Page images
PDF
EPUB

ར་

[ocr errors]

fiftant, fub ductu Toannis Giskra pugnaturas aduerfus eos rebelles, quos nonnulli ex familia quondam Ladislai, filii Ioannis gubernatoris de Hunyad, in diuerfis regni partibus concitarant (a). At enim grauior erat tempeftas, quam vt tam fubito, quemadmodum palatinus fibi perfuaferat, diffipari poffet. Elifabetha Hunyadiorum mater, alterius filii, aemulorum fraude amiffi, dolore faucia, alte rius vero a morte liberandi ftudio. incenfa, quidquid aeris in promptu erat, in copias, quanto poffet numero colligendas, profudit, germanoque fuo Michaeli Szilagyio easdem quantocyus Budam deducendas commifit: cumque nec intentato belli metu, neque precibus Mathiae eliberationem impetraret, vt erat dolore amens, regi, et palatino Budam nunciauit, nifi fibi filius incolumis illico redderetur, fe limitaneas arces omnes, quae ad eum diem a Hunyadiano milite cuftodiebantur, Turcis prodituram, ac Mahometem ipfum in auxilium euocaturam. Inopinata ea denunciatio perculit aulam Hungaricam, eoque vehementius, quod interea tantus exercitus fub Szilagyii figna confluxerit, 'vt a Toanne Giskra eidem refifti amplius non poffet. Dionyfius cardinalis Strigonienfis, pro fuo primi antiftitis munere, extremum id malum prohibiturus, vltro citroque commean

(a) Ex cl. Kaprinai; in Annal. reg. Hung, pag. 196,

do, inducias demum vtraque a parte impetrauit, quarum opportunitate concordiam his legibus reftituere conatus fuit: Mathias liber dimitteretur, apud fe interea, dum cuncta ad quietem redeant, obfidis loco Strigonii detinendus, Ioannes Varadinenfis epifcopus, ac ceteri captiui e cuftodia dimitterentur, arma vtrinque ponerentur (a). Verum tota concordiae tractatio in exitu adhaefit, quod irritatae mulieris promiffis rex diffideret, Mathiamque nollet dimittere. Itaque belli apparatu iterum recrudescente, ex palatini confilio Viennam decedere, Matbiamque captiuum eo deducere conftituit. Nihilominus ex itinere Strigonium diuertens Ioannem Varadinenfem illic detentum e cuftodia exemit, ingenue confeffus, id non fua, fed potentium eius aemulorum voluntate factum fuiffe: ex quo de Ladislai comitis fupplicio non obfcure arbitrium ferri poteft. Rege ex Hungaria abeunte, mox caedibus, et rapinis in vifcera patriae faeuitum fuit, Vincebat tamen factio Hunyadiana: cum enim Szilagyius et fororis, et fuas opes, atque infuper publica regni vectigalia tempeftiue. Occupata, in ftipendia militum conuertiffet, Joanne Giskra vbiuis cedere coacto, dimidiam prope Hungariam Peftinum vfque in poteftatem redegit. Otiofus haec fpectabat palatinus feralis tragoediae autor, confiliique

[ocr errors]

(a) Idem in Hiftor. diplomatica differt. IV. et V. haec dilucide, et copiofe recenfet,

inops, nec pacem reftituere, nec, vt fidum regi, fortemque decebat virum, obiectis opportune copiis vim vi repellere fatagebat, vt et Hunyadiam domum, et adolefcentem principem perire voluiffe videretur: id quod ex regni, quod poftea aperte prenfabat, ambitè confirmatur.

§. XXIII.

Ladislai regis praematurus obitus. Interea rex periculum amplius declinaturus, deferta Vienna, cum captiuo fuo Mathia Pragam fe contulit. Vbi Magdalenam Caroli VII. Franciae regis filiam fponfam exfpectans, fatali morbo correptus fuit: ex quo cum fe certo certius deceffurum adftantibus fignificalfet, vltimis morientium religionibus Catholico ritu procurari vltro expetiit, quibus terminatis XXXVI. horarum fpatio ad extrema deductus, accepto in manus cereo benedicto, orationem dominicam defixis in crucifixi domini effigiem oculis intelligibili voce recitauit, atque in illis verbis: fed libera nos u malo, loqui, et viuere defiit die XXIII. Nouembris eodem plane die, quo anno abHinc Temeluarini Hunyadiis iuratus veniam 1457 promiferat (z). A. C. 1457. aetatis XVII.

(a) Chronicon cap. LXII. Ranzanus, aliique in hifto. ria diplomat. diff. VI. citati,

Corpus innocentiffimi principis Caroli IV. tu mulo illatum fuit. Inopina ea mors vniuerfam prope Europam luctu compleuit, quod ob morum integritatem paffim ab omnibus, qui eum nouerant, deliciae humani generis appellari confuenerit: fiquid ab eo grauioris confilii per aetatem impari actum perperam, non tam illi, quam lrico Cileienfi, ac poftea Ladislao de Gara, ceterisque, qui aures principis obfidebant, tribuendum eft. Ipfe profecto morti vicinus, adeo fibi bene conIcius erat, vt citra iactantiam diceret, itaa fe hominis Chriftiani officio femper fatisfactum, et Numini optimo feruitum fuiffe vt de falute fua cum diuina ope optime fperare poffet. Si porro vitam produxiffet, atque in gubernandi arte, abditisque hominum confiliis penetrapdis diutius exercitus fuiffet, abfolutiffimum optimi principis exemplar in eo habituri erant fubditi. Illi enim fere nequiffimorum hominum fraudibus, ac dolis circumueniuntur, qui cum ipfi candido, et recto fint animo, alios omnes recte, ac candide fecum agere, loquique existi

mant.

§. XXIV.

Ab eius obitu varia Hungarorum studia. In Hungaria Ladislai regis obitus varios, vt quisque animo comparatus erat, exciuit mo tus. Hunyadiae domus aemuli vehementer metuere coeperunt, ne Elifabetha, et Szila

[ocr errors]

gyius interregni tempore, Ladislai comitis caedem vlcifceretur, qui metus eo magis angebat palatinum, quod nulla iam fiue ex Auftria fiuexe Bohemia auxilia fperanda haberet, quibus fe contra Hunyadianam potentiam tueretur. Ad priuates hos timores acceffit communis de nouo rege optando follicitudo, quod Fridericus caefar pro fe, aut filio; demortui item regis affines: Cufimirus rex Poloniae, et Guilielmus Saxoniae dux coronam petituri erant: e quibus quemcumque legerent, bellum vix euitari poffe videretur. Quapropter priusquam partium ftudia in regno inualefcerent, régem eligendum exiftimans Ladislaus de Gara palatinus, pro fuprema, qua interregni tempore pol lebat, autoritate generalia regni comitia ad 1458 calendas Ianuarii A. Ç. 1458. in ciuitate Peftinenfi (a) celebranda indixit, eo confilio, vt ab ordinibus regni ante legatorum exterorum aduentum fuffragia pro fe extorqueret: cuius ei fpem faciebant et dignitas, quam gerebat, praecipua, et opes prae ceteris ampliffimae, et clientum cum in transdanubiana Hungaria, tum vero in Croatia numerus quam maximus. Verum fpe fua infigniter poftea delufus fuit. Elifabetha enim, et Szilagyius copiarum fuarum et numero, et robore freti, non iam ad liberan

(a) Exemplar literarum vide in Hungaria diplom. Part. I. pag. 318. et Part. II. pag. 113.

« PreviousContinue »