Page images
PDF
EPUB

S. IV.

Alberti mors.

His aliisue maturo iudicio conftitutis, aduerfum Turcas in Seruiam exercitum fane quam florentiffimum promouit Albertus; at irrito conatu, quod Amurathes Graeciae tum fub iugum mittendae intentus procul ab Hungaricis aberat finibus: et vero faluti id tum fuit Hungaris, grauiffimi enim praeter opinionem morbi in caftris graffari coeperant, vt potior copiarum pars, ne vifo quidem hofte, interierit. Itaque Albertus purioris aeris gratia fuos in Hungariam reduxit, hyemem. fequentem nouis fupplementis militum confcribendis, belloque maioribus viribus apparando impenfurus, verum poftrema haec fuere optimi principis confilia; cum enim negotiorum caufa, Buda Viennam iter habet, e ventris, quem immodico peponum efu exafperauerat, profluuio, in pago Nefzmél, aliis 1439 longo vico die XXVIII. Octobris A. 1439. vitam claufit, poftquam annum vnum, menfes IX. dies XXVIII. Hungaris imperauit, Eius corpus Albam-regiam reuectum inter lugubres omnium ordinum complorationes, confueto regum tumulo illatum fuit (a). Erat Albertus ftatura plus quam mediocri colore fufcus, indole placida, ac ad cunctis benefaciendum prona, vita longiore digniffi

(a) Chronicon Turotz, sap, XXVIL,

mus. Priusquam e viuis excederet, teftamentum condidit, quo id diferte praecepit vt, fi Elifabetha regina, quam vterüm gerentem relinquebat, filium eniteretur, is in omnium regnorum fpem Pofonii in Hungaria educaretur, fub octouirum tutela, duorum videlicet ex Hungaris, totidem ex Bohemis, Auftriacis, et Morauis, quibus olim imperaturus erat (a). Infignem id profecto Alberti regis prudentiam commendat, quod hac ratione aemulationi omni inter fubditas nationes caufam praecifam voluerit, cui morientis regis vltimae voluntati fi Elisabetba regina poftea parere voluiffet, fe vna, atque Hungariam a funeftis, quae fubinde confecutae funt, calamitatibus liberaffet. praeterea reliquit rex filias: Annam et Elifabetham: illa Guilielmo Saxoniae duci haec autem Cafimiro Poloniae regi, paulo tamen ferius, nupfere.

Duas

[ocr errors]

(a) Aeneas Syluius cit. Tomo II. Apalectorum Vindobonenfium in rebus Friderici 1II. imperato

ris.

[ocr errors]

ELISABETHA

REX

XXXII.

A. C. 1439..

S. I.

Elifabetha demortuo Alberto fuccedit,

Terminato mariti funere, Elifabetha ex pa'ctis viuente adhuc Sigismundo initis, ac iterum inaugurationis fuae tempore confirmatis, ad regiae, vt ipfa loquitur, paternae fcilicet fublimitatis folium tamquam vera, et legitima regni Hungariae beres euocata, (a) pleno iure regnorum gubernacula fufcepit, quae vt certius, firmiusque retineret, regni primores eo adduxit, vt nouo fidelitatis facramento non fibi folum, verum etiam fiquis interea nafceretur, filio, femet obftringerent, Haec optime fane coepta, paulo poft afflictae ob viduitatem mulieris inconftantia corrupit. Viri obitum paulo acerbius, quam fummam imperantem oportebat, ferentis, ac vltra

(a) Ex diplomate A. 1440. Budae dato in Annal. reg. Hung. ad h. a.

modum moerori deditae animo múltiplices anxii timoris occurrebant caufae : prolis primum incertitudo, maremne an feminam ef fet paritura: ardua deinde, atque difficilis tot populorum lingua, et moribus diffidentium gubernatio, in quibus ad obfequium cogendis Sigismundus ipfe multum temporis, et operae collocauerat: ad haec in Bohemia turbas ciebant Huffitae: Amurathes autem Turcarum Sultanus edomitis iam Graecis, vires omnes ad oppugnandam Hungariam conuerfurus pro certo nunciabatur: haec cum omnia apud fe recogitaret moefta mulier, subuereri coepit, vt tot, tantisque curis, et oneribus fola fine viro poffet fufficere: illud igitur fibi quam maxime neceffarium, fubditis autem populis vtiliffimum fore putauit, vt idoneum aliquem e principibus maritum nancifceretur, quocum tranquille, beateque fibi viuere, atque reipublicae curas partiri liceret. Haec poftquam diu multumque apud fe agitaffet, primores regni ad fe euocauit, eisdemque et timoris fui caufas omnes, et de procurando fibi thori, regnique conforte voluntatem explicuit (a).

?

(4) Chronicon cap. XXVHI.

§. II.

Regina confentiente Vladislaus thori, regnique confors eligitur.

Inopinata haec reginae poftulatio non mediocri omnes ftupore compleuit, etfi porro minime diffiterentur proceres, tunc fi quando fpectatis rerum, temporumque adiunctis, ad tuendam monarchiam viro forti opus effe, cenfebant nihilominus praeftolandum effe aliquamdiu, dum regina partu leuaretur: tum enim de hoc et tutius, et vtilius deliberatum, accommodataque rebus, et temporibus confilia captum iri. Verum quoniam regina indiciis quibusdam in errorem inducta, feminam fe vtero gerere pro certo affirmabat, eius denique voluntati proceres obfecuti funt. Deliberatum aliquamdiu de idoneo reginae marito, et regni focio adfcifcendo, poft multa vitro citroque diligenter agitata, plerorumque fuffragiis lectus eft adolefcens princeps annos vndeviginti natus Vladislaus, qui 1434 Vladislao Iagelloni A. 1434. e viuis erepto in Poloniae, Lithuaniaeque regnis fuccef ferat, cuius amores, et nuptias Barbaram imperatricem perdite ambiuiffe, memini, mus. Sperabant nempe Hungari ex hac duorum regnorum vno fub principe coniunctione, multum fibi ad debellandos Turcas virium acceffurum, fperabant infuper fore, vt Vladislaus tam illuftri corona praeter fpem potitus, non modo tredecim Scepufii oppida pignori locata abfque litro reftitueret, ve

« PreviousContinue »