Page images
PDF
EPUB

funeftauit. Hunyadius fubftitit paulisper in praelii loco, Vladislai corpus perquifiturus, at cum id nufpiam reperiret, vt caput fuum pro bono patriae feruaret, cum paucis Valachis et ipfe fugam arripuit. Ceteros inter occubuere eo praelio Ioannes Varadinenfis, et Simon de Rozgony Agrienfis epifcopi, Stephanus item de Bathor, vexilli regii geftator, vir militari fortitudine confpicuus. Iulianus cardinalis e pugna fugitiuus a Valachis fiue praedae cupiditate, fiue quod infelicis belli autor fuiffe credebatur, interfectus fuit (a). Hic erat nobiliffimi principis Vladislai I. regis exitus, documento futurus, regum vitam nunquam temere difcrimini obiiciendam effe. Praefuit Hungaris annis tribus, totidemque menfibus: pietate, morum probitate, honefti, aequique ftudio infignis: eo folo apud exteros notatus, quod Ladislao pofthumo infanti regnum eripuerit, at, qui modum, et rationem, qua id factum fuit, expenderint, facile eum ab omni labe excufabunt, infelicique fuo cafu non tam Occupati regni, quam pactorum violatorum poenas dediffe pronunciabunt.

(a) Chronicon sap, XLH. Callimachus lib. IIJ.

S. X.

Ladislai poftbumi fucceffio in folio Hungarice ftabilita.

Amiffo ad Varnam rege, tota monarchiae adminiftratio ad regni ordines deuoluta fuit. 1445 Hyeme deinde tranquille exacta A. C. 1445. ad diem pentecoftes, qui in XVI. Maii inciderat, comitia in campis Peftinenfibus celebrata funt. Quaeftio prima de rege conftituendo facile foluta fuit: poftquam Ioannes de Hunyad propalam pronunciauit: Ladislaum fine fcelere a folio excludi non poffe, huncque vnum effe, quo reuocato, et bella inteftina ceffatura fint, et monarchia Hungarica tot prouinciarum acceffione ad priftinum florem, atque potentiam reftitui poffit. Hanc fententiam cum caetus omnis auide amplexus fuiffet, Ladislao pofthumo fucceffio conftabilita, decretumque fuit, ne co fuperftite, vllus alium regem optare praefumat. Interea vero dum ille domi educatur, ne refpublica ab hoftibus detrimentum capiat, prorogatum Ioanni de Hunyad Capitanei generalis nomine in copias omnes, arcesque regias imperium, dato illi in Wayuodatu Tranffiluaniae focio Nicolao de Vilak. Denique nominati ad Fridericum caefarem legati: Dionyfius cardinalis Strigonienfis, Ioannes Giskra, Georgius-comes Croatiae, et Ofualdus de Rozgony: quibus in mandatis datum, vt regni totius nomine La dislaum

[ocr errors]

dislaum vna cum diademate regio ab eodem repeterent (a).

S. XI.

Turcis deuictis, Cileienfis Viricus ad obfequi

um reuocatur.

His ex fententia geftis, Ioannes de Hunyad Turcas ad Sauum vfque progreffos ex improuifo aggreffus, prope internecione dele. uit, inde magnis vfus itineribus Petouiam appulit, vt Viricum Cileienfem comitem caftigaret, qui partium Ladislai pofthumi tuendarum praetextu, vicinorum Croatiae nobilium bona depopulabatur, ficque fidelitatis fpecie ex honeftiffimorum virorum ruinis priuatas fuas locupletabat facultates, prae. terea cum alia loca plurima, tum vero arcem, ac vrbem laurinenfem caefari prodiderat occupandam. Hunc itaque paucorum dierum fpatio pluribus arcibus, oppidisque fpoliatum eo demum adegit, vt pacem fupplex peteret: Hunyadius, qui non fuam, fed communem patriae falutem curabat, facile nequiffimo homini placatus fuit, quin etiam poftquam il le iuramento interpofito cauiffet, fe Hungariae ordinibus ad amuffim obtemperaturum, quidquam abfque eorum fcitu moliturum, bona omnia, quae armis rapuerat, rapuerat, eidem refti tuit (b).

(a) Aeneas Syluius epift. LXXXI,

nec

(b) Bonfinius dec. III. lib. VII. Ioannes dé Zredna

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Fridericus caefar, qui, quia induciarum, quas belli Turcici gratia in biennium Vla dislao regi conceffas meminimus, tempus iam effluxerat, collecto exercitu, Ladislai pupil li caufa bellum Hungaris inferre parabat, vbi mentem comitiorum Peftinenfium, et oratorum poftea aduentus caufam intellexiffet, magnopere laetatus fuit: collaudauit ille qui dem et legatorum, et gentis totius in legitimum regem fuum ftudia, verum nulla in re, quae petebatur, gratificatus eft, teneram pueri principis, et affiduae curae indigam aetatem, et periculum, ne quid ab aula fua procul degenti eueniret, excufans, reaple vniuerfas pupilli prouincias occupare, et pro arbitrio moderari cupiebat. Poft multa vtrinque propofita, et reiecta confilia, fenfe

re ad extremum legati, ambiguis illis pro aularum more refponfis, verba fibi folum dari, atque ita fe domum remitti incertos, vt, quid fubinde regni ordinibus refponfi loco referri oporteret, ignorarent (a). Haec cum comitiis A. C. 1446. prope Peftinum 1446 ad V. Iunii iterum congregatis expofuiffent legati, ordines regni ea repulfa vehementius irritati, ac certi nullo vnquam tempore, aut praetextu caefaris fe imperio fubdere, gubernatorem domi creandum cenfuere, tamdiu reipublicae praefuturum, donec Ladislaus a caefare dimitteretur. Lectus is eft communi omnium fuffragio Ioannes de Hunyad Wayuoda Tranffiluaniae et generalis regni vicarius: quam electionem incredibilis omnium ordinum fexus, et aetatis omnis laetitia, et exultatio confecuta fuit, ad infimam vfque plebem propagata, (b) quae communis adftipulatio, euidens fane eft eximiae Hunyadii virtutis, ac prudentiae argumentum: vulgus certe etfi mobile, affentationis nihilominus expers effe folet.

§. II.

Gubernatoris poteftas, et limites. Priusquam gubernator eligeretur, potefta tem illius explicare, certisque limitibus de

[blocks in formation]
« PreviousContinue »