Page images
PDF
EPUB

rum regnum adeptus, vt fe fe in eo fatis, fuperque confirmatum fenfit, depofita larua, aperte iam Huffitarum placita profiteri, atque Catholicos regni ordines maiorem in modum perfequi, fibi ea de caufa obloquentes dignitatibus deiicere, bonis fpoliare, ex aduerfo Huffitas folos muneribus publicis admouere coepit. Catholici hunc in modum opprimi fe dolentes ad Fridericum imperatorem,/ dein vero ad Romanum pontificem que

rimonias fuas detulere. Cum monitiones 0mnes, quibus ad fidem, quam coronationis occafione profeffus erat, propalam tenendam excitabatur, furda aure acciperet Podiebradius, atque iis ferocior, quam mitior redde retur, Friderico caefare, qui hunc non minus, quam Mathiam oderat, hortante, Pau lus II. papa anathemate ipfo natali domini 1466 die A. 1466. Romae edito, Georgium facro

rum communione priuatum, regno quoque excidiffe pronunciauit: (a) ex eiusdem caefaris confilio pontifex Bohemiam Cafimiro Poloniae regi occupandam obtulit: verum hic fiue quod regis exautorationem mini. me probaret, feu difficile cum veterano belliduce bellum declinare vellet, delatam fibi arduam eam, alienum regnum armis expugnandi prouinciam, deprecatus fuit. Igitur pontifex collatis cum caefare confiliis, Matbiam demum fibi in Podiebradium concitan

(a) Odoricus Raynaldus, et Annal. reg. Hung. ad h. a.

dum cenfuit, cuius virtute, et armis Bohemiam nullo negotio occupandam fibi perfuadebat, verum multa erant, quae Mathiam, ne pontifici ea in re obfequeretur, prohibebant acceptorum imprimis a Podiebradio, cum Pragae captiuus detineretur, beneficiorum memoria, arctiffimus mutui foederis, et affinitatis nexus, conftans denique illius in fe amicitia: quibus omnibus et illud accedebat, quod cum fe fe Podiebradius et a Friderico, et a pontifice premi videret, caufae fuae arbitrum, et iudicem Mathiam Hungariae regem elegerit. Quae omnia tanta vifa fuere Mathiae regi, vt diu animum in ducere non poffet ad Podiebradium focerum fuum bello appetendum. Sic cum et a Polono, et ab Húngaro rege tutum, fecurumque fe cerneret Bohemus, non ignarus fabam hanc a Friderico imperatore aduerfus caput fuum procufam fuiffe, Auftriam infeftis fignis ex improuifo inuafit. Caefar, qui nil aeque, ac bellum auerfabatur, rem fibi valido, bellique gerendi perito cum hofte fore confpicatus, ac infuper veritus, ne Hungari Bohemo fe fe coniungerent, vt erat aftutia nulli ea aetate fecundus, vires ingenii omnes eo intendit, vt diffuto Matbiam inter, ac Podiebradium foedere, eosdem ad mutuo inter fe decertandum concitaret, ficque ipfe fe omni belli moleftia liberaret. Quapropter per literas, et nuncios Mathiam oppugnare aggreffus, non modo belli aequitatem, verum etiam illius conficiendi facilitatem prolixe explicuit, et pecuniae, et militum au

[ocr errors]

xilia quam liberaliffime pollicitus: praeterea vbi primum fuperato Podiebradio, potiorem Bohemiae partem fuam in ditionem redegiffet Mathias, fidem dedit, fe pro Romano - Germanici imperatoris poteftate eiusdem regni inueftituram illi abfque omni cunctatione collaturum; tantis ex parte caefaris promif fis, et a Romano pontifice ad religionem tu endam adhortationibus permotus Mathias ne quid temere ageret, fuorum Agriam conuocatorum de fufcipiendo eo bello confilia exquirenda putauit. Non defuere, qui illud grauiffimis rationum momentis in medium adductis, difuadere funt conati, qui vires omnes ad vindicandas, quas Turca iam eripuerat, facrae coronae ditiones, aut faltem fines regni tuendos conuertendas exiftimarant, 1465 quos inter fuit Ioannes Vitézius anno 1465. ad principem in Hungaria Strigonienfem fedem translatus, cui regni vtriusque Hungariae, et Bohemiae vires, Friderici caefiris alienus a Matbia animus, et occulta confilia, ac denique belli difficultas optime fuere perfpecta, quafi iam tum animo praefagiret, id bellum fibi exitio fore: verum cum plurimi alii, quorum ftudia, voluntatesque Fridericus occupauerat, eam Bohemia potiundi oppor tunitatem, vt regi honorificam, ita regno vtiliffimam fore contenderent, Mathias gioriae aucupandae aeftu abreptus, ruptis foederis, et amicitiae vinculis bellum denique Podiebradio indixit, illudque A.

1468. it (a).

non

aufpicatus fu. 1458

improfpere aufpicatus

§. XIV.

Belli fucceffus.

:

Poft aliquot velitationes in Morauia variante fortuna habitas, rex vterque data fibi mutuo fide, de pace acturi conuenere: prior Bohemus fummam ingratitudinem Hungaro exprobrauit, quem neci ereptum, in generum adfcitum fumma fide, et conftantia ad confequendum Hungariae regnum adiuuerac Hungarus ex aduerfo negabat, fe vllo odio in benefactorem fuum agi, bellumque religionis primum, tum vero pontifici, et caefari obfequendi ftudio occepiffe, a quo illico receffurus effet, fi Podiebradius pariter ea, quae a fe defiderarentur, praeftare in animum induceret, fuere autem fequentia: I. abdicata haerefi, ad ecclefiae Catholicae v nionem rediret. II. Ea, quae Catholicis per vim abftulerat, reftitueret. III. Vt aes omne, quo Fridericus imperator ei obnoxius erat, remitteret, neque eapropter eum bello lacefferet. IV. Vt damna Hungariae interea illata refunderet, ac infuper factas in

(a) Vide Bonfinium decade IV. Cureum in Annal, Silefiae Pag. 175. Ranzanum in epitome indice XXXIII. ac Annales reg. Hung. Tom. IV, pag. 39, et feq.

bellum a Mathia rege impenfas omnes farciret. V. denique haec non modo fcripto caueret, verum etiam obfides fidei fuae daret. Duriora ifta videbantur Podiebradio, quam vt eis omnibus affentiri vellet: nil igitur intentatum reliquit, vt Mathiam ad mitiganda ea poftulata, belloque defiftendum permoueret: quem in finem pollicitus fuit, fe, fi in pace fineretur, eo Bohemos ordines adducturum, vt ab obitu fuo Matbiam fibi regem eligerent. Verum hic in armis fuis, pontificis beneuolentia, ac fplendidis deni que Friderici caefaris promiffis tantum fidu. ciae tum collocauerat, vt detrectata ea fuc ceffionis oblatione, concordiaeque tractatione abrupta, bellum totis viribus profecutus 1459 fuerit (a). Itaque redintegratis anno 1469. belli ftudiis, capta Spilberga, Olomucium fe contulit, vbi a Catholicis Bohemis non minus, quam Morauis rex falutatus, die III. Maii, in aede S. Iacobi apoftoli, detracta e fimulacro Deiparae virginis corona inauguratus fuit, fubinde Vratislauiam delatus, calendis Iunii a Silefiae, Lufatiaeque ordinibus fidelitatis iuramentum accepit. Nuperna repulfa, et nunc tot ditionum iactura vltra modum irritatus Georgius Podiebradius, cum armis non poffet, artibus politicis Ma.

thiae

(a) Cureus in Annal. Silefiae pag. 175. et feq. Ex epiftolis Mathiae Coruini part. I. pag. 67, et 70. Annal, reg. Hung, Tomo IV. ad h. a.

« PreviousContinue »