Page images
PDF
EPUB

dum folum e carcere Mathiam', verum et-
iam ad eum in folio collocandum cogitatio-
nes tranftulere. Quare miffus extemplo
Pragam Ioannes Vitézius ep. Varadinenfis, qui
id confilium cum Georgio de Podiebrad Bo-
hemiae gubernatore communicaret:nihil in
hoc morae fuit: vt qui mox a Ladislai re-
gis morte, Mathiam e
Mathiam e carcere eductum
fuis in aedibus perquam liberaliter habuit:
idcirco Elifabethae poftulatis cumulate fub-
fcripfit, pollicitus infuper fe opera, milite-
que Hunyadiam factionem adiuturum, modo
fibi XL. millia aureorum poftea numeraren-
tur; Vitézius exiguum hoc pro tanto bene-
ficio lytrum exiftimans Elifabethae nomi-
ne cauit petitam fummam propediem alla-
tum iri: quod etiam non multo poft prae-
ftitum fuit. His igitur adminiculis comiti
Mathiae de Hunyad via ad folium praeparari
coepit, impletumque fuit B. Ioannis Capiftra-
ni vaticinium, qui Mathiam, futurum ali-
quando regem, Ioanni gubernatori diferte
praedixerat, quod Mathias ipfe poftea non
vna vice familiaribus fuis enarrauit (4).

[ocr errors]

(a) Hung, diplom, lib. II. differt, III, pag, 351.

7

MATHIAS L

DE

HVNYAD

DICTVS CORVINVS.

REX XXXV.

A. C. 1458.

§. I.

Michaelis de Szilagyi opera Mathias de
Hunyad rex eligitur.

Poftquam Praga redux Ioannes Vitézius Varadinenfis epifcopus, Matbiam, illico a Ladislai regis obitu e carcere liberatum, in Podiebradii Bohemiae gubernatoris aedibus fummo in honore haberi, atque vna de propenfis huius ad fuftinendas, adiuuandasque partes Hunyadianas ftudiis et Elifabetham, et Szilagyium edocuiffet, hic nil iam cunctandum ratus, neque de optato confiliorum fuorum fucceffu dubitans, cum innumera amicorum, clientum, militumque caterua fub 1457 exitum anni 1457. Peftinenfem ciuitatem inundauit: quo cum fubinde ceterae ftipendio conductae copiae, et tempeftiue fubmifla a Georgio Podiebradio auxilia confluxiffent

facile XL. virorum millia pro Mathia in ar mis ftetere. Ladislaus de Gara palacinus qui coronam fpe iam deuorauerat, Nicolaus de Vilak Tranffiluaniae Wayuoda, Paulus Bánfi de Lindua, ceterique praelati, baro nes, ac proceres, qui Budae interea fub ftiterant, ingenti illo apparatu eminus confpecto, non mediocriter perculfi, non abs re vereri coeperant, ne fublata fuffragiorum libertate, armorum terrore admoto, ad ele ctionem ex Szilagyii voluntate peragendam adigerentur, quare, licet comitiorum Peftini celebrandorum dies iam praeterierat, aperte negarunt, fe eo demigraturos, idque voluere, vt Szilagyius, ceterique proceres ibidem collecti, dimiffo fine mora milite, Budam tranfirent, liberis votis regem lecturi. Ve hementer ea denunciatio follicitum reddidit Szilagyium, quod metueret, ne a potiori antiftitum, procerumque parte Budae con gregata, alius aliquis rex interea eligeretur, qui Matbiae de Hunyad poftea omnem ad folium Hungaricum eluctandi viam aut prae cluderet, aut certe admodum difficilem redderet: curas illius illud augebat, quod ob defluentem denfiffimam glaciem per dies complures arduus euaferat Budam tranfitus, vt eodem ipfe iufta cum milicum manu nequiret fe conferre. Verum eo metu breui liberatus fuit, poftquam nocte diem VIII. Ianuarii A. 1458. confequente, vastiffimae 1458 Danubii aquae glacie conftrictae liberum vl. tro, citroque commeatum praebuere. Tum enimvero Szilagyius magna amicorum, et PALMA P. II. Y

4

[ocr errors]

armatorum turba comitante, Budam delatus, palatinum, ceterosque primores armatis pres cibus orauit, vt Peftinum ad comitia cele branda migrarent; nemo quidem inuitationi huic aperte iam tunc repugnare aufus erat, nonnullas tamen, cur id facere prohiberentur, caufas non iniuftas obtendebant: palatinus, fcilicet, pluresque alii e praefentibus, optime confcii, Ladislaum de Hunyad comi tem Biztricenfem nullius criminis conuictum fuo confilio, et inftigatione contra omnem iuris ordinem decollatum, Mathiam vero neci a Ladislao rege deftinatum fuiffe, iras nunc factionis oppofitae, vindictamque pertimefcebant. Quapropter ad Ioannem S. R.E. cardinalem, pontificium tum in Hungaria le gatum, Budae agentem trepidi confugere, obfecrantes, vt autoritate fuabinterpofita eo Szilagyium flectere fatageret, vt is ante fo lenni iuramento interpofito promitteret, Ladislai de Hunyad caedem, et cetera aduerfus Hunyadiam domum acta, neque nunc in comitiis, neque deinceps vindicanda, neminemque eapropter in quaeftionem aliquando vocandum. Paruit legati pontificii mo nitis Szilagyius, ac mox fuo, Elifabethae sororis, ac Matbiae denique nomine generatim iuratus cauit,quidquid actum erat inHunyadios, perpetua obliuione obliterandum effe,tum vero pollicitus fuit, fe fingulis Hunyadiae domus ante inimicis feorfim idmodi chyrographum daturum (a). Haec quidem Szilagyius tum

[ocr errors]

(a) Exemplum id nodi cautionis Stephano filio Pofe de Zeer datae, vide apud cl. Kaprinai Hungariae diplo maticae Parte 11, lib. II, pag. 118.

[ocr errors]

et pollicitus fuit, et fideliter poftea prae, ftitit, verum eam viciffim a palatino, ceterisque Ladislai de Hunyad caedis autoribus conditionem poftulauit, vt ipfi pariter obliteratis veteribus fimultatibus, in Mathiam fua conferrent fuffragia. De his poftquam vtrinque conuentum fuit, regni ordines Bu dae congregati, Peftinum ad peragendain noui regis electionem fui iam fecuri commigrarunt. In hoc confeffu Szilagyius, caufis, cur domefticus rex exteris praeferendus effet, neruofa oratione in medium adductis, coepit Ioannis de Hunyad gubernatoris in Hungariam, vniuerfamque rem Chriftianam. merita, tum vero eius filii Mathiae ingenium, et dotes folio dignas multis verbis ex ponere. Haec quidem vera effe, nemo inficiabatur, verum illi etiam, quibus nullae cum Hunyadia domo fuerant inimicitiae non ita facile induci poterant, vt hominis noui, ac fua aetate ex equeftri ordine in ba ronum regni numerum euecti filium, praeteritis tot aliis, et generis antiquitate, et meritorum gloria illuftribus viris, ceruicibus fuis regem imponerent, Quare etfi Szilagyip, tot armatorum millibus circumfepto aperte refiftere non audebant, de induftria tamen tergiuerfando vota illius diffe rebant, fpe firma ducci fore, vt aut Frideris cus caefar, aut Cafimirus rex Poloniae interea miflis ad conuentum legatis, Szilagyia nam factionem diminueret, verum neuter horum quidquam tum coronas Hungaricae confequendae caufa obmouit. Sic diuifis

[ocr errors]
« PreviousContinue »