionem praebuit Mariae reginae,fine fobole elatae, mors, cum enim iam ante Sigismundum velvt hominem extérum tacite multi auerfarentur, nunc iam penitus fibi in regno cogni tum, ob contrariam moribus, Hungaricis in.

(a) Idem loc. cit.

dolem, et agendi rationem, paulo vehementius deteftari coeperant : quapropter cum obitu Mariae, illius quoque imperium defiiffe contendentes, clam inibant confilia de modo iugum excutiendi: etfi nil per vim, atque tumultum agebatur, nulla tamen feu maieftatis perfonae illius, feu mandatorum habebatur ratio, quafi Hungaria capite deftituta, nemo ellet, qui imperarer. Eam animorum alienationem, et fui contemtum pro eo, ac par erat, indigne ferens Sigismundus, vt publico aliquo iuftitiae rigore fuis metum reuerentiamque infpiraret, qui coitiones facere notabantur, XXXII. viros nobiles, ac inter hos Stephanum Konth de Hederuara ex infidiis comprehendi, Budamque adduci iuf fit. Vt in confpectum regis pro tribunali fedentis adducti funt, quemadmodum inter fe conuenerant, nulla illum vel capitis, vel genuum inclinatione, vel alio fubmiffionis figno venerati funt: quin etiam, cum de perfidiae crimine interrogarentur, ne refponfum quidem edidere: qua obftinatione fane quam inhumana paulo acerbius irritatus Sigismundus, fine mora, vniuerfos in platea 1394 S. Georgii Budae A. 1394. iuffit obtruncari : fupplicium etfi merito irrogatum, quia tamen ex irae potius impetu, quam iuftitiae ftudio dictatum fuit, diuturnis poftea motibus prope ad obitum vfque Sigismundi viam aperuit (a). Sigismundus ipfe, vt fe ab ira

(a) Chronicon cap. VII.

collegit, procerum praecipitem eám feueritatem improbantium confiliis permotus, leniora deinceps fibi tentanda putauit remedia. Itaque publicum clementiae fuae editurus argumentum, literis e. a. 1394. datis, omni- 1304 bus vltro ad obedientiam, quietemque red ire volentibus praeteritorum erratorum veniam promulgauit (a). Verum rurfus anno infequente vindictae ftudio correptus, Crifii in Sclauonia, Stephanum Latzkouich a gefto fub Ludouico M. Wayuodatu Tranf filuaniae, et fubinde banatu Dalmatiae confpicuum, e medio comitiorum loco fublatum, ante omnium ora, et oculos iuffit obtruncari (b).

§. VII.

Clades Nicopolitana.

Hoc rerum Hungaricarum pofitu, vt apüd gentem fuam militaribus potiffimum artibus deditam, bellicae virtutis laudem confequeretur, fimul fuis coitiones habendi opportunitatem tolleret, auide prorfus arripuit belli contra Turcas gerendi occafionem quod communi fere Chriftianorum Europae principum confenfu, ad Graecorum imperatoris Ioannis Palaeologi preces in eos decretum fuit. Poft, vbi fubmiffae e Gallia, Ger

(a) In Annal. reg. Hung. ad h. a. (b) Chronicon eap. XII.

mania, et Bohemia fuppetiae aduenerant, fefeque Hungaris coniunxerant, CXXX. millium bellatorum exercitus in armis ftetit. Tam florentibus inftructus copiis Sigismundus, certam victoriae fpem animo gerens, exeunte 1396 Augufto A. 1396. in Bulgariam caftra promouit, ac denique ad maiorem Nicopolim prope Iftrum confedit hic eum Baiazetbes XXXVIII. Septembris magna vi aggreffus, multis Chriftianorum millibus defideratis memorabili clade affecit. Infaufti praelii caufa in Gallos potiffimum reiicitur, quod Turcarum pugnandi morem ignorantes, nimio ardore fuo Hungaricam perturbauerint aciem, Baiazetique viam ftrauerint, ad la xatos eapropter ordines perrumpendos (a). Sigismundus inclinante iam acie tempeftiue fe periculo fubduxit: ac Ioanne quidem de Gara reditum in Hungariam per Valachiam tentare iuffo, ipfe terreftre iter minus tutum exiftimans, confcenfo nauigio, in Ioannis de Kanifa, Strigonienfis archiepifcopi, huius item germani Stephani, tum Nicolai de Gara Dalmatiae, et Croatiae bani, ac Blafii denique Clerei de Baroth comitatu, fecundo Iftro Conftantinopolim primum peruenit inde Rhodum, tum Venetias delatus, femeftri fere a clade Nicopolitana euoluto, per Dalma1397 tiam in Hungariam incolumis rediit A. 1397.

(a) Chronicon cap. VIII,

« PreviousContinue »