Page images
PDF
EPUB

vt quem Podiebradius, de comitiorum fucceffu per celeres edoctus nuncios, ne quid obftacuii a quoquam poffet obiici, fumma feftinatione in Hungariam deducendum putauit. Itaque die V. Februarii duodecimo ab electione Peftini peracta die, iam Straznicium Mo. rauiae oppidum vterque incolumes appule. rant. Poft terminata falutationum, gratulationumque officia, ante omnia Elifabethae Szilagyiae nomine, LX. aureorum Hungari corum millia Podiebradio numerata funt, renouata deinde pacta nuptialia, quae Mathias cum eius filia Catharina pepigerat, denique Mathiam inter, et Podiebradium futurum propediem Bohemiae regem, perpetuae pa cis, atque concordiae foedus initum (a). His actis Mathias legatorum Hungarorum manibus refignatus, continuato per Hungariam itinere die XVI. Februarii Budam peruenit. In vrbis confpectum appropinquantilon giffimus praelatorum, baronum, nobiliumque regni ordo, agmen ducente Dionyfio Strigonienfi cardinale, occurrit. Arcis portam fubeunti claues pro more obtulit ciuicus praetor, cuius rogatu, eodem in loco vrbis Budenfis priuilegia omnia, a decefforibus regi bus collata, iuratus confirmauit. Inde recta in Deiparae virginis aedem facram deductus, actis ibidem folenni ritu Deo optimo maximo gratiis, in regiam demum magna cum

(a) Hungariae diplomat. Part. I. lib, HI, pag. 1385

[ocr errors]

pompa ingreffus fuit. Hic poftquam concordiam, quam Szilagyius cum Ladislao de Gara palatino, ceterisque Hunyadiae domus antea inimicis iniuerat, comitiorum item nuper celebratorum conftitutiones, ac vniuerfas demum regni ordinum libertates, praeroga tiuas, et confuetudines interpofita iurisiu randi religione roboraffet, omnes illi viciffim confuetum fidelitatis, ac obedientiae iuramentum nuncuparunt. Denique laetitiam, quam Mathiae animus vix fatis pectore concludere poterat, communem toti regno fieri volens eodem adhuc die, Budae feftos dies induxit, et vt idem comitatus, ciuitatesque omnes agerent,literas expediri iuffit (a). Exinde grati animi vicem illis, quorum opera praeter opinio nem e carcere ad folium afcenderat, reddi turus, Rozgonyios, et ceteros conftantes do mus fuae amicos non exquifitis folum ver. bis, verum etiam opibus, et honoribus cumulauit. Ante omnes autem fui quam ftudiofiffimam Elifabetham matrem reginae appellatione deinceps ornatam voluit tum vero Michaelem Szilagyi gubernatorem auunculum fuum, cuius indefeffis curis, et laboribus plurimum fe debere non ignorabat, perpetuum comitem Biztricenfem creauit. Hunc in mo dum Mathiae regi tam illuftris regni poffef fionem adepto, cuncta hactenus ex voto cef. fere, folaque ad praecauendas, quae enasci

[ocr errors]

(a) Ibidem parte I. pag. 492. Chronicon cap. LXIV. Annales reg. Hung. ad A. 1458.

aliquando poterant, turbas deerat inauguratio, quae vt quantocyus poffet abfolui, miffi fu. ere ad Fridericum caefarem nuncii, qui Mathiam, Ioannis gubernatoris filium, vnanimi confenfione regem Hungariae electum referrent, atque oblata totius aeris, quod Elifabetha Ladislai pofthumi mater olim contraxerat, reftitutione, diadema pignori tune datum repeterent: verum furda eam legationem aure accepit Fridericus, clam praeuentus a Ladislao de Gara palatino, ceterisque Hunyadiae domus inimicis, qui id maxime cauebant, ne Mathias inauguraretur, iam enim tum de eo in ordinem redigendo, alioque principe extero ad folium euocando, confilia agitabant, quem deinde confueto regni diademate inauguratum eidem oppone rent. Inopinata ea repulfa vehementer Mathiae, eiusdemqne amicis difplicuit, feren dam nihilominus aliquamdiu patienter exifti. mabant, quod annofis odiis, diffidiisque nondum penitus euulfis, minime tutum videretur, caefarem fub ea regni initia bello aggredi, fperabant tamen regem fatis tutum in folio federe, quod eidem omnes regni ordines, etiam Hunyadiae domus inuidi, fidem fuam iureiurando obligauerant.

S. IV.

Priuata in aula diffidia.

Haec inter exactis in legno menfibus aliquot, Mathias non leuem animi aegrimoniam in Szilagyium gubernatorem concepit: quae

inde orta fuit, quod hic, vt erat vir militaris, cuneta pro arbitratu agendi, difponendique cupiditate actus, aduerfantem interdum voluntati, confiliisque fuis nepotem pauló durius, et afperius, quam vt ille, regiae autoritatis iam tum vltra aetatem tenax, ferre poffet, habuerit. Priuatis his regem interet gubernatorem diffidiis, multi variis ex caufis laetati, glifcenti igni nouum in dies fomentum addere non intermifere. Palatinus, ceterique clam in regem coniurati, omni conatu in id fibi enitendum putauere, vt virum fortem, militiaque clarum praecipitem agerent, quo facilius pofteà puerum regem ido. neo belliduce deftitutum opprimerent: alia longe mente Ioannes Vitézius, vir omnigena eruditione, et artium politicarum cognitione clarus, gubernatorem ab aula remouendum cenfuit, quod nempe armis potius tractandis, quam moderandis reipublicae negotiis idoneus, non ea, qua par erat, prudentia, ac moderatione munus fuum perageret. Sic comparatis aulicorum animis, eoufque mutua regem inter, et Szilagyium odia creuere, vt is huius afperam fecum agendi rationem vl tra non ferens, gubernatoris dignitatem, anno non integro geftam, illi ademerit, cum que hic comitiorum decreto femet in munere tueri pergeret, Mathias litibus finem impofiturus, auunculum cuftodiae datum, arci Világosvár includi curauerit. Szilagyio hac ra tione ex aula remoto, Mathias intimum confiliorum fuorum adminiftrum adfciuit Ioannem Vitézium Varadinenfem epifcopum, qui

P

arduum hoc munus pluribus deinceps annis, ac temporibus plane difficillimis magna cum Jaude geffit, fopitisque ingenio, et prudentia fua factionibus domefticis, Mathiam mul tis ereptum periculis, in folio Hungarico conftabiliuit, ac vicinis principibus, qui illius et natales, et aetatem initio contemferant, formidandum reddidit. Verum hic quoque inuidiam euitare non potuit; poft plures enim annos, confimilem Szilagyio fortem expertus, luculentum rerum humanarum inconAantiae exemplum praebuit (a).........

1.

S. V.

Coniurati in Mathiam, regnum Hungariae Friderico III. imperatori deferunt.

Poft Szilagyii gubernatoris cafum palatinus, ceterique ad Mathiam in ordinem redigen. dum coniurati, pofito iam metu, aliquid tentandum rati, miffis clam in Auftriam nunciis, Hungariam Friderico III caefari obtulere, fpem indubiam facientes fore, vt ob alienatos plurimorum e potentioribus a Mathia rege animos, regno quam facillime potiretur, vt autem perfidiam fuam fpeciofo velo ob

(a) Hiftoriae diplomat. part. II. pag. 66, et 87, Bonfinius decad. II. et IV,

« PreviousContinue »