Page images
PDF
EPUB

uafores vtrique parti punire: Ladislaus pofthumus donec adolefceret, in Friderici poteftate maneret, Hunyadio ex pupilli aeque, et tutoris parte gubernatoris dignitas confirmaretur: qui annis fingulis e regio Hunga rico aerario XXIV. aureorum millia caefari transmitteret in vfum, educationemque Ladislai impendenda (a). Haec Budae in comitiis principio Septembris celebratis recitata, rata habuere ordines, quorum fuffragiis eodem tempore Laurentio Hederuario palatino nuper fublato Ladislaus de Gara in dignitate fucceffit, gubernatoris tamen iurisdictioni ad inftar ceterorum regni baronum fubie. ctus (b). Id quod nouarum difcordiarum femen fuit.

S. VI.

Bellum cum Turcis improfpere geritur.

Induciis hunc in modum cum caefare ftabi-
litis, gubernator anno infequente 1448. bel- 1448
lum in Turcas, finibus Hungaricis perpetuo
infeftos, apparauit, verum adeo auare, et
fegniter eidem militum fupplementa funt prae-
ftita, vt nonnifi XXVI. millia aegre admo-
dum collegerit. Cum his igitur, poftquam
aeftiui calores militi Hungaro in calidiori-

(a) In Annal. reg. Hung. ad h. a.

(b) Inftrumentum de hoc confectum ex Belii Tom. III. recitatum videre eft ibidem.

[ocr errors]

7

bus regionibus verfanti plerumque lethales remiferant, exeunte Septembri, in Bulgariam profectus, ad Cafanam Turcis, Hungaris Rigó mezo, feu campum merularum conftitit, vbi XVIII. Octobris, cum octoginta millibus Turcarum, imparibus licet viribus congreffus, primo praelio victor, inftaurato die poftero certamine fuccubuit, VIII. fuorum millibus defideratis: quos inter genere, et dignitatibus illuftres viri: Emericus, et Ladislaus Bebek de Pelfeotz, Emericus de Martzali, Thomas de Zéch, Ioannes de Zekel Benedictus de Lofontz, et Stephanus Bánfi de Alsó-Lindua occubuere. Non minor in fuga clades accepta, tum quod Turcae die integro fugientes infequerentur, tum vero quod Rafciae populi, damna fibi ab Hungaro milite, cum illac in Turcas iter haberet, illata vlturi, diuturna et fuga, et inedia fractos adorti, dirum in modum conciderint. Gubernator ipfe in fuga per Turcas interceptus, atque agnitus, rara animi praefentia, et fortitudine vltimum difcrimen euafit. Cum enim gemini Turcae de aurea cruce, quam ipfe e collo fufpenfam gerebat, inter fe litigant, is arrepto fumma dexteritate vnius gladio, alterum obtruncauit, in fugam egit alterum. Refumtis dein, queis ante fpoliatus erat, et veftibus, et armis iter in Seruiam profecutus ad Georgium Rafciae defpotam, cui ampliffima in Hungaria bona pro Belgrado per Sigismundum collata fuo loco diximus, diuertit. Hic rurfum periculum priore non multo leuius fubiit. Defpota

[ocr errors]

enim feu quod Catharina filia Vlrico Cileienfi collocata, Cileienfibus comitibus Hunyadianae domui infenfis affinitate iunctus erat, feu quod cum Turcis colluderet, feu priuato denique ex odio, nobiliffimum hofpitem in carcerem coniecit. Gubernator; qui fuam domi praefentiam ad reipublicae falutem neceffariam effe non ignorabat, qua precibus, qua munerum oblatione defpotam orabat, vt fe libertati reftitueret, quam ta men non ante impetrauit, quam poftquam euocatum ex Hungaria natu maiorem filium Ladislaum fui loco obfidem dedit. Eam iniuriam perfonae, quam in regno gerebat, dignitati ab homine facrae coronae Hungariae fubdito illatam pro eo, ac par erat, caftiga turus gubernator, quamprimum domum rediit, bona, quae defpota in Hungaria poffide bat, pro ea, qua inftructus erat fuprema in regno poteftate, occupauit: qua iactura ille perculfus et per fe, et per amicos fibi Hungariae proceres offenfum gubernatoris animum placare ftuduit. Redintegrata demum multorum procerum interuentu amicitia, Georgius defpota, vt de ea fecurior fieret, non ante Ladislaum obfidem ab fe dimifit, quam poftquam gubernator eius generi Virici Cileienfis filiolam Elifabetham alteri filiorum Matbiae, futuro olim Hungariae regi, folenni ritu defpondit, atque etiam in futurarum nuptiarum fpem, pro eius aetatis confuetu. dine in domum fuam tranftulit (a).

(4) Chronicon cap. XLVI. et VII. Ioannis de Zredna epift. XXXIX. Aeneas Syluius cit, in Annal. reg. Hung. ad h. a.

§. VII.

Graui inuidiae domi, forisque obiicitur guber

[ocr errors]

nator.

Ex infelici ea pugna domum reducem gubernatorem, collecta magno numero Szege dini nobilitas Hungarica incredibili cum plaufu, et gratulatione excepit, de fuperatis tot periculis, redditoque patriae tam illuftri heroe ex animo laetata: verum alia longe mente fuere plerique e potentioribus regni dynaftis, Hunyadianae gloriae aemuli: qui propalam figna laetitiae edere non dubitarunt, ob finiftrum belli Turcici fucceffum: enimvero egregie caftigatam gubernatoris in fua fcientia, virtuteque militari fiduciam proterue iactantes, nec defuere, qui vt tot victoriis clari, et tam egregie de patria me riti viri, popularis fui gloriam apud exteros obfcurarent, datis ad pontificem, aliosue principes literis, Ioannem de Hunyad, vt hominem fui impotentem, bella non tam ex fecuritatis publicae ftudio, quam inanis gloriae cupiditate mouentem, atque fic perpetuis bellicis expeditionibus patriae vires atterenten depingere non erubuere: quorum criminationibus cum nominatim Nicolaus V. pontifex fidem habuiffet, miffo in Hungariam legato F. Valentino poenitentiario, ordines regni, atque ipfum gubernatorem hortatus eft, ne idoneis viribus, et apparatu deftituti, bello Turcas, fe longe potentiores, lacefferent, ne tot fumtus, atque tot hominum

millia nullo reipublicae fructu prodigerent, bellis denique externis nuncio miffo, omnes potius conatus ad componendas domi turbas, et feditiones conuerterent (a). Pupugit ea admonitio non leuiter excelfum gubernatoris animum, quod ex ea non obfcure colligeret, pontificem a maleuolis praeuentum, de prudentia, virtuteque fua addubitare, atque nominis fui fama in inuidiam adducta certo iam praeuideret, idonea fibi et pecuniae, et militum aduerfus Turcas fubfidia a fuis negatum iri.

§. VIII.

Ob fuorum perfidiam, contra latrunculos parum feliciter bellum gerit..

Haec quamquam pro merito acerba accidebant gubernatori, non tamen ita defpondit animum, vt commiffae fidei, virtutique fuae reipublicae caufam abiiceret. Quapropter et popularium fuorum querelis, et Nicolai V. pontificis hortatibus obfecutus, omiffo bello Turcico, arma in latrones Bohemos, fuperiorem Hungariam infeftantes A. 1451. 1451 conuertit. Lofoncio,quod perditiffimorum hominum latibulum fuit, cum praetorianis militibus obfeffo, vicinorum comitatuum magnates,

(a) Literas pontificis lege in Annal. reg. Hung, ad A. 1450.

« PreviousContinue »