Page images
PDF
EPUB

tiffimi, Belgrado praefecti literae fub principium lunii eo perlatae funt, quibus nunciabat, Mabometem cum CC. armatorum mil libus, ac immenfo machinarum bellicarum apparatu, ad oppugnandam eam vrbem appropinquare (a).

S. XII.

Mabometis aduentus fama, incredibilis› vbique confternatio.

Mabometis, finibus Hungaricis iam iam appropinquantis, fama paulo maiorem, quam credi poffit, omnium Budae tum de bello confultantium animis confternationem attulit, moxque apparuit, quid inter viros vere for tes, et in praeliis enutritos, quid item inter ignauos, deliciisque infuetos interfit dif criminis. Rex vna, atque regni primores, qui cum adeo, cum iam miles in hoftem educendus erat, de belli apparatu deliberabant, confilii inopes haefere: in tanta copiarum, quae Mabometi opponi debuerant paucitate nemo iam fupremam belli tam diffi cilis adminiftrationem ambiuit. Vnius tum Ioannis de Hunyad herois fortiffimi nomen Budae perfonuit, hunc omnes velut vnicum

(a) Ibidem ad A. 1456,

patriae vindicem inclamare, in eius fcientia, virtuteque militari fpes fuas collocare, eius denique fidei, ae dexterae fe, coniuges, liberos, ac fua omnia commendare: communi itaque et regis, et procerum voluntate co ta belli gerendi ratio Hunyadii arbitrio eft permiffa. Increbrefcentibus deinde de aduentu Mabometis nunciis adeo Budae trepidari coepit, vt foluto conuentu nemo fere ad caftra, plerique autem domum difcefferint. Vnus Ioannes de Hunyad minime defpondit animum, tantamque de profligando Mabomete fiduciam concepit, vt Buda difcedens, regem maiorem in modum orauerit, ne eam vrbem defereret,abfceffuque trepidantes alioquin fubditos in defperationem adigeret, futurum pollicitus, vt breui poft tempore victoriae nuncium Belgrado acciperet. Verum ille vehementi correptus metu, ac ab Virico Cileienfi, muliercularum potius confortio, quam bellis affueto timidior redditus in omnem, citra plebis tumultum, fugiendi occafionem intendit, quare die quadam venationis fpecie cum Virico ex vrbe egreffus, Viennam abiit, belli exitum illic praeftolaturus (a). Regis difceffu vulgato, quafi fugiendi fignum datum effet, non mo do aulici, et qui ibidem reftiterant regni primores, verum etiam ciuium multi ad tu

[ocr errors]

(a) Vide literas legati pontificii ad Ioannem Capiftranum Budae die V. lunii datas in Annal. reg. Hung. Tomo III, ad A. 1456.

[ocr errors]

tiora loca funt dilapfi. Subinde vero tantus omnes timor occupauerat, vt quafi portis iam inftarent Turcae, ipfe regiae arcis caftellanus cum milite praefidiario praecipiti fuga Buda abierit, vt adeo duabus hebdomadis integris in regni metropoli nemo militum effet, qui feu ad vrbis, feu ad pa latii regii portas excubias ageret (a). Pa nico huic terrori caufam praebuerit Mabometis arrogantia, qui prophetae fui nomine inuocato iurauerat, fe poft bimeftre temporis interuallum, Budae in regis Hungarorum palatio opipare coenaturum: verum ab iuramenti huius obligatione non multo poft eum Ioannes de Hunyad abfoluit.

S. XIII.

Periculi impendentis magnitudo. Quamquam fpectata periculi, in quo Hungaria tum verfabatur, magnitudine metus non erat de nihilo: neque in tanta virium inaequalitate victoria tam facile fperari poterat. Ioannes de Hunyad belli imperator communi omnium in fe fiducia non mediocriter animatus, ad primos de Mahometis aduentu rumores, rege vltimum falutato, Buda Szegedinum, vbi caftra iam ante de fixerat, deceffit, vt confluxuras vndique

་་་་

(a) Cureus in Annal. Silefiae pag. 154. Chronicon cap. LV.

copias opportune illic acciperet : magnam praeterea ibidem varii generis nauigiorum copiam tempeftiue praeparauerat, queis im, poficum militem fecundo Tibifco primum, dein Danubio Belgradum vfque deferret. Plurium dierum mora hic extracta, fpe fua non mediocriter delufum fe fenfit, adeo enim pauci interea conuenerant, vt fuis decies mille ftipendiariis vna connumeratis, vniuerfae copiae vix XV. millia armatorum adaequauerint: quibus fubinde ad Belgradum fuo cum banderio fe coniunxit Ioannes de Korog banus Machouienfis. Aduenere quidem Ioannis Capiftrani concionibus exciti cruce fignati numero non contemnendo, verum militiae, et armorum tractandorum rudes, ac, vt Ioannes de Taliacotio, indiuiduus fancti Capiftrani comes, teftisque ocula. tus narrat, plerumque ruftici, pauperes, facerdotes, clerici, fcbolares, studentes, monachi, fratres diuerfae religionis mendicantes perfonae tertii ordinis S. Francifci, eremitae, inter quos pauca arma vidiffes, non equos, ni

pro deferendis victualibus, abundabant gladiis, fuftibus, fundis, baculis, ficut paftores. (a) Huic igitur fere XV. mille Hungarorum manipulo certamen imminebat cum CL. millibus virorum fortium, a prima pueritia armis addictorum, quibus fi lixas, calones

(a) Ex literis F. Taliacotii in Annal. reg. Hung. ad an. cit.

eeteramque hominum faecem connumeres, bis centena millia adaequabant. Innumerabiles has copias Mabometes exeunte Iunio A. 1456. Belgrado circumfudit, ac poftquam 1456 confluentem Danubium, Sauumque longo nauigiorum ordine, continentem autem ca ftris ex ritu militari circumfepfit, die IV. Iulii praegrandibus XXVII. pedum machinis vrbis muros quatere coepit. Praeerat arci et vrbi Belgradenfi, quem iam cum laude nominauimus, Michael Szilagyi cum dele eta fortiffimorum Hungarorum manu: qui omnes pro eius aetatis more, fuo vna cum praefecto, iureiurando fe fe obftrinxerant ad locum tuendum, aut certe fortiter occumbendum: poena capitis in eum dictata, qui extremo etiam in periculo deditionis faciendae vel mentionem inieciffet.

§. XIV.

Ioannes de Hunyad Mabometem ad Belgra dum profligat.

Tam fortium, quales Belgradi praefidiarii erant, virorum et numero, et virtuti merito confifus Hunyadius, promotis Szegedino caftris, Szalankamenum fe tranftulit: vbi dies aliquot cum Joanne Capistrano morari neceffe habuit, donec claffis Hungarica ducentis conftans nauibus eodem appelleret, claffi huic adiuncta erat triremis tormentis inftrueta, quae naues' ceteras aduerfum hoftem paulo validius tueretur. Haec omnia cum

« PreviousContinue »