Page images
PDF
EPUB

ad comparendum, nec ad iura fua ibidem explicanda vllo pacto teneri. Interceffione hac infuper habita, pontifex nihilominus ad partis vtriusque iurium examen proceffit, atque eo ex capite, quod Maria Neapolitana Šte phani V. regis Hungariae filia erat, ficque proximo nexu regiam domum Arpadianam contingebat, hanc virili ftirpe fublata, legitimam regni Hungarici heredem, atque reginam, eius autem nepotem Carolum Robertum legitimum Hungariae regem pronunciauit; fententiam infuper excommunicationis tulit in eos primum, qui Carolo Roberto ad occupandum regnum Hungariae, auxilium, operamue fuam denegarent, tum vero in eos, qui Wenceslaum deinceps regem nominare eidem confilio, et ope affiftere, aut aliquos regni prouentus adminiftrare auderent, quem etiam in finem omnes S. coronae fubditos a praeftanda illi obedientia abfoluit. Acerbam hanc fententiam, atque Wenceslao legitimo ad eum diem Hungariae regi prorfus iniuriam, vt aliquantum mitigaret pontifex, quadrimeftre conceffit, intra quod ille, fi quid praeter fanguinis cum ftirpe regia Hungarica aut, quo is plurimum nitebatur, poffeffionem, iuris fibi habere videretur coram eodem tribunali pontificio exponeret; hoc autem termino femel elapfo, fententia in rem iudicatam tranfiret. Tota iudicii huius feries in folenne inftrumentum redacta, 1303 ac pridie calendas Iulii e. a. Anagniae fignata fuit. (a).

nexum ,

(a) Vide in Annal, reg. Hung. Tom. I. pag. 373.

S. IV.

Wenceslaus Bohemiae rex filium fuum, vna cum facro diademate, ex Hungaria domnum abducit.

Poft, vbi Stephanus Colocenfis, ceterique, qui Caroli Roberti caufam egerant, antiftites fub initium Septembris A. 1303. domum red- 1303 ierant, continuo latam a Bonifacio VIII. fententiam propalam fuis in dioecefibus promulgari curarunt (a). Vario ea animorum motu ab Hungaris accepta fuit: dolebat multis Bonifacium canfae, nullo iure ad eum fpectantis, cognitionem fibi vindicaffe, Wenceslao regi coronam, quam ipfi liberis fuffragiis ei impofuerant, abiudicaffe, fucceffionem femineam nulla ad eum diem lege apud Hungaros conftitutam, fuamet autoritate introduxiffe, Hungariam non fecus, ac fi Romanae fedis feudum foret, Andinae domui contuliffe, grauiffimas denique poenas ecclefiafticas, nonnifi atrociffimis criminibus infligi folitas, in Hungaros pronunciari curauille propterea, quod cum liberi, nullique omnino extero principi effent obnoxii, iure, ac libertate fua in regis electione vti pergerent. Multi igitur ea pontificis fententia magis, quam vt dici poffit, irritati, ad obfiftendum Carolo Roberto obftinauere animum: alii partim tot iam annorum diffidia pertaefi, partim facrarum poenarum comminatione per

(a) In Annal. reg. Hung, Tom, I, pag. 376.

culfi, Carolum fufpirabant; alioquin princi pem hunc ob infignes, ac regias plane do. tes plerique et aeftimabant plurimum, et tacite anteferebant Wenceslao, vt qui neglecta republica, otiofam in regia Budenfi a'gebat vitam, liberalioreque cum aulicis Bohemis vini Hungarici vfu, adeo vires ingenii hebetauerat, vt multa ignauiae, et temeritatis figna ederet, nemoque fere effet, qui eum cum laude regnaturum confideret.Quapropter Carolus Robertus dudum iam in Hungarico folio fediffet tranquillus, fi Romani pontifices principio ftatim rem omnem Hungarorum libertati integram reliquiffent, neque ius fibi regem imponendi arrogaffent; atque hunc in modum poft Bonifacianae fen tentiae promulgationem tantum abeft, vt quies Hungariae procurata fit, vt potius diffidia, turbaeque domefticae paulo vehementius recruduerint. Praelati, ecclefiarum réctores, et religiofi nonnulli mandato pontificis Sideliter obfecuti eos omnes, qui Wenceslao regi, quamquam adhuc tum in Hungaria degenti, adhaerebant, velut anathematis vinculo conftrictos a fuarum ecclefiarum ingreffu prohibuere: alii ex aduerfo minime fe idmodi mandato obligari arbitrantes, libere fuis in ecclefiis diuina illis adminiftrabant: hinc exortae facerdotes inter de pontificii mandati autoritate difceptationes, contentiones, et animorum odia eo vfque procefferunt, vt pars altera in alteram cenfuras ecclefiafticas iactarint. Budae imprimis in principe regni vrbe, ante Wen

ceslai regis oculos, diffidia haec paulo vehe mentius exarferant, vbi fubinde presbyteri Wenceslao ftudentes, coram immenfa populi multitudine, in geminos Hungariae arohiepi fcopos Strigonienfem, et Colocenfem, in plures item Carolinae factionis epifcopos, ac ipfum adeo Romanum pontificem excommu nicationis fententiam promulgarunt (a). Dif fenfiones hae Hungarorum cum etiam poft Bonifacii VIII. die IX. Oetobris A. 1303. e 1303 vinis erepti mortem continuarent, neque iam defituras fperaret Wenceslaus rex Bohemiae, ac infuper vereretur, ne crefcente Caroli Roberti factione, filius fuus non fine infamia e folio deiiceretur, quo fe vna, ac filium litibus, moleftiisque omnibus expediret, A. 1304. Maio menfe, valido cum ex- 1304 ercitu Peftinum appulit (b). Hic dies multos commoratus, turbas Hungaricas penitius perfpexit, vidit fuismet oculis, quam exigua filii a fubditis haberetur ratio, quam eius maieftas, et autoritas impune violaretur : pars ciuium Budenfium Ladislao praetore vrbis duce, aperte fauebat Carolo, resque in principe illa regni vrbe, ac regum fede atrocem minabatur feditionem. Cognita igitur periculi, in quo filius rex verfabatur,

(4) Chronicon cap. LXXXVI.

(b) Chronicon MS. apud cl. Linck ad A. 1304. circà feftum pentecoftes, incidit eo anno in XVII. Maii, rex Bohemiae Wenceslaus cum maxima armato: mm multitudine Hungariam intrans.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

magnitudine, primum omnium id egit, vt facrum regni diadema, ceteraque coronationis infignia ad fe in caftra deferrentur: quibus potitus, Ladislao vrbis praetori in captiuitatem abrepto fuffecit Petermannum arcis vna Budenfis cuftodiae inuigilaturum, hisque actis, Wenceslaum filium Hungarorum regem, numquam deinceps in Hungariam rediturum, fecum in Bohemiam abduxit (a).

OTTO BAVARVS

REX

XXV.

A. C. 1305.

S. I.

Hungari Ottonem Bauarum Carole Roberto opponunt.

Poft Wenceslai aemuli in Bohemiam difceffum, cum proniora fibi iam omnia fore fperabat Carolus Robertus, noua rurfum ei oba iecta funt obftacula, quae fpes illius propemodum afflixerunt. Ioannes comes Giffingenfis, Henricus eius germanus, pluresque alii opibus, et autoritate in regno pollentes viri (b), ac non falutis modo publicae,

(a) Chronicon M. Turotzii cap. LXXXV. Dubrauius hiftor. Bohem. lib. XVIII.

(b) Chronison cap. LXXXVII,

« PreviousContinue »