Page images
PDF
EPUB

fluctuantibusue comitiorum animis, cum die XXIV. Ianuarii e. a. conuentus paulo diutius haberetur, Hunyadianae factionis milites, quos Szilagyius per Peftinenfis vrbis plateas, ac in Danubio glacie conftrato Budam inter, ac Peftinum de induftria difpofuerat, et mo rae, et frigoris impatientes, vnanimi voce medio in Danubio Matbiam de Hunyad re gem Hungariae proclamaut. Quadragies mil le virorum voce, et populi id ipfum inge minantis clamore ad comitiorum aedes pro pagato, regni ordines abrupta difceptatione omni, plebis, militumque vota fua pariter fuffragatione probauere. Atque hunc in mo 1458 dum pridie fefti conuerfionis S. Pauli A.1458. Mathias de Hunyad comes Biztricenfis, Io annis gubernatoris filius, regiam apud Hun garos dignitatem confecutus fuit: cuius rei fama per vniuerfum regnum vulgata incredi bilem vbique, praefertim vero apud vulgus, quod immortalis herois Ioannis de Hunyad obliuifci adhuc non poterat, laetitiam gratulationem concitauit (a). Georgius Podiebradius de optatiffimo electionis fucceffu per celeres nuncios edoctus, primus Mas thiae de regia dignitate gratulatus. fuit: hie autem, vt fuo e carcere liberatori gratiam redderet, eius filiam Catharinam fibi illico defpondit, maxima parentis, qui ad Bo

[ocr errors]
[ocr errors]

et

(a) Chronicon Tur. cap. LXII. Hungaria diplomatica temporibus Mathiae de Hunyad Part. I. lib. 1. dif fert, 1. cap. 11. Item parte II, pag. 8,

hemiae coronam obtinendam Hunyadiae domus patrocinio, fibi viciffim opus effe exiftimabat, laetitia.

S. II.

[ocr errors]

Quibus conditionibus ftabilita electio. Peracta, vt mox diximus, electionę, cum Mathias quintum fupra decimum agens annum, Hungariae non folum confilio mode. randae, verum etiam aduerfus Turcarum impetum defendendae impar videretur, placuit illi in quinquennium dare gubernatorem auunculum Michaelem de Szilagyi: hic in comitiis praeftitum ab ordinibus regni fideli tatis iuramentum, pueri regis nomine excepit, atque vna leges, conditionesque tum communi confenfu fancitas autoritate fua roborauit; iuuat earum praecipua capita huc tranfcribere: (a) Bona, et poffeffiones prae, latis, ecclefiis, baronibus, et nobilibus inde a triennio, ex quo nempe nulla iudicia celebrata fuerant, per vim a quocumque abla ta, modo vicinorum, commetaneorum tefti moniis violente occupata fuiffe demonftrentur, intra quindenam fuis reddantur domi

[ocr errors]

(a) Vide decretum a Michaele Szilagyi gubernatore ipfo die electionis Mathiae editum in codice inris patri.

nis (a); de damnis item inde ab Elrici comitis Cileienfis caede cuicumque illatis, fingulis in comitatibus iudicio cognofceretur, (b) deinceps autem iudicia octaualia quater in anno, fcilicet poft Epiphaniae, D. Georgii, D. Iacobi apoftoli, et Michaelis archangeli feftos dies, quam diligentiffime celebrarentur, quinque fupra viginti diebus pro more duratura (c), neque gubernator, neque Matbias rex taxam, aut tributum quocumque demum nomine, feu a nobilibus, feu a dominorum terreftrium fubditis aufit exigere (d). Ad regni fines aduerfus hoftem tuendos miles ftabilis aleretur, at ex folo aerario regio ftipendia habiturus: quodfi hic non fufficeret, praelati, et barones ad veterum legum praefcriptum, fuis cum banderiis infurgerent; fi neque hae copiae hofti profligando fatis effent, tum demum nobiles pro recepto more viritim arma caperent (e). Vt monarchia Hungarica recto femper ordine gubernetur, annis fingulis praelati, barones, proceres, et nobiles poffeffionati, circa feftum pentecoftes ad habenda Peftini comitia finguli conuenirent, qui abfque legitima caufa inde emanfiffet, bonorum amiffione mulctaretur (ƒ). Dignitates tam ecclefiafticas, quam feculares

(a) Ibidem art. I. (b) lbidem art. III. (e) Ibidem art. IV, d) Ibidem art. V." (e) Ibidem art. II. (f) Ibidem art. XIII.

vti et bona hominibus extraneis conferre nefas effet (a). Fa, quae veterum facrorum canonum fanctione, et regni confuetudine ad ecclefiafticum forum pertinebant, fpecia tim: Caufae matrimonii, dotis, rerum paraphernalium, quartalitiorum, verberationis ec clefiafticorum, aut mulierum, feu coniugum, teftamentorum, ac denique periurii apud iudices facros agitarentur (6). Sacerdotes, nobiles, atque fcholarum alumni pro recepto more a teloniis, et decimis fint immunes (c). Durante adhuc generali conuentu, arx Budenfis cum vniuerfis caftris, et munimentis regiis gubernatori regio nomine occupan da refignarentur (d). Ex aduerfo fortalitia priuata autoritate vbicumque erecta, nifi ad comitatus defenfionem neceffaria effe demon ftrentur, intra dies XV. folo aequarentur. (e). Colonis depofito litro, quod terragium appellatum fuit, libertas, quocumque vellent, demigrandi permitteretur (f). Denique pro communi, plebis praefertim, commodo nouus rex noui moduli et denarios, et obolos cudi curaret, ita vt denarii CC, oboli autem CCCC. aureum florenum valore exaequarent (g),

Ibidem art VII. et VIIL

6) Ibidem art. IX. (c) Ibidem art. X. (d) Ibidem art XIV.

Ibidem art. VI. (f) Ibidem art. XV. (g) Ibidem art. XII.

Etfi multa erant his in conftitutionibus ali quantum ardua, vt militiae alendae onus fo. li aerario regis impofitum, magna tributorum regiorum per regnum colligi folitorum pars fublata, annua denique comitiorum Peftini celebrandorum obligatio, et regi, et regnicolis non molefta minus, quam fumtuofa, quae Mathias poftea minime obferuauit; gu-* bernator tamen ne ipfo in limine popularium animos a nouo rege auerteret, cuncta calculo fuo probauit, folennique inftrumento eodem electionis die XXIV. Ianuarii confir. mauit,

S. III.

Mathias rex regnum adit citra inaugura. tionem.

Terminata hunc in modum Mathiae de Hunyad fiue Coruini electione, comitiorum voluntate nominati funt legati ex vtroque ordine: Ioannes Vitézius Varadinenfis, Vin eentius Vacienfis epifcopi, Ioannes de Rozgony Wayuoda, Michael Orfzág de Guth ianitorum, Sebaftianus de Rozgony agazonum, Stephanus de Báthor dapiferorum magiftri, Emericus de Hederuara banus Machouienfis, et Ioannes de Martzaly comes Simeghienfis, qui cum Michaele Szilágyi nouo regi propediem e Bohemia aduenturo in limitibus regni occurrerent, eumdemque omnium ordinum nomine confalutarent. Neque diu fuorum vota moratus fuit Mathias,

« PreviousContinue »