Page images
PDF
EPUB

fub Garaianae familiae cura captiuus exe git (a).

S. XI.

E cuftodia eductus folio reftituitur. Rege in cuftodia agente, mira Dei circa eum prouidentia factum, vt ordines regni in plures fcinderentur factiones: Ioannes de Horuathi bani filius, Stepbanus de Latzkouich, Stephanus de Simontornya, et Illyrici proceres Ladislaum Neapolitanum in folio collocandum effe contendebant, Tybifcanae, et Vltrafiluanae regionis dynaftae Vladislaum lagellonem Poloniae regem accerfendum fuafere, Cisdanubiani, et montanae Hungariae fuperioris nobiles Sigismundi partes tuendas fufcepere, quod negarent in fubdito

(a) Chronicon cap. IX. et X. Windeckius apud Menc➡ kenium. Tom. I. fcriptorum cap. IV. pag. 1078. cuius etiam vtpote coaeui fide nixi captiuitatem ad annum citatum affiximus, fic enim diferte habet: Dum numerabatur annus 1399. tunc Hungariae proceres ceperunt legitimum fuum regem Sigismundum, famulos cius fpoliauerunt, aduenas vero Polonos, Bohemos, Teutones, Suenos, Francones, ev Rhenanos e fuis terris velut pecora domino deftituta exegere. -... Ita rex Sigismundus captiuus a fuismet minifterialibus ductus eft in arcem Blinden burg, Villegrad, inde porro in domum Gara, Siklofium, vbi due de viginti bebdomadas in carcera exegit,

rum effe poteftate, regem e folio legitime aquifito deiicere (a). Sic diuifis trifariam animis, mutuis partes inter fe decertabant ftadiis, et armis, non fine notabili Hungariae, in quam fingulae defaeuiebant, iactura. Ob hanc in optando nouo rege animorum diuifionem, non mediocrem Sigismundus, sui propediem e cuftodia liberandi fpem conceperat, qua ante deftitutus, voto fe obftrin xit, ad condendam Claudiopoli D. Michaelis memoriae bafilicam, fi Dei beneficio, incolumis e captiuitate exiret, id quod etiam voti poftea damnatus, magno fumtu perfe cit, atque A. 1414. regio plane operi hodiedum exftanti fupremam impofuit manum. Hermannus porro comes Cileiae, vt Nicolaum de Gara, Dalmatiae, et Croatiae banum ad ftrenue tuendas Sigismundi partes paulo vehementius excitaret, maiorem natu filiam fuam Annam fe eidem praemii loco in comugem daturum pollicitus fuit, quamprimum regem fceptro reftituiffet. Tam illuftris, opulentaeque fponfae defiderio vltra modum incenfus Nicolaus de Gara, praelatos, barones, ac nobiles Hungariae feorfim primum fingulos, tum vero in vnum collectos eo demum et eloquentiae fuae vi, et rationum pondere permouit , vt pollicerentur se Si gismundum e cuftodia eductum, folio reddituros, quamprimum ille eorumdem poftulatis bona fide fubfcripfiffet poftulatorum

1414

(a) Chronicon cap. XL.

[ocr errors]

porro fumma eo reciderat: Sigismundus nullo vnquam tempore, aut praetextu, hanc fuam captiuitatem vlcifceretur: vitia, queis gentem vniuerfam offenderat, corrigeret, illa, quae contra iura, et praerogatiuas gentis hactenus egerat, emendaret: denique more, ac inftituto veteri cuncta ex legum praefcripto, aut certe ex ordinum regni via confidentium voluntate, et confenfu, minime autem, vt ad id tempus fecerat, proprio fuo arbitrio conftitueret: pauca haec regem inter, et fubditos concordiae ineundae capita Nicolaus de Gara communi nomine ad Sigismundum detulit. Hic fiue, quod aequa ea effe cenferet, feu quod vna haec e carcere ad folium redeundi via fu. pereffet, haud grauate fingulis, atque folenni, vt petebatur, forma fubfcripfit: quod vbi ad primores regni relatum fuiffet, nil illi porro cunctati, infuper habita Illyrici procerum interceffione, Sigismundum calen1399 dis Septembris A. 1399. regem iterum confalutauere (a).

(a) Hiftoriam captiuitatis difce potiffimum e literis Sigismundi A. 140g. Garaianae familiae datis in Annal reg. Hung. ad h. a. et ex Eberhardo Vin deckio in Hiftor. Sigismundi loco cit.

S. XII.

Ladislai Neapolitani molimina inutilia. Sigismundus in libertatem reftitutus, ea, quae fuis per folennes concordiae tabulas pollicitus erat, mox exequi inftituit: nominatim, vt intemperantiae modum pofuiffe videretur, Barbaram Hermanni Cileienfis comitis filiam fibi defpondit, verum ob teneram fponfae aetatem, et paulo grauiores in reuocandis ad obfequium perduellibus curas, nuptiae nonnifi octennio poft celebratae funt. Alia quoque fenfim emendaturus, optatam domum quietem reuecturus erat, nifi tempeftas, vnde iam minime timeri debebat, erupiffet. Bonifacio IX. pontifice D. Petri fedem Romae ab A. 1389. obtinente, Pe. 1389 trus de Luna ab Auenionenfibus cardinalibus antipapa A. 1394. electus, pontificem fe 1394 fe ferebat, ac cum ab aliis, tum vero a Galliae, et Hifpaniae ecclefiis pro eo habitus fuit: etfi incertum, an Bonifacius IX. offenfae alicui caufam praebuerit, vel potius Benedictus XIII. eiusdemue patroni peculiaribus officiis Sigismundi fauores aucupati fint, illud tamen conftat, Sigismundum mutata re pente voluntate, Bonifacio IX. legitimo pontifice repudiato, Petro de Luna adhaerere coepiffe. Bonifacius IX. paulo acerbius eam ferens defectionem, quo, Sigismundo aegre faceret, fua in Ladislaum Neapolitanum ftudia tranftulit, eidemque ad potiendum Hungariae regnum omnem addixit operam: co

pontificis fauore vltra modum animatus Ladislaus coniuratorum Illyrici procerum votis demum fubfcripfit, atque adulta aeftate A. 1403 1403. e portu Neapolitano foluit, paratum fibi, vt falfo rebatur, regnum Hungaricum nullo negotio occupaturus: poterant quidem Veneti, atque ex foederibus cum Sigismundo initis etiam debebant, Ladislaum ab inuadenda Dalmatia prohibere, at quoniam ab 1401 eo pecuniariis egente fubfidiis A. 1401. Coreyram infulam XXX. aureorum millibus coemerant, liberrimam illi per Adriaticum conceffere nauigationem, ea etiam fpe freti, fore, vt aemulis de corona Hungariae decertantibus, fuum in Dalmatia dominatum non folum conftabilirent, verum etiam latius proferrent. Iadram igitur Augufto mense appulfus Ladislaus, in factionis fuae procerum corona, per Angelum cardinalem Bonifacii IX. legatum, nouo diademate ad id cu rato, inauguratus, rex Hungariae proclamatus fuit dederat infuper eidem legato in mandatis pontifex, vt Ladislao omni conatu. ad obtinendum Hungariae regnum affifteret. (a). Hoftilem hunc communis Chriftianorum patris in fe animum vlturus Sigismundus, aperte iam, et validioribus viribus, Petri de Luna antipapae partes tueri coepit: quapropter huius folius iurisdictionem facram in Hungaria ftabilire certus, clero Hungarico

[ocr errors]

(a) Ville literas Bonifacii IX. P. in Annal, reg. Hung. ad an. cit.

« PreviousContinue »