Page images
PDF
EPUB

mnium animos, et oculos in Carolum conuertit. At vbi, hac ipfa Hungarorum in vo ta fua propenfione vfurus, orationem eo de. flexit legatus, vt oftendere niteretur, corohae, regnique Hungarici collationem ad fo Hus Romani pontificis ius pertinere, parum aberat, quin exafperatis ea re multorum a nimis, comitia foluerentur: primum enim commune vbiuis murmur, vt a legato exaudiri poffet, exortum fuit, tum vero, queis regni libertas magis cordi erat, aperte decla rationi huic interceffere, negantes fe ius nominandi regis vnquam pontifici Romano conceffuros, aut paffuros, vt iure hoc gens Hungara a quoquam fpolietur: quin antequam aliud aliquid in comitiis ageretur, illud propalam a legato pontificio agnofci, cauerique voluere, regis electionem ad neminem alium, quam ad libera gentis fuffragia pertinere. Perculit inopinata ea interceffio legatum, atque tor armatorum hominum vox metum homini extero non mediocrem incuf fit: ne igitur importuna iurium, a quibus Hungari tantopere abhorrebant, defenfione rem bene coeptam foede corrumperet, diferte declarauit, faluam, et nunc, et deinceps fore gentis libertatem: quem ipfi liberis fuffragiis regem iuffiffent, eumdem fe f fuo pa riter legati pontificii calculo probaturum. Vix haec prolocutus erat, cum continuo laetus exoritur Carolum regem confalutantium clamor, mox patrio ritu humeris fublato nouo regi vitam omnes, felicitatemque precantur. Legatus pontificius profpero electionis

—-----

fucceffu exhilaratus, ad perpetuam facti me moriam fimul, atque firmitatem, folenne de peracta electione inftrumentum fine mora confici, ac plurimorum teftium fubfcriptione, et figillis roborari curauit, id quod die XXVII. Nouembris e. a. factum fuit (a). Hac occafione clare perfpicere poterat legatus excelfam gentis Hungaricae indolem, a qua id liberali, moderataque agendi ratione impetrauit, quod octennio, et amplius tot machinis, minis, et terroribus extorqueri non potuit.

§. II.

Carolus nouo diademate, per legatum pontificium donato, inauguratur.

1

Post terminata fumma animorum confenfione comitia, nouique regis electionem per vniuerfas regni partes promulgatam cum factionibus penitus fublatis, pacem domum reuectum iri fperarent boni omnes, grauiora quaedam obftacula enata funt, quibus Carolus a plena perfectaque regni Hungarici poffeffione prohibebatur. Omnes quidem Carolum regem fuum appellabant, at plurimi parum praeterea fuere folliciti, quibus ille mediis aulae fuae neceffitatibus profpicere: quibus redditibus propria fummo imperanti onera

31

(a) Vide apud cl. Péterfi sonciliorum Hung. Tom. I. pag. 145.

fuftinere, vnde ad fuam primum maieftatem, tum vero patriam aduerfus domefticos non minus, quam exteros hoftes tuendam, neruum deberet colligere. Aerarium regium ad fundum vfque exhauftum, direptumque fuit, caftrorum comitatenfium terras, potio ra S. coronae dominia, ac praecipuos prouentuum regiorum fontes diù iam ante, decertantibus de regno aemulis, dynaftae quidam in fuam redegere ditionem, vt regi nil pene refiduum reliquerint, neque facrilegi hi depeculatores adduci poterant, vt iniqua plurium annorum poffeffione decederent. Hos inter praecipui fuere Matthaeus comes Trentlinienfis, totius prope fuperioris Hungariae dominus, et Ladislaus Wayuoda Tranffiluanus, atque hic infuper facrum regni diadema, quo Ottonem, vt diximus, fpoliauerat regni ordinum manibus refignare detrectauit, quo fic Carolum ab inauguratione prohiberet. Sic cum perfidorum fcelere, nouum re gem a regni poffeffione arcèri cerneret le gatus pontificius, collato cum antiftitibus, et primoribus gentis confilio, die XII. Maii A. 1309. excommunicationis, et interdicti 1309 fententiam tulit in omnes, qui Carolo fidem, et obedientiam exhibere, ac ea, quae regis funt, regi reddere abnuerent: eisdem poenis nominatim fubiecit Ladislaum Wayuodam, nifi definito ad habendam inaugurationem tempore, detentum tam diu diadema Albenfi ecclefiae reftitueret : quodfi autem facris his fulminibus infuper habitis, illud minime redderet, fanciuit legatus, vt facrum illud pi

[ocr errors]

gnus a Diuo Stephano ad pofteros transmiffum, omni prorfus religione, et veneratione ex ueretur, nouaque alia corona conficeretur, qua Carolus, atque ceteri poft eum Hungariae reges inaugurarentur. Ac reipfa id factum fuit poftea: cum enim Ladislaus Way. uoda Tranfiluanus porro etiam obftinato, et inexorabili effe perfeueraret animo, neque noui regis coronatio in longius tempus differenda videretur, legatus pontificias, praelatis, et baronibus quibusdam confentientibus, facrum diadema vetus, quamdiu in alienis verfaretur manibus, profanum, ac nullius vigoris effe pronunciauit, ex aduerfo nouum aliud 1309 per fe curatum, ac die XI. Iunii A. 1309. per Thomam Strigonienfem archiepifcopum facro chrifmate delibutum, ipfe folenni ritu benedixit, Hungarorumque manibus confignauit Albaeregiae deinceps cuftodiendum. Hae igitus corona Budae in maiori ecclefia S. Mariae de caftro Budenfi Carolus Robertus dominica IV. poft pentecoften, quae in XV. Iunii eo anno inciderat, manibus Thomac Strigonienfis inauguratus fuit (a).

§. III.

(a) Exfolenni inftrumento praelatornih Hung. in hiftor. epifcopatus Quinqueecclefienfis Tom. II. pag. 297.

§. III.

Peculiaris formula iuramenti, qua fe Carolus obftrinxit.

Inter coronationis folennia Carolus Robertus peculiari quadam iuramenti formula fidem fuam obftrinxit, quam e tenebris in lucem protractam debemus induftriae eruditiffimi autoris hiftoriae epifcopatus Quinqueecclefienfis. Etfi plurimorum documentorum teftimoniis certum fit, Caroli deceffores Hungariae reges tempore coronationis fuae non modo a fubditis fidelitatis facramentum accipere, verum etiam viciffim eisdem iuratam cautionem dare confueuiffe, quae tamen formula, ac an eadem femper obtinuerit, a nemine hactenus memoriae proditum habemus. Nobis quidem ita videtur, Carolinam iurisiurandi formulam ab vfitatis in prima regum periodo formulis, aliquantum fuiffe diuerfam, quod nonnulla capita, feu a legato pontificio, feu ab ordinibus regni eidem inferta, Caroli potiffimum aetatis moribus, inftitutis que conueniant. Non erit fortaffe lectoribus, antiquitatis curiofis, iniucundum, peculiarem hanc formulam huc ad verbum tranffcriptam legere, et examinare: fic autem habet: Videlicet Deo fubdi, legi eius obfequi, fidem catholicam, quam vniuerfalis Romana mater ecclefia praedicat, et ,, docet, tenere, eamdem ecclefiam Roma,, nam, et praefatam fanctae Mariae Budenfem, et fancti Adalberti Strigonienfem, cePALMA P. II.

99

99

"

[ocr errors]

C

1

« PreviousContinue »