Page images
PDF
EPUB

rum etiam Ruffiam rubram cum Podolia per patrem fuum Tagellonem ereptam S. coronae Hungaricae poftliminio redderet: id quod diferte ab eo per legatos poftulari voluere regni ordines. Cuncta haec reginae probabantur, at rurfus de futuro partu addubitans illud adhuc prius definiri voluit, fi ipfa praeter omnem opinionem mafculum peperillet, quid de hoc, quid item de filio, quem ex altero marito fufceptura effet, fit futurum. Poft multam deliberationem, id demum omnium maxime expediens fore videbatur, vt filius, quem Vladislaus ex regina genuif. fet, facrae coronae Hungaricae ditionum ex affe heres fieret: is autem, qui nunc forte pofthumus nafceretur, patri fuo Alberto in Auftria, Bohemia, et Morauia fuccederet. Huic conftitutioni cum Elifabetha regina non inuita affenfa fuiffet, mox delecti funt oratores: Ioannes de Dominis epifcopus Segnienfis, Matiko, feu Mathias de Thalotz Dalmatiae, et Croatiae banus, Ioannes de Perény Tauernicorum Ladislaus de Palotz curiae regiae, ac Emericus Martzali dapiferorum regiorum magiftri, qui exeunte eodem A. 1439. fine mora in Poloniam profi- 1439 cifcerentur, atque illis, quas mox explicuimus, conditionibus, Vladislao regi vxorem reginam Elifabetham regnumque communi et reginae, et ordinum regni voluntate offerrent (a),

(a) Philippus Callimachus de rebus ab Vladislao Polonorum, atque Hungarorum rege geftis lib. I. Chro nicon Turotz. cap. XXVIH.

-99

S. III.

Vladislaus iis, quibus petebatur, pactis regnum Hungariae acceptat.

1440 Legati fub principium A. 1440. Cracouiam delati, vbi reginae, ac regni ordinum mandata expofuiffent, facilem ad omnia reperere Vladislai regis animum, demto coniugio, a quo adolefcens princeps aliquamdiu alienum fe oftendit, quod Elifabetha regina decennio fere fe adultior effet: at vbi commoda maxima ex coniugali cum tam illuftri fponfa coniunctione fibi, ac regno vtrique nafcitura paulo accuratius per otium expendiffet, coniugio quoque affenfum praebuit, ac ceteris demum Hungarorum poftulatis haud grauate fubfcripfit, quorum haec praecipua fuere; Inaugurationis fuae tempore Vladislaus iureiurando, et folenni infuper diplomate ,,caueret, libertates, et approbatas confuetudines gentis Hungaricae faluas fore: ,, donationes per Elifabetham reginam factas, ac porro faciendas, fuum robur habituras Hungariam aduerfus quosuis hoftes auxiliis Polonicis, viciffim Hungaricis Poloniam fideliter adiutum iri: dandam totis viribus operam, vt iura, et ditiones ad Hungariam fpectantes vindicen,, tur: de Ruffia, Podolia, et Moldauia li,, tes ex aequo dirimerentur: caftrum Lublyo cum XIII. Scepufii oppidis primo quoque ,, tempore Hungariae reftitueretur : laefae ,,maieftatis reis ex regno profcríptis, prae

[ocr errors]
[ocr errors]

99

[ocr errors]

99

[ocr errors]
[ocr errors]

99

[ocr errors]
[ocr errors]

fertim Barbarae imperatrici nec venia, nec facultas in Hungariam redeundi concederetur Haec tum Vladislaus folennibus literis die VIII. Martii e. a. datis, et XX. magnatum Polonorum figillis, et fubfcriptione roboratis rata habuit (a). Quae poftquam rite peracta funt, Vladislaus rex retentis apud fe Ioanne Segnienfi epifcopo, et Ladislao de Palotz, ceteros Hungaros fuis cum oratoribus in Hungariam praemifit qui reginae, regnique ordinibus fuam de corona Hungariae iis, quibus voluere, conditionibus acceptanda, voluntatem fignificarent, ac vna, quae ad accelerandum quantocyus iter fuum facerent, prouide vbique difponeSubinde autem accepto de Ladislai pofthumi natiuitate, et mutata reginae voluntate nuncio, Polonici regni cura Cafimiro fratri interea commendata, primo vere iter iniit, atque Kefmarkini aliquamdiu fubftitit, reginae, et Hungarorum refponfa ibidem prae ftolaturus (b).

rent

(a) Diploma hoc lege in praeuia explicatione iurium Hungariae in Ruffiam minorem, et Podoliam pag. 18.

(b) Callimachus lib. cit.

§. IV.

Nato Ladislao pofthumo regina ea, quae cum
Vladislao acta erant, refcindere nititur.

Haec cum in Polonia optimo cum fucceffu geruntur, Elifabetha regina die XXII. Fe1440 bruarii A. 1440. Ladislaum pofthumum filium enixa, vbi primum femet a partu collegit, Virici Cileiae comitis auunculi fui fuafu, et adhortatione in tranfuerfum acta, negotium cum Vladislao Polono ex fententia iam confectum per fummam inconftantiam abrupit. Etfi enim in euentum omnem prouide, fapienterque prolis fecuritati profpeetum fuit, faluaque illi femper in Auftriam, Bohemiam, et Morauiam iura manebant, ac, fi forte regina nullum ex Vladislao heredem fufcepiffet, in Hungaria quoque certa erat fucceffio, tantum tamen Prici verbis detulit, vt nuncios Cracouiam ad oratores fuos miferit, qui eos iuberent, abrupta omni cum Vladislao tractatione, domum fine mora red, ire, verum fero mandata haec, terminatoque iam negotio, in Poloniam peruenere, neque legatis integrum amplius fuit ea, quae plena agendi tam a regina, quam a regni ordinibus poteftate inftructi concluferant, irrita reddere, ficque Polonorum in gentem Hungaram alieniffimo plane tempore odia, atque vindictam prouocare. Quod cum Cracouia reduces Thalotzius, Perénius, et Mar. tzalius prolixis verbis reginae explicuiffent, eoufque fe ab ira abripi fiuit, vt eos carceri

mancipauerit. Poftquam autem Vladislaum Polonicis inftructum copiis Kefinarkini morari, atque propediem Budam profecturum fama fuit, complures e regni primoribus reginam adiere, orantes, vt pactis, quorum ipfa caufa fuit, quaeque fibi antea placuerant, ftaret, ne ex Vladislao amico hactenus in fenfum hoftem efficeret, neue Hungariam nullo fuo, nullo recens nati filii commodo, bello inteftino certo certius erupturo impli caret. Grauiora haec erant rationum momenta, quam vt regina aperte iis diffentiri auderet, itaque mutata iterum voluntate, ea, quae pofterius egerat, retractare, atque cum Vladislao in gratiam redire parabat: quod vt animaduertit Vlricus comes Cileiae, omnium, quae poftea confecutae funt, autor calamitatum, vt qui Ladislai pofthumi tutelam fpe iam deuorauerat, atque quamdiu regina fola rerum potiretur, cuncta fe pro libidine agere poffe augurabatur, omnem mouit lapidem, vt nutantem iam Elifabetham in propofito confirmaret, quod vt eo efficacius impetraret, Dionyfium de Széch Strigonienfem cardinalem, Mathiam Vefprimienfem, Benedictum Iaurinenfém epifcopos, ex baronibus autem Nicolaum de Vilak, Ladislaum de Gará, Andream Bothos de Gara Ladislaum, et Emericum de Kanila, Tbomam de Széch, et Stephanum de Rozgony ad fuam traduxit fententiam, atque id demum effecit, vt Ladislaus pofthumus infans in memoratorum procerum praefentia, Albae-regiae die XV. Maii e. a. incredibili cum ma- 1440

« PreviousContinue »