Page images
PDF
EPUB

§. IV.

Pacta, quibus Ladislaus regni Hungarici poffeffionem adiit.

Vt primum annus 1453. illuxit, facilemque 1453 Danubius tranfitum praebuit, Ladislaus rex Prico Cileienfi, pluribusque primoribus Auftriae comitantibus, Vienna Pofonium, ad habenda, ibidem comitia defcendit. In his regis fucceffio, et peracta in prima infantia coronatio ne in quaeftionem quidem funt vocata, priusquam tamen praelati, barones, atque nobiles nouo fidelitatis facramento fe fe obftringerent, pauca prius ab eo caueri voluere: primo vt ipfe quoque propalam in conuentu iuratam fidem daret, fe deceffo. rum regum imitatione, Hungaros in veteribus fuis iuribus, praerogatiuis, et appro batis confuetudinibus conferuaturum, fines regni Hungarici non tuiturum folum, verum etiam, qua licuerit, prolaturum (a). In fequentia praeterea capita confentire debuit: Ne tam ecclefiafticae, quam feculares dignitates vlli extero conferantur; (b) venia daretur omnibus qui inde ab Alberti regis obitu, Ladislai partibus aduerfati funt (c); belli Vladislaum inter, et Elifabetham reginam matrem gefti tempore per vim ablata

(a) Ladislai pofthumi decret, I. A. 1453, art, I. et II, (b) Ibidem art. III,

Ibidem art, IV.

legitimis dominis reftituerentur (a): et quos niam domeftico eo bello durante, multa priuatorum bona partim Elifabetha, partim ladislaus partium quisque fuarum affeclis donauerant, quo facilior eorum fieret reftitutio, vtriusque donationes pro irritis habe. rentur (b). ́ Ex aduerfo quae gubernator iuxta praefcriptas fibi leges bene meritis interregni tempore contulerat, quemadmodum ibi cautum fuit, per regem confirmarentur (c). Caftella, quae priuati homines citra regiam, aut generalium regni comitiorum indulgentiam interea erexerant, ne perfidis recepta culo effe poffent, intra dies XV. folo aequa rentur (d). Primo quoque tempore genera lis regni conuentus Albae-regiae haberetur: idem diebus quadraginta ante publicaretur, vt ordines omnes commode ad praeftitutum diem poffent adeffe, ad ea denique, quae ibi communi confenfu decernerentur, fancte feruanda, iam nunc rex fe fe obftringeret (e). Haec cum Ladislaus fe curaturum fidem dediffet, vniuerfi, qui aderant, nouo iuramento fidelitatem fuam regi obligarunt, vt conftat ex claufula literarum Ladislai die VI. Februarii eodem anno Pofonii datarum (ƒ).

(a) Ibidem art. VII.
(b) Ibidem art. V.
(c) Ibidem art. VIII.
(d) Ibidem art. VI.

(e) Ibidem art. III. §. 1. et II.

In codice iuris patrii, ac in Annal. reg. Hung.

S. V.

Rex ingenti reipublicae commodo Viricum Cileienfem ex aula eiicit.

Hactenus Viricus Cileienfis primarius regis adminifter cuncta fuo moderabatur arbitrio, vt nemini, nifi eo arbitro, liceret re gi colloqui, refponfaque omnia ex illius vnius ingenio darentur. Multos eapropter Ladislai, e manibus caefaris exemti, poenituit, quod non tam elapfus e cuftodia, quam carcerem mutaffe videretur. Quodque omnium maxime calamitofum erat, homo fui impotens, quo fuum apud puerum principem dominatum ftabiliret, praecipuos quosque ex Hungaris, et Auftriacis viros, compofitis ad fidem faciendam narrationibus in grauiffi mam perfidiae fufpicionem adducebat: potiffimum autem petebat Ioannem de Hunyad gubernatorem, comitemque Biztricenfem cum quod, vt improbis omnibus mos eft, illius probitatem, et aequitatem peffime oderat, tum vero partam tot rebus praeclare geftis gloriam diutius intueri non poffet, Auftriaci, apud quos redux a comitiis Pofonienfibus agebat Ladislaus, et Hungarorum, et fuam vicem miferati, clam inita coniuratione, peffimum hominem quacumque demum via praecipitem agere ftatuunt. Itaque cum quadam die ad locum habendis confiliis deftinatum rex ingreffus effet, obferata ianua Viricum excludunt, cumque facti caufam quaereret Ladislaus, repofuere: veteri

apud Auftriacos lege vetitum effe, ne quis exterus arcanis eorum confultationibus intereffet et vero tempus aliquando iam effe, vt remoto importuno arbitro, cum principe fuo candide loquerentur. Silente ad haec rege, Eytzingerus, vir fide, ingenio, et autoritate apud fuos confpicuus, obtenta prius loquendi venia, Virici effufam in quofuis thoros, et virgines honeftiffimas libidinem,deteftandam redditus regios in priuatos fuos vfus conuertendi auaritiam, in viros integerrimos maledicentiam, ac communem denique, fi porro eum audire velit, regnorum omnium perturbationem adeo appofite expofuit, vt innocentiffimus princeps tot criminum atro. citate commotus, Viricum e primi adminiftri gradu deiectum, procul a fe pellendum pronunciauerit. Haec inter Viricus claufas confilii fores pedibus quatiens intromitti se ferociter poftulauit, at enim, re iam peracta intromiffus, mutatam reperit fcenam, atque ex Eytzingeri ore feralem exilii fententiam audire debuit, quam cum fuam effe voluntatem rex ipfe declaraffet, Viricus tempori cedens, Vienna non fine populorum omnium gratulatione difceffit, (a) verum biennio integro non euoluto, rurfus non fine maiore reipublicae damno in gratiam redi turus. His actis Ladislaus in Bohemiam pro fectus

*(a) Aeneas Syluius in rebus Friderici III. et histor Bohem. cit, in Annal, reg, Hung, ad h. a.

fectus eft, praeftitoque prius ordinibus regni facramento, XXVII. Octobris eiusdem anni 1453. Pragae inauguratus fuit, cum que parum fe acceptum fiue Podiebradio gu bernatori, fiue aliis Huffitis, a quorum doctrina, et confuetudine abhorrebat, fenti. ret, non multo poft Viennam incolumis rediit.

S. VI.

Magno apparatu bellum contra Turces in Hungaria adornat.

Haec inter Conftantinopolis XXIX. Maii fe ria III. poft dominicam SS. Trinitatis anno Chrifti 1453. poft acerrimam hebdomadarum aliquot oppugnationem per Mahometem Tur carum Sultanum expugnata, vniuerfos principes Chriftianos metu, Hungaros autem follicitudine compleuit. Ioannes gubernator Turcicorum confiliorum probe gnarus, nil dubitabat, Mahometem vires omnes ad subjugandam Hungariam collaturum, itaque autor fuit regi, vt primo quoque tempore in Hungariam veniret, ac, priusquam vltimus ardeat Vcalegon, bellum appararet. Illius itaque hortatu ad diem XIV. Ianuarii A. C. 1454. comitia Budam indicta funt, quibus Ladislaus ipfe interfuit. Cum vicini periculi magnitudo ante omnium oculos verfaretur, facile impetratum fuit, vt copiae et maximo numero, et tempeftiue decernerentur: ante omnia Ioanni de Hunyad guber PALMA P. II. T

« PreviousContinue »