Page images
PDF
EPUB

natori cum titulo, ac poteftate generalis capitanei et congregandi exercitus, et belli adminiftrandi cura commiffa, verum ad vnius folum anni fpatium reftricta, (a) ex quo inualefcentem factionis clariffimo viro contrariae potentiam luculente licet colligere, quod ei iniquiffimo eo tempore, quo eius virtus quam maxime neceffaria fuit, annuum folummodo in copias imperium conceffum voluerint Frecta poftea, vt hodie dicimus, commiffio, e delectis per comitiorum fuffragia praelatis, baronibus, proceribus, atque nobilibus conflata, cuius munus erat, ea omnia, quae tum in conuentu conftituta fuerant, ad effectum deducere: illud autem ante omnia viris his commiffum fuit, vt prouentus regios diligenter examinarent, viderentque, an ii omnes accurate, et fideliter aerario regio inferantur: tot poftea ftipendiarios conducerent, quot fumptibus regiis commode ali poffent, inuigilarent denique, an ii regni barones, qui aerarii regii impenfis banderia fua erigere, et conferuare folebant, ftipendia rite inde percipiant haec reapfe in banderiatum militem impendant, hunc autem eo, quo par eft, numero, et apparatu, ad bellum expeditum habeant (b). Praelati banderia, ceteri ecclefiaftici et regulares lanceatos milites ftatuere foliti eo id numero praeftent, qui Sigismundo im

(a) Ladislai pofthumi decret. II. art. I. (b) Ibidem art. H...

perante ftabilitus fuit, nifi forte bonorum fuorum notabilem interea iacturam feciflent, tum enim pro facultatum diminutarum ratio ne, commiffionis regiae iudicio aeftimata, militis quoque dandi uumerus diminui debuit (a). De equitibus, peditibusque, qui e fubditis colonis per dominos fuos legendi erant, is calculus initus, vt a centum portis regalibus, feu feffionibus integris, IV. equites pharetrati, ac bini pedites pharetra, clypeo, haftaque breuiore inftructi darentur, a domi nis fuis ftipendia accepturi, non tamen extra Hungariae limites educendi, fed hos folum aduerfum hoftem tuituri (b). Liberae regiae, defpoti item Rafciae, comitis Cileienfis, ac aliorum magnatum ciuitates, Sclauonia praeterea, tum Iaziges, Cumani, Va. lachi, et, quod mirum, Tartari Hungariae incolae eamdem ftatuendi militis rationem obferuarent (c). Magnates, barones, milites feruientes, ac nobiles vniuerfi viritim finguli ad bellum fuis fumptibus hac vice proficifcerentur (d). Haec omnia vt ad amuffim executioni darentur, fequentibus fanctionibus cautum fuit: fiquis e commiffariis militis loco pecuniam acceptaffet, crimen capite luat (e). Facta militum connumera

(a) Ibidem art. III.

(b) Ibidem art. IV. et VIII.
(c) Ibidem art. IX.
(d) Ibidem art. V. et VIII.
(e) Ibidem art. XII.

[ocr errors]

1

i

294 LADISLAVS V. POSTHVMVS

quidem, fed pugnam omnem cum Ioanne de Hunyad declinaret. Hunc gubernator aftu militari ad certamen adactum, magna edita caede vicit, duce ipfo capto: fugientium terga preffere Hungari Widinum vfque Bulgariae metropolim, at cum compertum effet fuppetias Adrianopoli fubmiffas ad Mabometis caftra confluxiffe, Hunyadius cum victore exercitu in Hungariam reuerfus, regem, regnumque vniuerfum, fi paucos demas inuidos, incredibili laetitia compleuit (a).

§. VIII.

Gubernator noua domi inuidia laborans a rege confirmatur.

Illuftris haec victoria, et laetiffimus bello fucceffus, qui gubernatori nouos fauores procurare debebat, parum aberat, quin eum egerit praecipitem: Ladislaus de Gara palatinus, quod primam a rege in regno dignitatem tenebat, Ladislao iam rerum potiente, gubernatoris dignitatem, poteftatemque minime diutius ferendam ratus, quam plurimos ex amicis ad eum gradu fuo deiiciendum concitauerat. Quare quo tempore gubernator aduerfus Turcas pro patria decertabat, ac

(a) Ex literis gubernatoris ad Fridericum caefarem Belgrado datis. In Annal, reg, Hung. ad h. a.

Ladislaus rex turbarum Bohemiae componendarum caufa Pragae aberat, grauiffimorum negotiorum praetextu ordines regni Budam euocauit: peruicitque apud eos, vt vnanimi cónfenfu XVIII. virorum fenatum : e fex praelatis, totidem baronibus, ac nobilibus conflatum inftituerent, qui abfente plerumque rege, vniuerfain rem politicam, oeconomicam, ac militarem procuraret,gubernatoris dignitate tacite abolita, quod nulla illius fieret mentio. Ioannes Hunyadius, qui ad eum diem Ladislai vice res Hungaricas moderabatur, fuam dignitatem autoritatemque eo fenatus confulto aperte peti fentiens, fuumque effe putans tamdiu munus fuum tueri, dum ab eo, qui illud contulerat, in ordinem redigeretur, Eytzingerum, qui pulfo Vlrico Cileienfi primum in aula locum tenebat, per literas orat, vti rem omnem Ladislao regi exponeret. Is pro eo, ac par erat, grauiter tulit fe abfente, atque inconfulto, tantam in regno mutationem introductam, ne tamen illorum omnium, qui in collegium illud cooptati erant, odia in gubernatorem conuerteret, datis ad eum 1454. Praga literis, ita 1454 negotium temperandum putauit, vt non aliter nouum illum XVIII. virúm fenatum probaret, quam fi Hunyadio, facilioris gubernationis caufa, retinendus videretur: ea infuper adiecta lege, vt totus ille confeffus a gubernatoris per fe conftituti, ceu capitis autoritate penderet, eidemque obtemperaret: quo vno totam illam aduerfus Hunyadium conflatam machinam, velut aliud agens, diffla

uit: neque enim mens palatini fuit, vt fenatus ille fubeffet gubernatori, fed praeeffet. Praeterea vt tot maleuolorum impetitioni bus debilitatum, fractumque Hunyadii ani. mum erigeret Ladislaus, non modo totam reipublicae molem illi rurfus confirmauit verum etiam plenam fe in eius fide, ac vir. tute fiduciam collocare, pluribus verbis te ftatus eft (a).

S. IX.

Virico Cileienfi in aulam reuocato, Hunya dius neci deftinatur.

Hactenus rege gubernatoris partes tuente, inuidia, cui ille immerito iam toties obiectus erat, facile fuperari potuit, verum mutata repente rerum facie, non fine proborum omnium dolore, eidem fuccubuit. Ladislaus rex accepto Vratislauiae a Silefiis fidelitatis facramento, principio Februarii A. 1455 C. 1455. Viennam redux, Eytzingero, Friderici caefaris, qui hominem fibi antea infeftum vehementer oderat, fuafu, ex aula dimiffo, Viricum Cileienfem comitem prifti. nae apud fe autoritati non multo poft refti. tuit (b). Is vbi regem iterum in poteftate

(a) Literae Ladislai regis ad gubernatorem in Annal. rég. Hang. ad an. cit.

(b) Cureus in Annal. Silefiae pag. 153. ad h. a.

« PreviousContinue »