Page images
PDF
EPUB

totius gentis gratulationes, et vota regi fuo deferrent. Poft prima falutationis officia, non modica Auftriacos inter, et Hungaros lis oborta, de loco, vbi rex ftabile figeret domicilium: illis, vt apud fe, qui plurimum pro eo liberando laboraffent, maneret: Hungaris in principe omnium regno Hungariae id fieri debere contendentibus: cum rem ad iurgia deductam animaduertiffet Ladislaus rex, ad Hungaros conuerfus, litem vnico refponfo diremit: Quia, inquiebat, fum Hungarus, apud vos eft manendum. Quae declaratio ex animo profecta, tanta legatos laetitia perfudit, vt eam velut indubitatum regiae in gentem Hungaram propenfionis argumentum praecipuis quibusque viris fine mora in Hungariam perfcripferint. Hac igitur fpe data, laetos domum' abire fiuit legatos, vt ad conuentum proxime Viennae habendum idonea ab ordinibus regni mandata acciperent fimul autem celebrandis princi pio anni fequentis 1453. Pofonii comitiis opportuna praepararent (a).

(a) Aeneas Syluius teftis oculatus in rebus Friderici III. cit. in Annal, reg. Hung. ad b. a,

S. II.

Lites cum caefare in conuentu Viennenfi fopiuntur.

Exeunte itaque anno 1452. festa D. Marti- 1452 no luce, vt conftitutum antea fuerat, conuentus partium Viennae initium fumfit. Aderant pro Friderico: Aeneas Syluius Senenfis epifcopus, cum Frifingenfi, Ratisponenfi, et Eichstättenfi epifcopis: tum Ludouicus

et

Otto Bauariae duces, Albertus marchio Brandeburgi, et Carolus Badenfis: pro Ladislao autem ex Hungaris: Ioannes de Hunyad regni gubernator, Dionyfius cardinalis Strigonienfis, Raphael Hertzeg de Szegcheo Colocenfis, Ioannes Varadinenfis, Augufti nus Iaurinenfis, Ladislaus de Hederuara Agrienfis, et Matbias de la Baschino Tranf filuanienfis praefules: ex magnatibus Ladislaus de Gara palatinus, Nicolaus de Vilak Wayuoda, et praecipuarum ciuitatum legati. Petebat tum Fridericus iufto plus, vt id, quod volebat, facilius obtineret : damna fcilicet, quae pupilli caufa perpeffus erat, fibi farciri, tutelam reftitui, feditionis reos ad poenas rapi: Hungari ex aduerfo non diadema folum, verum etiam arces, ac ciuitatés omnes tam pignori olim ab Elisabetba locatas, quam bello contra Vladislaum gefto, per vim a caefareis occupatas, reftitui flagitabant, idque propterea, quod pleraque pignori data, effent S. coronae bona, quae nec alienari, neque exteris, bonorum in

[ocr errors]

Hungaria poffidendorum incapacibus, conferri queant: armis autem aquifita, quod bellum ipfum iniuftum erat, fuapte reddi oporteret: denique Ladislao rege fui iuris effecro, ac in auitum folium repofito, neceffe effe, vt cuncta, quae éius adhuc pupilli nomine tutor occupauerat, ad illius ius, ac dominium reuerterentur. Confimilibus ex caufis Auftriaci pariter nonnullas ciuitates et oppida, quae caefar a reliquo Auftriae corpore auulferat, ceu partes ad principis fui hereditatem pertinentes repetebant. His vltro, citroque diu multumque agitatis, ita demum Alberti Auftriaci, qui caefaris frater fuit, opera conclufum erat: Fridericus coronam, et pleraque Hungariae loca per vim occupata Ladislao regi refignaret: ac viciffim ab eo LXX. aureorum millia acciperet, cetera pignora effecta, nonnifi pretio perfoluto, remitterentur. His conditionibus lis quidem fopita, non item terminata fuit, quod caefar, vt cunctabundus erat, folennes de his tabulas neque tum, neque vnquam poftea confici, fignarique curaue rit (a). Quapropter facra corona, Sópronium, Ginfium, et pulcherrima his circumiacens regio porro etiam in caefaris poteftare manfit, Ladislao, quod reuerentia in patruum, et tutorem duceretur, reftitutionem non magnopere vrgente: qua conniuentia

(a) Annal. reg. Hung. ad h. a.

abufus caefar, fertiliffimas eas plagas fenfim ab omni iurisdictione, ac adminiftratione regni fubtractas, Styriae fuae gubernio ad, iunxit: quaé omnia diuturni illius, quo Fridericus cum Matbia Coruino implicitus fuit, belli prima fuere femina.

S. III.

Ioannes de Hunyad gubernator, perpetuus comes Biztricenfis creatur.

Soluto conuentu Viennenfi, Ioannes de Hunyad gubernator dignitate, poteftateque fexennio integro gefta, vltro femet abdicauit. Ladislaus rex pro ea, qua iam in puerili aetate pollebat, prudentia, et aequitate virum de fe, ac patria infigniter meritum fincera beneuolentia complexus, porro etiam in officio confirmauit (a) non fine multorum ingratiis: adiecit non multis poft diebus perpetuum fuae in Hunyadiam domum munificentiae, ac gratitudinis monumentun; erecto enim in publico Viennae foro prope Carmelitas, quod Hoff appellatur, fuggeftu, aurea fede fublimis, ac regalibus indutus veftimentis, Ioannem de Hunyad perpetuum comitem Biztricii in Tranffiluania, ac illi adiacentium poffeffionum creauit, bonis cum

(a) Hoc eum titulo cum alii, tum rex ipfe in literis A. C. 1454. datis appellauit in Annal. reg. Hung, ad h. a.

titulo ad pofteros tranfituris (a). Id quod eleganti diplomate ferius dato confirmauit: in quo intemeratam gubernatoris in fe fidem, dilatatos regni Hungarici fines, prouide, ac fapienter gubernatam fe abfente Hungariam, exquifitis verbis depraedicat eadem occafione fcuto gentilitio, quod coruum, roftro annulum geftantem, referebat, nouam adiecit aream, cui rubeus leo erectus, auream vnguibus ftringens coronam infcriptus erat (b), in perpetuam Ioannis virtute, ac fanguine feruatae coronae, ac ditionum, juriumque illius memoriam. Ex eo itaque die Ioannes de Hunyad in fyllabum comitum perpetuorum, quales pauci tum in Hungaria erant, relatus (c), comes Biztricenfis deinceps appellari coepit, magnoque animo iterum reipublicae gubernacula capeffiuit.

t

(4) Chronicon cap. LI. Aeneas Syluius in Hiftor. Europae cap. XXII.

(6) Diploma Ladislai regis in Annal. reg. Hung. cit. ad h. a.

(c) fura comitum perpetuorum vide Mathiae I. decret. VI. art. XXI. Vladislai II. decret. II. art. XIX. Tripart. Part. II. tit. XIII. §. VI. Itens Parte I. Hiftoriae noftrae in introductione §. V1

« PreviousContinue »