Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

et nobiles pro poteftate admonuit, vt cunt commenfurato facultatibus fuis, ac per leges definito militum numero ad caftra fua quantocyus conuenirent. Confluxere illi non contemnendo et apparatu, et numero, non tam gubernatoris pro falute patriae conatus adiuturi, quam vt eumdem hofti proderent, finiftroque pugnae exitu procurato, nouam illius nomini domi, forisque infamiam con flarent. Talibus, igitur auctus fuppetiis gubernator, dum nil doli, fraudisue fufpicatus, tota vi oppugnationem loci profequitur, adeft clam a coniuratis Hungaris euo catus Ioannes Giskra iufto cum Bohemorum latrunculorum exercitu, nocteque concubia opportunitatem omnem praebentibus perfidis, caftra magno impetu inuadit. Neque diu illi dimicandum fuit, coniurati enim quafi figno dato, defertis gubernatoris fignis, ex acie fe fubduxere, ut adeo folus ille cum praetoriano milite imparibus viribus pugnam aliquamdiu fuftinere cogeretur, dum denique vifa victoriae impoffibilitate; ne militem fuum nullo patriae lucro prodigéret, fignum receptui dedit. Cecidit eo in praelio vir illuftri loco natus Ioannes Kompolthi de Nana; Agrienfis autem praeful Ladislaus de Hederuara per latrones interceptus, aegre admodum, multoque aere perfoluto libertatem recepit. Foedam hanc, ac pene incredibilem proditionem ignoraffent pofteri, nifi Stephanus Bebek de Pelfötz vnus ex praecipuis, qui durante ea pugna lethale vulnus acceperat, admiffi criminis poenitudine du

[ocr errors]

ctus, ac patriae caritate commotus, priusquam animam exhalaret, omnem coniurationis modum derexiffet (a). Atrociffima hac popularium fuorum non tam in fe, quam in patriam ipfam perfidia, fractum aliquantum animum poftquam, yt heroem decebat, collegit gubernator, maiori deinceps ardore, cautius tamen, ac nonnifi cum illis, de quarum fide certus erat, copiis latrones perfecutus, vno quafi impetu clauftrum Sagh, Neofolium, et Rofnauiam Bohemis eripuit (b). At poftquam Ioannem Giskra copiofa iterum e Bohemia militum fupplementa acce, piffe, fe autem nulla a fuis auxilia extorquere poffe vidit, a profequendo inutiliter bello fibi abftinendum putauit, itaque cum armis non poffet, pace patriam adiuturus. miffis ad Ioannem Giskra nunciis ftabilem ei pacem obtulit, quae etiam affignatis illi decies mille fexcentis florenis auri empta, haud difficulter coaluit (e)

"

(a) Teftem proferimus M. Turotzium eap. XLVIII. Hanc quidem proditionem vir magnificus Stephanus de Pelfeötz, munitione fub praetacta for tuito ictu bombardae ad mortem vulneratus ,,antequam moreretur, proprio ore exftitit confeffus.

[ocr errors]

(b),, Poft hoc, inquit Turotzius, dominus gubernator nouis affumtis arinis, gentibusque fuis ,, quae partes tutabantur inferiores, quarum inilitarem virtutem, tumque fidelitatis conftantiam prioruni bellorum in tentamine expertus erat, adductis,, Chronici cap. cit.

"

"

[ocr errors]

(e) Tabulas pacis vide in Annal, reg Hung. ad A.

§. IX.

Gubernatoris ftudia ad reducendum in Hun gariam Ladislaum pofthumum.

Detecta, quam diximus, ad Lofoncinum proditio, foeda potentiorum regni aemulatio, finiftri non quidem fua, fed popularium fuorum culpa bello fucceffus, ac perpetuae domi difcordiae, tantum iam gubernatori muneris fui faftidium faciebant, vt de eo quauis honefta ratione abdicando follicite cogi. taret, documentum fuis datorus, quam alienam a dominandi ambitu gereret voluntatem. In illud itaque totis fibi viribus incumben. dum putauit, vt Ladislaum pofthumum e Friderici çaefaris manibus ereptum, in folio Hungarico locari procuraret: fpe firma fretus, fore, vt regis quamquam adhuc pueri in regno praefentia, fublatis domefticis diffidiis, optatam reipublicae quietem reftitueret. Poftquam Auftriacos, Bohemos, ac Morauos, et caefareae tutelae, et turbarum, quae inde in dies oriebantur, faturos, in fuam pertraxit fententiam, habito conuentu, vnanimi omnium voluntate decretum fuit, Fridericum caefarem, fi pupillum vltro nolit dimittere, armis adigendum: ac reipfa primi fuere Auftriaci, qui eapropter in eum arma corripuere. Coortam in fe feditionem declinaturus caefar, coronae imperii e ma1452 nu pontificis fufcipiendae fpecie A. 1452. cum Ladislao pofthumo Romam profectus fuit, quod cum non non ignorarent coniura

ti pro rege fuo populi, communi nomine oratores ad Nicolaum V. papam mifere, oraturos, vt Fridericum interpofita autoritate fua, ad pupillum principem fuis reddendum fubditis permoueret, verum ille, tantum abeft, vt oratorum precibus locum dederit, vt etiam vniuerfos Auftriae ordines, quod in Fridericum nuper infurrexerant, facrorum communione priuauerit. Ad artes igitur conuerfi oratores, Cafparem Ladislai pofthumi paedagogum Florentiae multis muneribus, promiffisque corruperunt, vt regium principem furto fubduct pateretur, ve rum detecta tempeftiue fraude, fpe fua funt fruftrati (a).

§. X.

Ladislaus pofthumus a Friderico certis pactis dimiffus.

Cum itaque nec repetitis faepius apud caefarem precibus, nec dolis quidquam proficeretur, primi Auftriaci et anathemate nuper Roma miffo vltra modum exulcerati, et fcenae finem aliquando videndi cupidi, caefarem vna cum pupillo Neoftadii Augufto menfe eiusdem anni 1452. obfedere. Poft 1452 toleratam aliquamdiu oppugnationem, cum

(a) Haec copiofe explicata vide in Annal. reg. Hung、 Tomo II. ad an. eit,

PALMA P. II.

[ocr errors]

dira fames graffari inciperet, nec vlla auxiliorum fiue a Georgio Podiebrad Bohemiae gubernatore, fiue a Styris promifforum fpes appareret, atque aut inedia pereundum, aut pupillus extradandus videretur, fuere nonnulli ex aulicis, qui fuaderent, tenerum principem eo, quo potiffimum machinae hoftium dirigebantur, loco conftituendum tum enim futurum vt hoftes reuerentia principis dueti a vi abftinerent, aut certe, Gillum fuo fcelere interimerent, ceffante belli totius caufa arma ponerent, atque fic caefar pupillo in hereditariis Auftriae ditionibus nullo negotio fuccederet (a). At enim Fridericus imperator pro eo, quo erat in cognatum principem amore barbarum hoc, atque ab omni humanitate alienum confilium non fine ftomacho reiecit, maluitque extra vrbem ipfe progredi, ac cum ho fibus de pace pacifci: et, quoniam nil aliud, quam Ladislai eliberatio petebatur, facile quas ipfe voluit, victoribus leges dictauit: ex his fuere praecipuae: Ladislaus XII. tum annos natus, Virici comitis Cileienfis fidei crederetur, Viennae moraturus, donec per procerum omnium regnorum, et cognatorum principum conuentum decideretur, quonam loco vfque ad maturam regno aetatem detinendus effet: Conuentus bic XI. Nouembris Viennae baberetur, interea captiui vtrinque

(4) Aeneas Syluius in rebus Friderici III. imp. in Annal. reg. Hung. ad an, cit

« PreviousContinue »