Page images
PDF
EPUB

rum etiam Russiam rubram cum Podolia per patrem fuum Iagellonem ereptam S. coronae Hungaricae poftliminio redderet: id quod diferte ab eo per legatos postulari voluere regni ordines. Cuncta haec reginae probabantur, at rursus de futuro parru addubitans, illud adhuc prius definiri voluit, fi ipfa praeter omnem opinionem masculum peperillet, quid de hoc, quid item de filio, quem ex altero marito fusceptura esset , fit futurum. Poft multam deliberationem, id demum Omnium maxime expediens fore videbatur, vt filius, quem Vladislaus ex regina genuisfet , facrae coronae Hungaricae ditionum ex affe heres fieret: is autem, qui nunc forte pofthumus nafceretur, patri fuo Alberto in Austria , Bohemia, et Morauia fuccederet, Huic constitutioni cum Elisabetba regina non inuita allenfa fuisset, mox delecti funt oratores: Ioannes de Dominis episcopus Segui. enfis, Matiko, seu Matbias de Thalotz Ďalmatiae, et Croatiae banus, Ioannes de Perény Tauernicorum Ladislaus de Palotz curiae regiae, ac Emericus Martzali dapiferorum regiorum magiftri, qui exeunte eo* dem A. 1439. fine mora in Poloniam profi- 1439 cifcerentur , atque illis, quas mox explicui. mus, conditionibus, Vladislao regi vxorem reginam Elisabetham regnumque communi et reginae, et ordinum regni voluntate offer. rent (a),

(a) Philippus Callimachus de rebus ab Vladislao Polo

norum, atque Hungarorum rege gestis lib. I. Chrom
picon Turotz. cap. XXVIII,

S. III.

Vladislaus iis, quibus petebatur, pactis re

gnum Hungariae acceptat. 1440 Legati fub principium A. 1440. Cracouiam

delati, vbi reginae , ac regui ordinum mandata exposuissent, facilem ad omnia reperere Vladislai regis animum, demto coniugio , a quo adolefcens princeps aliquamdiu alienum se oftendit, quod Elisabetba regina decennio fere le adulcior eflet : at vbi commoda maxi. ma ex coniugali cum tam illustri sponsa coniunctione fibi, 'ac regno vtrique nafcitura , paulo accuratius per otium expendisset, con. iugio quoque assensum praebuit, ac ceteris demum Hungarorum poltulatis haud grauate subscripsit , quorum haec praecipua fuere; „ Inaugurationis fuae tempore Vladislaus iu„ reiurando, et folenni insuper diplomate „ caueret, libertates, et approbatas consue

tudines gentis Hungaricae faluas fore: donationes per Elisabetham reginam factas , ac porro faciendas, fuum robur habituras : Hungariam aduersus quosuis hostes auxiliis Polonicis, vicissim Hunga

ricis Poloniam fideliter adiutum iri: dan,, dam totis viribus operam, vt iura, et

ditiones ad Hungariam spectantes vindicen„ tur: de Ruffia, Podolia , et Moldauia li

tes ex aequo dirimerentur : caftrum Lublyo ,, cum XIII. Scepufii oppidis primo quoque » tempore Hungariae reftitueretur :laelae

maieftatis reis ex regno profcríptis, prae

nec

1

fertim Barbarae imperatrici nec venia,

facultas in Hungariam redeundi concederetur , Haec tum Vladislaus folennibus literis die VIII. Martii e. a. datis, et XX. magnatum Polonorum figillis, et subscriptione roboratis rata habuit (a). Quae poftquam rite peracta sunt, Vladislaus rex retentis apud fe Ioanne Segnienfi epifcopo, et Ladislao de Palotz, ceteros Hungaros, suis cum oratoribus in Hungariam praemisit , qui reginae, regnique ordinibus suam de corona Hungariae iis, quibus voluere , condi. tionibus acceptanda, voluntatem fignificarent, ac vna , quae ad accelerandum quantocyus iter suum facerent, prouide vbique disponerent. Subinde autem accepto de Ladislai pofthumi natiuitate, et mutata reginae volun. tate nuncio, Polonici regni cura Casimiro fratri interea commendata , primo vere iter iniit, atque Kesmarkini aliquamdiu substitit, reginae, et Hungarorum responsa ibidem praen ftolaturus (6)

[ocr errors]
[ocr errors]

(2) Diploma hoc lege in praeuia explicatione iurium
Hungariae in Russiam minorem, et Podoliam pag.

18.
(6) Callimachus lib. cit.

[ocr errors]

$. IV.

Nato Ladislao postbumo regina ea, quae cuent

Vladislao acta erant, refcindere nititur. Haec cum in Polonia optimo cum fucceffu

geruntur, Elisabetha regina die XXII. Fe. 1440 bruarii A. 1440. Ladislaum posthumum fili.

um enixa, vbi primum femet a partu colle. git , Vlrici Cileiae comitis auunculi fui fuafu, et adhortatione in transuersum acta , negotium cum Vadislao Polono ex fententia jam confectum per fummam inconftantiam ab. rupit. Etfi enim in euentum omnem prouide, sapienterque prolis securitati profpeetum fuit, faluaque illi femper in Austriam, Bohemiam, et Morauiam iura manebant, ac, , fi forte regina nullum ex Vladislao heredem fufcepisset, in Hungaria quoque certa erat fucceffio, tantum tamen irici verbis detu. lit, vt nuncios Cracouiam ad oratores fuos miserit, qui eos iuberent, abrupta omoi.cum Vladislao tractatione, domum fine mora red, ire, verum sero mandata haec, terminatoque iam negotio, in Poloniam peruenere, neque legatis integrum amplius fuit ea, quae plena agendi tam a regina , quain a re. gni ordinibus poteftate instructi concluserant, irrita reddere, ficque Polonorum in gentem Hungaram alienissimo plane tempore odia, atque vindictam prouocare. Quod cum Cracouia reduces Thalotzius, Peréniųs, et Mar. tzalius prolixis verbis reginae explicuiffent, eousque fe ab ira abripi duit, vt eos carceri

mancipauerit. Poftquam autem Vladislauim Polonicis inftructum copiis Kelinarkini morari, atque propediem Budam profecturum fama fuit, complures e regni primoribus reginam adiere , orantes, vt pactis, quorum ipfa caufa fuit, quaeque fibi antea placueraut, ftaret , ne ex Vladislao amico hactenus in. fenlum hostem efficeret , neue Hungariam nullo fuo , nullo recens nati filii commodo, bello intestino certo certius erupturo impli. caret.

Grauiora haec. erant rationum momenta , quam vt regina aperte iis dissentiri auderet , itaque mutata iterum voluntate, ea, quae pofterius egerat, retractare, atque cum Vladislao in gratiam redire parabat : quod vt animaduercit Vlricus comes Cileiae, omni. um , quae poftea consecutae funt, autor ca. lamitatum, vt qui Ladislai pofthumi tute. lɛm fpe iam deuorauerat, atque quamdiu regina sola rerum potiretur, cuncta se pro libidine agere poffe augurabatur, omnem mouit lapidem , vt nutantem iam Elisabetham in propofito confirmaret, quod vt eo efficacius impetraret , Dionysium de Széch Strigoniensem cardinalem , Matbiam Vesprimievsem, Benedictum laurinevsem episcopos, ex baronibus autem Nicolaum de Vilak, La. dislaum de Gará, Andream Botbos de Gara, Ladislaum , et Emericum de Kanila, Tbomam de Széch, et Stephanum de Rozgony ad suam traduxit fententiam , atque id demum effe. cit, vt Ladislaus posthumus infans in memoratorum proceruin praefentia , Albae-re. giae die XV. Maii e. a. incredibili cum ma- 1440

« PreviousContinue »