Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

وو

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

vtile penes caefarem, eiusdemue pofteros ,, maneret, communia tamen toti regno militiae contra Turcas faciendae onera ex aequo hae quoque ditiones ferrent: deri,, que concordiae huius tabulae non folum illico per oratores Hungaros fignarentur, verum etiam coronationis proximae occafione per regem ipfum, regnique ordines folenni ritu roborarentur,,. His vbi et Fridericus caefar Neoftadii, et oratores Hun1463 gari Sopronii die XIX. Iulii e. a. 1463. fubfcripfiffent (a), ac hi infuper LX. millia aureorum Hungaricorum iufti ponderis caefari numeraffent, facrum Hungariae diadema poft XXIV. annorum exilium oratorum manibus confignatum, Sopronium primum, tum vero Budam inexplicabili totius gentis laetitia, et gratulatione translatum fuit. Haec quidem, quae mox narrauimus, publicis tabulis tum fuere inferta, erant tamen alia infuper regem inter, et caefarem Ioanne Vitézio caduceatore fecreto agitata, et conclufa, quae pars vtraque celari voluit, cum quod de iure, vt loquimur, turpia erant, tum vero,

regni Hungariae funt reftituta, poftquam ex Fer-
dinandi II. decret. III. art. XXVII et Ferdinandi
III. decret. I. art. I. conditione XV. eadem illuftri-
bus, ac de principe, et patria egregie meritis
ac fpeciatim Eszterhazianae, et Batiyanianae faini-
liis ea lege collata fuere, vt determinata pecuniae
funima in aerarium Auftriacum numerata, ab Aus
ftriae iuribus redimerentur.

(a) Tabulas has vide in Annal. reg. Hung. ad h. a,

[ocr errors]

quod non omnes Hungari eisdem affenfum praebituri videbantur. Tale illud fuit, quod, quia Fridericus primam Mathiae coniugem Catharinam Padiebradii filiam phtyfi citra fpem curationis laborare non ignorabat, Ma thiam eo adegerit, vt fide Christiana, et regia polliceretur, fe illa demortua nullo vnquam tempore ad alias nuptias tranfiturum : eo nempe refpiciebat caefar, vt eo fecurius, certiusque ipfe, fuiue heredes in regno Hungariae Matbiae fuccederent (a). Quae conditio, fane inhumana, quam adolefcenti vicefimum um aetatis annum agenti principi dura fuerit, quam item ardua tunc acciderit, cum infequente mox anno, reapfe coniuge prima orbato, Ludouicus Galliarum rex miffis in Hungariam oratoribus, regia e domo fponfam ducendam obtulit (b), pronum eft cuiuis arbitrari. At enim facri diadematis, quod apud Hungaros fummo erat in pretio quacumque demum conditione recuperandi defiderium, et quia Turcae fub idem tempus totis iam viribus Hungariam oppugnabant, pacis cum vicino, moleftoque principe componendae neceffitas huic quoque, quamquam

(a) Ne quis arbitrarie id a nobis afferi putet, teftes proferimus Ioachimnum Cureum in Annai Silefiae pag. 183. editionis Vittebergenfis A. 1571. ac Francifcum Belearium iu rerum Gallicarum conientariis lib. X. numero XXI. pag. 292. editionis Lugdunenfis, quorum vterque conditionis huius difer

tis verbis meminit.

(b) Epiftolarum Mathiae Coruini part. I. pag. 129,

[ocr errors]

abnormi poftulato Mathiam affentiri compu lere. Ceterum a dura hac coniugio abfti1473 nendi obligatione decimo poft anno 1473. inita pace, Mathiam abfoluit Fridericus: nam cum eodem plane tempore Caroli Audacis Burgundiae ducis filiam vnicam Mariam, ampliffimarum ditionum heredem pro Maximiliano filio procaretür, ac non abs re timeret, ne Mathias, qui arctiffimo foedere Carolum Audacem fibi coniunctum habebat, opimo huic matrimonio obicem poneret, remifla ea conditione, eum fibi tempeftiue conciliandum putauit (a). Aliud quoque eo in tractatu Neoftadienfi obferuant curiofi, quod FrideTicus, vt auaritiae notam apud Romanum pontificem, et reliquos Europae principes euitaret, nullam LX. mille aureorum, quae ab Hungaris coronae nomine extorferat, in concordiae tabulis fieri voluerit mentionem : alioquin palam notum erat, aes omne, pro quo Elifabetha pignus hoc caefari locauerat, non plus, quam XVIII. mille, et D. aureos effeciffe.

(a) Cureus in cit. Annalibus Silefiae pag. 183. Ipfe caefar, inquit, iam tunc refpectare coepit coningium Burgundicum, vbi Mathias, cui optime cum Carole conueniebat, poterat eum impedire.

S. XI.

Mathias de Turcis victor folita corona inau guratur.

Cum facrum regni diadema domum referre. tur, Mathias difficili cum Turcis bello occupatus fuit, quod etiam exitu quam optatiffimo confecit. Deuictis enim femel, ac iterum hoftibus, laitza poft trium menfium oppugnationem fubacta, vniuerfum Ramae feu Bolfniae regnum cum XXVII. ciuitatibus, et oppidis in fuam redegit poteftatem, atque infignibus his victoriis decorus, adulto iam autumno A. 1463. Budam rediit. Perfectis 1463 poftea, quae adhuc fupererant, negotiis omnibus, vt exterorum quoque principum oratores ad inaugurationem fuam tempeftiue adeffe poffent, coronationis comitia ad menfem Martium A. 1464. Albaeregiae pro ve. 1464 teri more habenda indixit. Hic ille die XXIX. Martii, qua eo anno Coena Domini recolebatur, coram incredibili et exterorum, et domefticorum frequentia per Dionyfium de Széch cardinalem archiepifcopum Strigonienfem victus, coronatusque, diuturni voti fui compos factus fuit (a). Quo tempore cum de tuendis regni limitibus, et amiffis S. coronae ditionibus recuperandis folenne

(a) Chronicon eap. LXVI. Annal, reg. Hung, ad h. a.

[ocr errors]

iuramentum pro confuetudine nuncupaffet, diferte excepit ea dominia, quae icto nuper foedere Friderico caefari cefferat: tabulae deinde concordiae, vt cautum fuerat, non regis modo, verum etiam ordinum regni affenfu funt firmatae: praeterea cum Hungari oraffent, vt Andreae II. bullam auream, 1351 vt eamdem Ludouicus Magnus A. 1351. confirmauerat, ipfe pariter nouo diplomati fuo infertam roboraret, id ita praeftitit Mathias, vt vna XXVIII. capita eidem adiecerit, quibus nonnulli bullae aureae articuli partim correcti, partim clarius explicati funt, quae alterum Matbiae regis decretum conftituunt. (a) Denique his iisdem in comitiis Mathias memor, fe a Ioanne Vitézio Varadinenfi epifcopo, in prima pueritia literis diligenter imbutum, eius deinde curis, et laboribus non modo in folium euectum, verum etiam tot inter procellas in eodem feruatum, ac denique illius potiffimum opera, et studio facrum regni diadema recuperatum, patriaeque poftliminio effe redditum, vt et fuae in eum gratiae, et huius viciffim meritorum ad feros vfque pofteros transmitteretur memoria, eumdem Ioannem Vitézium Varadinenfem epifcopum liberum, perpetuumque comitem de Bihar creauit, et titulo, et praerogatiuis ad fucceffores tranfituris (b).

(a) Signatum eft hoc decretum die VI. Aprilis e. a. vt videre eft in codice iuris patrii.

(b) Bonfinius decade IV. lib. I. Mathiae literne Hierarchiae Hung. part. I. pag. 153.

« PreviousContinue »