Page images
PDF
EPUB

dislaum, et Matbiam: ille regis, pro cuius falute pater olim dimicauerat, iuffu poftea decollatus eft,hic autem per eumdem in carcerem coniectus, mira rerum humanarum viciffitudine illi in folio fucceffit. Fra trem quoque habuit vterinum Hunyadius fibi cognominem Ioannem, militem dictum cuius Ladislai pofthumi regis diploma difer te meminit,f

[ocr errors]
[ocr errors]

SLL 10.40

S. XVII.

Ladislaus rex in comitiis Futakini babitis Vla
Ticum creat Hungariae gubernatorem.

.

Poft victoriam Belgradi reportatam, dede rat Ioannes de Hunyad ad regem literas, quibus belli gloriofe confecti ferie citra iactan tiam explicata, conqueftus erat, fibi, fami liaribus, ac ftipendiariis fuis totam belli molem incubuiffe: propterea, quod praeter Io annem Korog banum Machouienfem, nemo, vt decretum erat, militem dediffet, itas que hortabatur regem, vt quantocyus copias congregari curaret, bellum profecuturas; praeterea cum Belgradi moenia adeo effent diruta, vt non praefidii, fed ruderum fpeciem referret, orabat, vt idoneum aliquem et ar chitecturae militaris peritum virum e Germa nia eo mitteret, qui fuomet oculo infpectas vrbis moenium ruinas regi fubinde fumma fi

de

de referre, atque ea, quae ad validius communiendam vrbem neceffaria viderentur poffet fuggerere (a). Acceptis his literis Ladislaus rex incredibili Belgradi videndi cupiditate tactus fuit. Itaque obitu Ioannis de Hunyad intellecto, abrupta omni mora, die XXI. Augufti e. a. Vienna Budam difceffit: hinc autem datis ad vniuerfum regnum mandatis, regni ordines ad generalia comitia Futakinum, frequens iam tum oppidum, conuenire iuffit, vt illic de belli profequendi ratione cum eisdem confultaret (b). Huc igitur fecundo Danubio in multorum comitatu delatus rex, iis, quae in conuentu Bus denfi biennio abhinc celebrato, de apparando bello decreta erant, noua conftitutione renouatis, vniuerfo exercitui generalem capitaneum praefecit Nicolaum de Vilak Wayuodam Tranffiluaniae, virum et militiae peritum, et multis cum Ioanne de Hunyad relatis olim de Turca victoriis clarum (c); quemadmodum haec fummi belliducis nominatio fincera omnes laetitia, et optimi fucceffus fpe compleuit, ita poftquam rex Vlricum Ĉileienfem regni Hungariae gubernatorem creauit, cum multorum aliorum futura mala

(a) In Annal, reg. Hung, ad h. a. (b) Chronicon Turotz. cap. LVIII.

Ex diplomate Ladislai pofthumi, quod cl. Wagner edidit in illuftriuin familiarum

, quae iam inter

ciderunt, decade I. pag. 105. Annal, reg. Hung. Tomo II. pag. 187. not, (2,

PALMA P. II.

[ocr errors]

X

1

praefagientium tum vero Hunyadiae domus amicorum animi vltra modum confternati funt. Is enim quafi hac fola de caufa gubernatoriam dignitatem ambiuiffet, vt Ioannis de Hunyad filios perderet, mox propalam iactauit, fe caninum illud genus exftirpaturum (a), quin etiam datis ad focerum fuum Georgium, Rafciae defpotam, literis fcribere non dubitauit, fe illi breui duas pilas, Ladislai videlicet, ac Mathiae comitum Biztricenfium capita, tranfmiffurum, quae literae opportune interceptae, atque detectae Virico poftea exitium accelerarunt (b).

Hac

§. XVIII.

Belgradum non fine metu fubit.

Lac cum effet mente Vlricus, non mirum est eum iisdem, quibus olim contra parentem, nunc contra filium Ladislaum comitem Biztricenfem artibus vti non erubuiffe; nil non egit, quo regi perfuaderet, eius vitae hunc infidiari, cui criminationi, vt veri fpeciem induceret narrabat regi ab aftrologo quodam comiti Biztricenfi coronam praenunciatam fuiffe, hac fpe animatum adolefcentem, viam fibi ad folium Hungaricum per caedem regis praeparare. His aliisque adeo

[ocr errors]

(a) Chronicon Turotz. cap. LVIII.

Cureus in Annal, Silefiae pag. 155.

in tranfuerfum actus eft regis animus, vt cum Ladislaus comes Biztricenfis humanitatis caufa regem, fuapte venire volentem, Belgradum inuitaret, repofuerit non ante venturum, quam is chyrographo caueret, fe arcem regis imperio refignaturum, nec quidquam infidiarum moliturum, quo quidem nil imprudentius poftulari potuit. Si enim comes Biztricenfis regi mortem reapfe machinari voluit, fides eo chyrographo data minime profecto illum a perpetrando facinore prohibuiffet. Perculit inopinata ea petitio generofum innocentis adolefcentis animum ne tamen iufte etiam fe excufando, ac tergiuerfando conceptam de fe finiftram opinionem augeret potius, quam minueret, quod iuffus erat, quam promptiffime praeftitit. Itaque diffimulato metu, rex Belgradum defcendit ad arcem appropinquanti comes Biztricenfis de more loci claues obtulit quibus mox redditis, rex cum Vlrico, multisque aliis primi ordinis viris arcem fubiit, quibus ingreffis fublato ponte, ex variis exteris gentibus conflata cruce fignatorum militia, quam Viricus magno numero fecum adduxerat, exclufa fuit, ea quaerenti regi facti reddita caufa, quod apud Hungaros vetitum effet, exteros, de quorum fide non fatis conftaret, ad limitanearum arcium interiora admittere, reipfa autem Ladislaus comes infidias Virici veritus, noluit exteros fuis in arce numero praeualere. Sed ea res peffime ab Virico accepta, regique exaggefata fuit, vt certiffimum infidiarum argumen

[ocr errors]

tum. Vt adeo rex ab eo tempore femper trepidaret, alienumque a comite Biztricenfi animum luculentis fignis proderet (a).

§. XIX.

Virici comitis Cileienfis caedes. Feriit ea regis auerfio paulo acerbius comitem Biztricenfem, quam vt diffimulare poffet. Cum itaque ex interceptis Virici ad Rafciae defpotam literis, ex aliorum item narrationibus, et clariffimis e fignis intelligeret, fe per Viricum ad necem deftinari, collatis cum auunculo Michaele Szilagyio, ceterisque amicis confilio, aut hominem pacto aliquo fibi obftringere, aut certe vim praeuenire conftituit. Quapropter D. Martino Turonenfi epifcopo facra die XI. Nouembris, quo tempore Ladislaus rex diuinis officiis in templo vacabat, Viricum, qui alias, demtis pietatis exercitiis, continuo lateri regis fui adhaerebat, in conclaue, habendis confiliis deftinatum, vrgentium negotiorum illic tractandorum praetextu euocat: haefit ille åliquamdiu, an iret, ambiguus, mox quafi futuri praefagus, loricatam fub exteriore amictu indutus tunicam cum fatellitio adeft. Conclaue ingreffum amice falutat Ladislaus comes

(a) Chronicon cap. cit.

« PreviousContinue »