Page images
PDF
EPUB

manu promti opera fibi ad Dalmatiam in of ficio continendam vtilis effe poffet, fumma cum beneuolentia in gratiam recepto, et Spa❤ latenfis ducis titulos, et poffeffiones a Ladislao Neapolitano ante donatas, diplomate 1409 A. 1409. dato, confirmauit (a. Itaque hoc demum anno a turbis, et tumultibus monarchia Hungarica conquieuit.

§. XIV.

Poloni Hungaros multis ditionibus fpoliant.

Vt Hungaris turbae inteftinae damno irreparabili, ita Polonis non minus, quam Venetis lucro fuere: quibus vtrique adminicu lis ad id vfi fuerint, fuo ordine exequemur. Quo tempore Sigismundus frangendis domi rebellibus occupatus erat, Vladislaus Iagello pedetentim Ruffiam rubram, atque Podoliam in fuam redegit ditionem, 'eo vfus titulo quod Cafimirus rex Poloniae eisdem regnis olim imperarit, quem tamen conftat folummodo vita comite, certisque pactis eorum gubernationem, bona Ludouici M. gratia obtinuille: neque hic ftitit illius rapiendi licentia: a morte enim Heduigis reginae, quae 1399 in A. 1399. inciderat, Alexandrum Moldauiae Wayuodam ad profitendam fibi clientelam variis pollicitationibus induxit, ficque

(a) In Annal, reg Hung, ad h.

regnum illud,

ex quo per Valachos frequentari coepit, regibus Hungariae conftanter fiduciarium, a S. coronae Hungaricae obedientia, et fubiectione abftraxit. Rapinas has ferre debuit Sigismundus vfque ad A. 1409. 1409 quo demum poft rebelles omnes edomitos, miffis in Poloniam legatis, ea, quae per vim auulfa erant, repetiit: at nullo fructu, Poloni enim etfi non inficiarentur, regna haec olim fuiffe iuris Hungarici, coronam tamen fuam etiam aliquid aliquando in eadem iuris habuiffe contendebant. Itaque lites protracturi, in id vnum fe confenfuros funt polliciti, vt arbitri iurisperiti vtraque ex gen te legerentur, qui expenfis partis vtriusque momentis, litem ex aequo dirimerent; prouide id a Polonis conftitutum erat, quod certi erant, nullo vnquam tempore delectos eos iudices in vnam coalituros fententiam, ficque lite numquam decifa, fe in raptarum ditionum poffeffione perfeueraturos,

Sub T idem tempus Vladislaus, vt vel memoriam ipfam Hungarici dominatus aboleret, fublata Hungarica gubernationis forma, Polonicam introduxit, Ruffiaque, et Podolia in palatinatus diuifa, limites ipfos, qui regna haec a Polonis fecernebant, confudit (a).

[merged small][ocr errors]

(a) Confule Cromerum hiftor. Polon. lib. XV, et
fequ.

[ocr errors]

S. XV.

In earum poffeffione confirmantur.

Primus ad litem decidendam conuentus ha1411 bitus fuit in Scepufio A. 1411. cui fumnii inter Hungaros viri intererant Ioannes de Kanifa Strigonienfis, Ioannes Iaurinenfis antiftites, Nicolaus de Gara palatinus, Stiborius Wayuoda Tranffiluanus, Simon de Rozgony iudex curiae, Nicolaus de Martzaly, Ioannes Bebek de Pelfeötz Tauernicus, loannes de Maroth, et Petrus de Perén; ve. rum ab his nil aliud actum, quam quod in ducias inter gentem vtramque ad litis vfque decifionem duraturas confecerint, atque Iglouienfi in ciuitate die XXXI. Martii fignauerint (a). Semeftri elapfo rurfum fchramo uitzii in Polonia conuenere arbitri, paceque die XIX. Nouembris compofita, litis examen 1412 in annum infequentem 1412. reiecere (b). Negotii tanti momenti procraftinationem aegre ferens Sigismundus, remotis arbitris, ipfe rem cumVladislao lagellone abfoluere conftituit. Itaque exeunte hieme anni eiusdem, Lublouiam rex vterque adueuit: vbi multis vltro, citroque tam per reges, quam per eorumdem miniftros

(a) Inftrumentum induciarum lege in Analectis Scepufii facri, et profani Tom. I. pag. I.

(b) Ibidem pag. 4.

magno feruore incaffum difputatis, de Ruffia, atque Podolia ita conuentum denique fuit, vt donec arbitri iura gentis vtriusque difcuffiffent, Poloni in quieta regni vtriusque poffeffione manerent: lis porro nonnifi quinquennio, ab vtriusque regis obitu elapfo, fufcitaretur: quo quidem Hungaris nil magis iniurium ftatui poterat, qui iam cum fagaciter praeuidere debebant, non aliter, quam armorum vi liquidam eam litem terminatum iri. De Moldauia autem, ad quam nullum Polonis ius fuit, quod mirere, ita fancitum: vt Polono non minus, quam Hungaro regi fidelitatis facramento obftrictus Wayuoda vtrique auxilia contra Turcas praeftaret, fi in alterutrum perfidiam admififfet, regnum eius ex aequo Hungaros inter, atque Polonos diuideretur: pactorum horum tabulae die XV. Martii e. a. funt confectae: de 1412 quorum obferuatione vt Poloni fecuri redderentur, Hungariae ordines folenni inftrumento die infequenti cauere fingula eorum capita funt coacti (a). Sopita hunc in modum, non fine memorabili Hungariae damno, lite, laetus Vladislaus Budam profectus, ho norifice pro eius aetatis more habitus fuit: praemium itineris huius longe optatiffimum retulit, vetus regni Poloniae diadema, quod olim Ludouicus M. poft inaugurationem fuam

(a) Dlugoffus hiftor. Polon. lib. XI. Analecta Scepufii facri et profani Tomo I. pag. 7. et fequ.

[blocks in formation]

1370 A. 1370. Budam tranftulerat: Elisabetha autem regina, vt Polonos in obfequio fuo contineret, tum quoque, cum Heduigem ad capeffendum Poloniae regnum dimifit, Polonis refignare detrectauit: verum hi non magnam pignoris huius habuere rationem, cum enim nullam illius recuperandi fpem viderent, nulli fibi religioni duxere, noua alia corona et Heduigem, et Vladislaum inaugurare: Sigismundus quoque ratus, Polonos facri illius pignoris recuperandi ftudio in vota fua proniores fore, infigniter fe delufum vidit atque idcirco illud poftea Vladislao vltro reftituit (a). Eadem opportunitate Sigismundus bellum Venetum animo complexus, vt pro tot ditionibus amiffis, aliquid faltem lucri a Polonis acciperet, mutua ab eis petiit triginta feptem millia fexagenarum latorum grofforum Pragenfium nouae monetae (b). Verum non aliter eam fummam ab Vladislao

(a) Cromerus lib. XV. Cureus in Annal. Silefiae
pag. 120.
(6) E Sigismundi diplomatibus: anni 1410. et 1413.
conftat, groffum nouum latum Pragenfem aequiua-
luiffe VH. denariis nouis Hungaricis. Praeterea e
diplomate A. 1405. et illud eruitur, centum de-
narios nouos Hungaricos, aureo Sigismundi, qui
a Cremnicenfibus noftris minime differt, mutari
confueuiffe, vnde inita fexagenam inter latorum
grofforum Pragenfium, et aureum Sigismundi pro-
portione certo confit, XXXVII. millia fexagena-
rum latorum grofforum Pragenfiuni 1554c0. au
reis Sigismundi respondisse.

« PreviousContinue »