Page images
PDF
EPUB

in promptu iam effent, totamque Turcas aggrediendi rationem Hunyadius ipse accurate descripfiffet, per occultos nuncios Szilagyium admonuit, vt die XIV. Iulii quam niaximo poflet numero, nauigia parata haberet, queis Turcas clasli Hungaricae fecundo Danubio defluenti occurfuros, ac 'cum eadem decertaturos ex improuifo a tergo maximo impe. tu aggrederétur, atque deinde daret operam, ne milites Hunyadii a facienda in ripam Belgradenfem excenfione possent per Turcas prohiberi. His prouide , sapienterque difpositis, posteaquam de mandatis suis rite ad Szilagyium perlatis certior fuit redditus *Hunyadius , ftatuto die, cum Ioanne Capistrano vniuerfas copias nauibus impofitas secondo Daljubio Belgradum vfque deuexit, nec mora : in vrbis conspectu atrox certamen nauale exoritur: Hungaris a fronte, Belgradenfibus cum XL, pauigiis a tergo Turcas prementibus. Disiecta demum non fine mulforum cgede vniuersa clafle Turcica, multis nauibus demersis, multis captis , victores Hungari exscenfione facta vrbem ingrelli praesidiarios annona, recenti milite, ac, quod praecipuum erat, Hunyadii, et Capistrani praesentia recreauere (a). Clade hac maiorem in modum irritatus Mabometes, continuata per dies aliquot moenium verberatione, in.

(a) Ioannes Taliacorius apud Wadingum, et in

Angal. reg. Hung, ad he .

[ocr errors]

gentique murorum ruina facta die XXI. Iulii totis viribus affultum adornauit: bis Turcae caftro exteriori potiti, bisque protracto per totam noctem ad diei alterius meridiem cer. tamine non fine ftrage sunt reiecti. Hoc fucceffu animati Chriftiani , eodem adhuc die ex vrbe erumpentes, Turcas inuadunt, geminisque e ftationibus depullos insecuti ad Mabometis vfque praetorium peruenere, vbi inftaurata pugna , eousque summa pertinacia dimicatum fuit, dum Mabomete in dextro oculo grauiter fauciato, Turcae demum in effufam fugam abiere. Cecidere ad Belgradum XXV. millia Turcarum , quibus fere tota pedestris militia conftabat', equites enim defperata victoria tempeftiue fe fe fubduXere. Haec ex Ioannis de Hunyad literis, quas tertio poft pugnam die XXIV. Iulii Belgrado ad Ladislaum regem dedit, (a) cuius etiam praecipue virtus , animi praesentia, atque fortitudo toto eo bello eluxit, qui non dux modo, verum et miles, fuis vbique praeiúit: qua laude tot palmarum heroi attributa, nil D. Ioannis Capistrani gloriae de. tractum imus, vt qui eximiis fuis meritis, ac precibus, Divinam armis Hungaricis opem promeruit, suisque adhortationibus duces, milicesque ad fortiter dimicandum accendit(b);

(a) Mas fuinma cum moderatione fcriptas , vide ibid

dem. Chronicón cap. LV. (b) Taliacotius ; et literae Capiftrani recitatae ibi

dem,

neque fua laude priuandus Micbael Szilagyi vrbis praefectus, qui non modo ante Hunyadii aduentum atrociffimam oppugnationem fortiter tolerauit , verum etiam eidem poftea vbique praefto fuit: huic non immerito adiungendus Ioannes, de Korog banus Macho. uienfis, et comes Pofeganus, qui e totius Hungariae primoribus vnicus cum banderio fuo Belgradenli expeditioni interfuit, vt adeo ea victoria solis fere Hunyadii stipendiariis, et, qui illic aderant, cruce úgnatis attribuenda lit(a). Sic tum Loannes de Hu. ayad maximo fuo periculo regem , atque patriam ab immaniffimo hofte liberauit, nouumque, et luculentiffimum intemeratae in illum fidei , iu hanc autem caritatis specimen edidić, dum interea Vlricus Gileiensis, Ladis. laus de Gara palatinus, ceterique Huryadii gloriae aemuli, grauiffimum discrimen eminus spectarent otiosi, quin ad illud pro viribus propulfandum vel ipfi conuolarint, vel imperata per leges militum fubfidia praestiterint. Califtus III. pontifex de laecisfimo eius expeditionis successu edoctus, in perennem tam infignis victoriae memoriam feftum Transfigurationis Domini per vniuerfan ecclefiam celebrandum inftituit , officiumque co die recitandum ipse concinnauit, hymno. rum autore Acnea Syluio iam tum S. R. Ko cardinale (b).

1

Ex literis Hunyadii supra citatis.
(6) Baronius in annotationibus ad martyrologium Ro.

manum. Spondanus ad h. a. Platina in vita Calisti
IIL. P. Cureus in Annal. Silefiae.

$. xv.

Joannis dc Hunyad obitus, Laetitiam e Mabometis profligatione had. ftam paucis poft diebus exftinxit inopinatus Ioannis de Hunyad comitis Bizericensis, et generalis regni capitanei obitus : tot vigiliis, curis, atque laboribus, feruente tum maxi. me caniculae aeftu, patriae amore toleratis, lethalem contraxit febrim, qua vt eo facilius curarețur , purioris aeris causa , Belgrado Zemlinum translatus fuit. At cum nil pro. ficientibus medicamentis, in dies deterius se habere, mortemque vicipam inftare animad. uertit , pro eo, quo in patriam erat, ftudio proceres nonnullos, qui victoriae Belgradenfis fama exciti ad eum falutandum e vici. nia conuenerant ,

multis verbis cohortatus fuit, ut pofitis aliquando discordiis, concordiam inter se magno studio colerent, quod fi negligerent, certo certius futurum vaticinatus fuit , ut nobiliffimum Hungariae regnum propediem interiret (a). Ad ea deinde, quam pii, prouidique patris erant, progressus, vocatis ad se, quos ex Elisabetba conforte, Mi. cbaelis Szilagyi forore, superstites relinque. bat, filiis Ladislao, et Matbiae bene precatus, Gipceram in Deum bonorum omnium fontem religionem, in Ladislaum autem regem fua.

(a) Ranzanas io epitome indice XXVII.

um intemeratam , conftantemque fidelitatem multis verbis commendauit. Tum vero natu maiori filio Ladislao, qui cum alias, tum vero Belgradensis oppugnationis tempore, infignia bellicae virtutis fuae fpecimina edi. derat , et stipendio suo conductas legiones, er , donec regi aliter videretur , omnium Tur. cis limitanearum arcium praefecturam cum “Belgrado resignauit. His curis rite defuu. "ctus Hunyadius, peracta exomologefi , quod indignum censeret, vt SS. Eucharistia ad fe deferretur, in beacae virginis Deiparae aedem facram deportari voluit, vbi facro vià. tico fumma cum reuerentia suscepto refectus, *Diuo Ioanne Capistrano proprias morientibus preces persoluente, animam tot meritis illu.

Itrem creatori fuo reddidit die XI. Augusti 1456 A. 1456. cum aetatis ageret quartum fupra

fexagefinrum. Corpus, vti teftamento cauerat, Albae Carolinae in Transliluania honorifico sepulcro, cuius etiamnum lapis ibidem vifitur, conditum fuit (a). In communi luctu, et moerore proborum omnium, cum plures alii, tum vero imprimis Vlricus Cileiensis laetitia incedere vifus fuit, propterea maxime, quod cum iam regem in potestate haberet, aemu. lo tain potente sublato, Hungariam deinceps fe pro libidine gubernaturum fperabat, quemadmodum id Aeneas Syluius eorum 'temporum testis oculatus adnotauit. Sed neque Ladislaus rex a maleuolis corruptus , herois

(a) Chronicon Turotzii cap. LVI.

« PreviousContinue »