Page images
PDF
EPUB

du ad vltimam delapfa calamitatem, 'breui humanae fortunae ludibrium fuit: a Polonis enim, apud quos turbas ciere coeperat, pariter paulo poft eiecta, Regino Hradecium in Bohemiam fe recepit, vbi XII. poft anno vitam finiit II. Februarii A. C. 1451,(a).

S. III.

Alberti quaedam conftitutiones.

Haec inter Hungariae ordines peculiari Alberti regis in gentem fuam propenfione, et fincero quodam in fubditorum commoda ftudio luculentis indiciis comperto, in fpem venere fore, vt multa ex iis, quae Elifabethae olim, ac Mariae reginarum imprudentia, quae item Sigismundi tempore, aduerfus praerogatiuas regnique confuetudines per vim acta, introductaque meminerant, Alberti regis autoritate abrogarentur. Itaque nonnulla communis reformationis capita in ordinem redacta, communi nomine ad eum detulere, orantes, vt eadem fuo, coniugisque nomine probare, atque gentem Hungaram deinceps non aliis legibus, et placitis, quam quibus immortalis memoriae Ludouicus M. feliciffime vfus erat, gubernare vellet. Albertus vbi fingula maturo iudicio expendiffet, alia quidem, vt oblata fibi erant, alia autem ar

(a) Aeneas Syluius epist, 130,

1451

bitrio fuo ad vtilitatem publicam correcta 1439 folenni diplomate die XXIX. Maii A. 1439. roborauit. Nos pauca, atque ea folum capita huc transferemus, ex quibus potior querelarum, quae contra Sigismundum iactatae olim erant, pars luculenter innotefcit. Illud cumprimis fancitum, ne fuprema in regno comitis palatini dignitas a folius regis voluntate penderet, ad eiusque electionem ordinum quoque regni confenfus expeteretur (a). Ex aduerfo ceteros regni baronatus, et magiftratus omnes rex non folum pro arbitrio cui vellet conferre, verum etiam, fi ita ei videretur, libere poffet aufferre (b), id vnum exceptum, ne, quodSigismundo familiare fuit, feu ad epifcopatus, et maiora facerdotia, feu ad profanas dignitates homines alienigenas liceret admouere (c). Iidem hi aduenae bonorum feu indipifcendorum, feu retinendorum incapaces effent: idmodi autem vacantia, ac ad manus regias, vt aiunt, deuoluta bona, Hungaris, qui de principe, et patria infigniter meriti fuiffent, non iam emptione, quod Sigismundus faciebat, fed per regiam donationem, abfque litro conferrentur (d). Ne autem regii redditus poffent diminui, interdictum, ne bona, aut iura facrae

(a) Alberti decret. art. II.
(b) Ibidein art. XV. et XXIV.,
(c) Ibidem art. V.

(d) Ibidem art, XVI,

1

facrae coronae vllo vnquam praetextu ven. derentur, aut exteris, quod ante factum, in cenfum locarentur (a). Reginae Elifabethae ceu heredi regni poteftas facta, ea, quae fi.. bi e facrae coronae dominiis placerent, pro vfibus fuis deligendi, ea tamen lege, ne il lis adminiftrandis alios, quam Hungaros vi ros idoneos poffet praeficere (b); eadem bonorum Hungaricorum adminiftrationem folis Hungaris credendi lege obftricti fuere Georgius Rafciae defpota, Viricus comes Cileiae, ac ceteri denique facri non minus, quam profani Hungariae dynaftae, qui Sigismundi fortalle regis imitatione, rem fuam oeconomicam exteris hominibus curandam confidere coeperant (c). Cum Sigismundo imperante non raro monetae valor, atque probitas variata fic, cautum, ne deinceps citra ordinum regni fcitum, eadem mutaretur (d). Tributa, quae a Sigismundo aucta meminimus aliquantum relaxata, et ad vfitatam fub Ludouico M. confuetudinem funt reuocata (e). Vfuuenerat non raro, vt fifcus regius fpecie iuris regii, bona priuatis dominis per vim eriperet, quae fubinde iudicio conuictus reddebat quidem, non tamen damnum illatum farciebat ; illud itaque pro nobilium indeminitate fancitum, vt fifcus iudicum regni

[blocks in formation]

fententia damnatus, iisdem omnino mulctis. effet obnoxius, quibus alii bonorum alienorum occupatores (a). Vt facrum inter, ac profanum ordinem omnis aemulationis, diffidiorumque tolleretur occafio, quemadmodum cautum fuit, ne ecclefiaftici baronatus regni obtinerent, ita etiam ex aduerfo prohibitum, ne rex facerdotiorum bona pro certa pecuniae fumma fecularibus in cenfum, quocumque demum titulo locaret, quod Sigismundum cum Zagrabienfi epifcopatu, pluribusque aliis facerdotiis lucri caufa feciffe compertum habemus (b). Quefti olim fuere, fub Carolo I. praefertim, Hungariae praelati, quod ad quoduis bellum proficifci, ficque non fine graui animarum fibi creditarum iactura, longiore tempore a dioecefi fua abeffe cogeren. tur: iuftae huic querelae ita obuiatum erat, vt militandi officium certa aeris fumma redimerent verum onus hoc Sigismundo imperante eoufque increuerat, vt iam militare rallent, quam pendere, Albertus itaque fublata ea taxa, praelatos veteri rurfus more, et confuetudine, cum bellum emergeret, caftra fequi iuffit (c). Quae de milite ftipendiario, et ordinum reg i infurrectione a Sigismundo fapienter conftituta erant, noua iterum lege confirmata funt (d). Id folum

[ocr errors]

(a) Ibidem art, XXIV.

(b) Ibidem art. VIII. et XXI. Vide hiftor, eccles. Zagrab. pag. 169.

(c) Ibidem art. XIX. (d) Ibidem art. III.

ad inflammandum apud milites pugnandi ardorem decretum fuit, vt fpolia omnia victori militi cederent, neque, nifi maioris notae captiuos, pro vfitato apud Hungaros more regi offerrent (a). Illa etiam cura Hungaros vehementer follicitos habuit: cum non ignorarent vicinos Auftriacos in eo conftanter elaborare, vt fines prouinciae fuae in agrum Hungaricum proferrent, verebantur, ne Alberti regis Auftriaci conniuentia aliquid a ditionibus Hungariae auulfum Auftriae ac cederet. Verum hac eos follicitudine abfoluit aequiffimus rex, fide data, limites regni Auftriam verfus ita, vt tum erant, permanfuros, neque eos vnquam infciis regni ordinibus immutandos (6). Denique, vt de beneuolentia fua eo fecuriores redderet Hungaros, non modo fe ftabile in Hungaria domicilium habiturum (c), verum etiam gentem vniuerfam aduerfus quofuis hoftes totis viribus tuiturum pollicitus fuit (d). Haec fere funt praecipua Alberti conftitu. tionum capita, cetera enim, quae ex Sigismundi decretis eo translata fuere, non tam recens introducta quam renouata funt.

(a) Ibidem art. XIII.
(b) Ibidem art. XVH.
(c) Ibidem art, XXII.
(d) In decreti epilogo §. I.

« PreviousContinue »