Page images
PDF
EPUB

pacto fe fineret dimoueri, quod tamen Ma thias falua dignitate fua, et citra omnium regni ordinum affenfum admitti poffe negauit. Nil Pius II. papa intentatum reliquit, vt caefare ad aequiora traducto confilia, pacem procuraret, at fruftra diu fuere omnia: Fridericus enim videns tantam effe apud Hungaros facri huius pignoris venerationem, vt religioni fibi ducerent alia ab hac corona regem fuum inaugurare, pro certo fibi perfuaferat, fi porro poftulatis fuis inhaereret, illos facilius finium, ditionumque fuarum, quam thefauri huius iacturam facturos. Vt adeo fi Hungari Polonos, cum eorum diade ma in Hungaria olim fub Sigismundo detinebatur, confimili in caufa imitati, nouam tum coronam ad Mathiam coronandum adhibere voluiffent, profecto Fridericus ab enormibus illis poftulatis fibi abftinendum putauiffet. Praeterea caefar fpem magnam diu collocabat in Ioanne Giskra, quocum arctiffimum A. 1461. armorum contra Mathiam foedus 1451. pepigerat, at poftquam illum cum hoc in gratiam rediuiffe, Bohemos item illius ductu, et aufpiciis militantes, ad figna ftipendiaque regis Hungariae A. 1462. vt alibi diximus, 1462 tranfiiffe accepit, bellum non folum contra Albertum fratrem, verum etiam contra Mathiam fibi iam foli gerendum declinaturus proniores demum aures Ioanni de Vitéz praebuit, quocum remotis ceteris arbitris, ipfe demum his pactis e. a. generatim tranfegit: Sacrum regni diadema perfolutis prius LX. millibus aureorum, vna cum ciuitate Sopra

?

nienfi Mathiae regi reftitueretur : ceteras ciuitates, oppida, ac ditiones, quas feu ab Elifabetha regina pignori locatas, feu quocumque demum titulo, et occafione occupatas tenebat, caefar porro etiam vita comite, inftar ceterorum Hungariae nobilium poffideret, ita tamen, vt eae ditiones deinceps quoque intra regni limites cenferentur, ac cum in ciuilibus, tum in militaribus a regni magiftratuum moderatione penderent, neque prius, quam poft Friderici obitum, perfolutis XL. aureorum millibus a rege Hungariae poffent redimi (a).

§. IX.

Cleri Hungarici, et nobilitatis munificentia in diadematis redemtione.

Tam arduae, atque diuturnae negotiationis fucceffu exhilaratus Mathias ad feftum Diui 1462 Marci A. 1462. ordines regni Budam ad conuentum euocauit: vt illis ea, quae hactenus cum caefare acta erant, explicaret. Ardens illud facrae coronae quantocyus recuperandae ftudium id effecit, vt haud grauate in eam finium Hungariae iacturam confenferint, praefertim quod non penitus a regni iurisdictione eximerentur, fpesque effet, a morte caefaris, perfoluto, quod petebatur, aere

(a) Bonfinius decade III. Annal. reg. Hung. ad hos annos, et Hiftoria diplomatica parte II.

eosdem recipiendi (a). Sed nec quidquam obmotum fuit ob exaggeratam LX. mille aureorum Hungaricorum fummam pro corona pendendam, cumque quaeftio enata effet, vndenam aes iftud accipiendum foret, clerus, atque nobilitas vnanimi voce conclamarunt, fe id omne propriis finguli e facultatibus collaturos, neque coronae redemtae gloriam feu priuato regis peculio, feu publico regni aerario conceffuros: itaque fummam omnem praelati, barones, nobiles, regiaeque ciuitates inter fe partiti, breui temporis fpatio paulo plus, quam neceffarium fuit, regi numerarunt, quod nemo effet, qui in honorificae illius collectionis communionem venire abnueret (b). Quia vero praeter haec, alias quoque caefar pacis conditiones adiiciebat, vt erat in negotiis tractandis admodum cunctabundus, nonnifi anno infequente 1463. ac potiffimum legati 1463 pontificii opera de concordia plene tranfa ctum fuit.

(a) Ex procerum Hungariae ad Fridericum literis inter Mathiae Coruini epiftolas Part. I. pag. 153. Edit. Caffouienfis.

(b) In Annal, reg, Hung. ad A, 1462. pag. 268.

§. X.

Confectis concordiae cum caefare tabulis S. diadema Hungaris reftituitur.

Poft, vbi difficultatibus cunctis vtrinque complanatis, pacis conditionibus et rex, et caefar funt affenfi, lecti fuere communi nomine oratores, Stephanus de Varda Colo cenfis archiepifcopus, Ioannes Vitézius Va radinenfis Nicolaus de Vilak Wayuoda Tranffiluaniae, Sclauoniae, Machouiaeque banus, Ladislaus de Palótz iudex curiae et Emericus Deák de Zápolya thefaurarius, fuperioris Hungariae militiae capitaneus, qui fupremam tractatui manum imponerent, ac facrum regni diadema domum reueherent, his honoris caufa plurimi nobiles, ac infuper ter mille equites additi. Vt ad Neoftadii confpectum venere oratores, caefar minime e re fua effe exiftimans, tot armatos Hungaros in ciuitatis fuae vicinia verfari Ioannem Vitézium, et Ladislaum de Palótz cum ducentis equitibus in vrbem admifit, ceteros autem fuis cum copiis Sopronium fecedere ibidemque negotii exitum iuffit praeftolari: rurfum hic caefar conditiones, quas iam ante toties probauerat, in quaeftionem vocare, casdemque nouis haud paulo durioribus cumulare coepit, vt adeo plures iterum dies mutuis deliberationibus, confultationibusque impendi neceffe fuerit: demum Ioannis Varadinenfis epifcopi prudentia, et eloquentia impetratum, vt fequentia capita in tabulas referrentur:

"

[ocr errors]

29

29

39

[ocr errors]
[ocr errors]

referrentur: Mathias rex Fridericum im-
»peratorem patris, hic viciflim illum filii
et loco haberet, et nomine compellaret :
,, Hungariam Mathias pleno iure poffide-
,, ret Fridericus ex aduerfo regis Hun-
gariae titulo, quem multorum regni
primorum confpiratione obtinuerat, porro
,, vita comite libere vteretur, eodemque
femper ab Hungaris appellaretur: fi Ma-
thias fine liberis obiret, Fridericus, aut
,, aliquis ex eius filiis, atque pofteris, qui
,, Hungaris placuiffet, in regno Hungariae
,, citra omnem dubitationem fuccederet: prin-
,, ceps vterque communes haberent amicos,
et hoftes, fincero ftudio, totisque viri-
bus fe mutuo aduerfus quemuis alium,
demto folo Romano pontifice, adiuuarent:
obliterata vtrinque iniuriarum memoria
ab omni vindicta abftineretur in eos, qui
alterutri parti feditionis tempore adhaefe
rant: Fridericus caftra, oppida, atque
dominia: Forchtenstein, Fraknó, Kobels-
dorf, Kobold, Ferream ciuitatem, Kismár.
,, ton, Güns, Ginfium, et Rechnitz, Robon-
tzinam, vita comite ipfe, heredes autem
fui tamdiu tenerent, donec eos inter, et
,, regem Hungariae amico tractatu de re
,, demptionis fumma tranfigeretur: ex his
nihilominus duo dominia Fraknó, et Ko-
bold folutis XL. aureorum millibus tum
liceret redimi (a). Etfi omne dominium

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

99

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(a) Haec aliaque fuperius nominata dominia nonniti
duobus poft feculis et finibus, et iurisdictioni
PALMA P. II,
A a

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »