Page images
PDF
EPUB

fidemque comitum itineris munifice fubinde remuneratus fuit (a).

S. VIII.

Ladislaus Neapolitanus rex Hungariae a

factiosis proclamatur. Vulgata per reduces domum Hungaros milites cladis Nicopolitanae fama , cum Sigismundus longiore tempore nuspiam appareret, creditum a multis fuit, eum vel in praelio, vel in fuga cecidisse. Opinio haec neque tum e popularium animis euelli potuit, cum Io, annes de Gara poft multos errores in Hungariam redux, eumdem viuere affirmauit. Itaque Horuatbianae factionis primipili, tempore vtendum rati, Dalmatiae primoribus, et maritimis vrbibus ad partes fuas pertractis, Ladislaum, Caroli parui caefi filium, vacantis Hungariae regni regem proclamarunt. Mi. sere poftea Neapolim nuncios, qui literas omnium coniurationis principum nomine fin gnatas ad eum perferrent, ac ad accelerandum iter animarent. Ille infelici patris cafu cautior redditus, neque fatis coniuratorum seu fidei , feu viribus confidens, explora

(a) Lége literas Sigismundi e. a. prima lunii Ioan. ni de Kanisa datas in hierarchiae Hung. specimine Parte I. pag. 172. et alias Garoianae familiae datas in Annal. reg. Hung. Tom. II. ad an. 1408.

[ocr errors]

tores in Dalmatiani praemisit, qui non modo
Dalmatinorum , veruin etiam Hungarorum in
se animos penitius cognoscerent : (a) atque
haec mora Sigismundo Taluti fuit, qua omif-
fa, fi Ladislaus, vt a coniuratis inuitatus erat,
illico adfuisset, absente adhuc Sigismundo, ac
plerisque etiam Hungaris eum periisse exifti.
mantibus, poterat folio Hungarico nemine
fere resistente potiri.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Odia in Sigismundum increfcunt.
Haec cum in Hungaria agitarentur, vere
1397 A. 1397. praeter omnem exspectationem Si-

gismundus in Hungariam rediit. Etfi conius
rationem absente se cufam non ignoraret,
adeo tamen in Garaianae familiae, et Hera
manni comitis Cileiae in fe fide confidebat,
vt nulla prorsus media adhibuerit, quibus
suorum ftudia, voluntatesque fibi concilia-,
ret ; quin potius ftudiofa diffimulatione vsus,
ita fe aliquamdiu gerebat , quafi omnium ,
quae acta erant , ignarus foret: quo' sic suis
ea fimulatione delusis, omni vltionis for-
midine fublata, fecuritatem inspiraret (6).
Cum itaque tuta iam quisque putat omnia,

mutata

[merged small][ocr errors]

mutata repente scena, Sigismundus plurimos ex iis, qui fe absente coniurationi nomen de. derant , ex improuiso obruit, alii ex his, qui intercipi poterant, supplicio affecti : alii, qui satellitum manus euaferant, bonorum publicatione, et perpetuo exilio mulctati : nec pauci nobilitatis praerogatiua fpoliati , ad plebeiam conditionem sunt redacti. Ex aduerfo, vt nouos sibi, potentesque clientes pararet , tenuioris fortunae nobiles, fide in se conspicuos, ad altiores honorum gradus euexit, atque hos inter, damnatorum bona , fifco prius addicta, distribuit (a). Seueritatem hanc incredibilis vbique luctus, et comploratio consecuta fuit, quod adeó leueras poenas minime meruiffe viderentur illi faltem, qui falfo, de regis ad Nicopolim cae. de, rumore in errorem inducti, de nouo re. ge surrogando consilia agitauerint. Multis etiam caedibus occasio data, quod potentiores regni, bonorum publicatione damnati, collecta valida subditorum manu, poffeffiones suas armis aduersus fifcum, et donatarios tuerentur: quo factum, vt plerique dynaftae Hungariae paulo post partim ad infe . rendum, partim ad propulfandum bellum arma corripuerint. Inopinata haec totius rei. publicae perturbatio , vt omnis iam inde pax, et securitas exularet, omnium pene subditorum odia in Sigismundum accendit:

(a) Vide Sigismundi decret, I. 9.III. In codice ius

ris patrii. Palma P, IL

M

[ocr errors]
[ocr errors]

quod autem etiam fidissimos eius affeclas , ac
praesertim praelatos ab eodem vehementius
auertit, erat effufa illius libido, cui et vi.
uente, et mortua jam coniuge ita perdite
deditus erat, vt pudicissimas virgines , ma-
tronasque honestissimas paflim inuaderet, ac
idcirco genti Hungaricae, ab eo vitio mini-
me notatae, effet opprobrio (a).

2

[merged small][ocr errors]

Sigismundus custodiae datur a suis.
Ex 'inuidiae, qua apud plerosque iam labo-
rare fe animaduertit, magnitudine, non le-
ue quoque fibi periculum imminere sensit Si-

gismundus , itaque in paucorum e fidiffimis 1399 comitatu, clam in Morauiam deceflit A.

1399. opportuna a Iodoco marchione, auxilia contra Hungaros impetraturus, quae vt eo certius obtineret,

eum, fi ipfe fine fobole , obiret, regni Hungarici heredem inftituir : verum nec ab hoc, nec a fratre Wenceslao caesare quidpiam eo temporis articulo obtinuit, vt adeo rebus infectis domum re. uerti cogeretur. Id cum Hungaros minime lateret, ac insuper eam coronae Hungaricae

Iodocum marchionem translationem a Sigismundo propria factam autoritate, paulo acerbius ferrent : eum denique folio deii.

(@) Chronicon cap. IX.

[ocr errors]
[ocr errors]

cere, aliumue eius l: co regem legere conftituerunt. Consilia haec adeo clam cudebantur, vt Sigismundus etsi alienos plurimorum a se notaret animos, quid tamen reipfa molirentur, ignoraret. Poftquam in coniurationem fenfim vniuersi regni ordines con. senlerant, vt de successu facinoris nullum iam effet dubium , die XXVIII. Aprilis A. 1399. regem in palatio Budensi tum agen. 1399 tém specie officii

, magnio numero. adiere proceres, acrioribusque fubinde verbis obiurgatum, suisnet comprehendere manibus, tum Villegradum deportatum, arci inclusere, per delectos ad id fidiffimos homines custo. diendum, Nicolaus de Gara Dalmatiae, et Croatiae banus pessime regi eo in carcere

eumdemque incolumem feruare certus, suas apud collectos Budae regni ordines preces interposuit , vt finerent capti. uum regem ad ditioạis fuae arcem Siklos transferri : quem in finem et filium cognominem , et Ioannem germanum fuum oblides obtulit, iuratamque dedit cautionem , fe non ante, quam litibus composicis, ac vólentibus, confentientibusue regni ordinibus,capriuum e cuftodia dimillurum : videatur plerisque, praesertim qui mitiore erant ingenio, et correctum potius , quam folio de ięctum voluere Sigismundum, aequa Nicolai poftulatio : itaque in Siklofiam arcem deportatus, quatuor et amplius menses ibidem

metuens

« PreviousContinue »