Page images
PDF
EPUB

illi tributo fifci regalis, quo fingulae quinque portae maiores vnum auri florenum foluere cogebantur (a). Anno infequente bellum Bohemicum iam animo complexus rex, conuo catis Pofonium regni ordinibus, gratuita iterum pecuniae fubfidia ab eisdem impetrauerat, poftquam cautionem dedit, numquam. ea deinceps iteranda, aut in exemplum effe trahenda (b). At cum neque haec adiumen1470 ta bello Bohemico fufficerent, rurfus A. 1470. fuos Budam euocauit, expofitaque pecuniae in militum ftipendia neceffitate, ac Bohemiam propediem armis fuis expugnandi fpe explicata, eo rurfum generofae gentis animos permouit, vt fingulis in ciuitatibus, oppidis, ac poffeffionibus tam regiis, et reginalibus, quam praelatorum, baronum, atque nobilium a fingulis iam portis maioribus, feu regalibus auri florenus decerneretur (c). Praeter immenfam hanc pecuniae fummam, inaudito ad eum diem exemplo ab Hungaris collectam, aliis quoque viis Mathias fuorum facultates diminuere nouerat: feculares regni dynaftas fuis cum gentibus, fiue, quod idem eft, militibus proprio fumtu partim fecum contra Bohemos, partim contra Turcas mili. tare cogebat, et cum alearum lufu fortunatus effet, incredibili aeris vi in caftris eos emun

(a) Literas Mathiae de học tributi genere vide in differtatione de prioratu Auranae pag. 52+

(b) In Annal. reg. Hung. ad h. a.

88

Ibidem ad h. a,

gebat. Cum autem prae ceteris omnibus praelatos, vniuerfumque Hungariae clerum opibus abundare cerneret, ne bello Bohe mico idonea fibi deeffent ftipendia, ad eos variis titulis exfpoliandos applicuit animum: qua in re vltra modum ei gratificatus fuit Laurentius Roborella, id temporis nuncius pontificius, qui, quod et bellum Bohemicum, et Turcicum pro facro haberet, Mathiae autor fuit, vt et ecclefiarum thefauros in militum ftipendia conuerteret, et regni fui facerdotia vectigalibus eum in finem oneraret. Cuius confilio, et autoritate animatus Mathias antiftites, abbates, praepofitos, capitula atque coenobia ad determinatam reddituum annuorum partem tamquam vltra congruam fuftentationem redundantem , atque fuperfluam aerario fuo pendendam adegit. Prae ceteris autem omnibus paulo grauius preffum voluit Ioannem Vitézium S. R. E. cardinalem, Strigonienfem archiepifcopum, quia ab aliquot iam annis hominem odiffe coeperat propterea, quod et bellum Bohemicum conftanter improbabat, et pluribus aliis regis confiliis, atque decretis veterana inftitutoris, et primarii aulae ante adminiftri vfus libertate aduerfabatur. Idquod princeps fui iudicii admodum tenax, et cuncta ad arbitrium, nutumque fuum flecti volens, ferebat quam aegerrime. Itaque praeter tributa cetero etiam clero communia, ab hoc primum VII. mille aureos, quos is in acade miae ab fe conditae vfum collectos habebat, mutui nomine extorfit, neque, vt tum cauerat, Bb 4

reftituit: praeterea vfitatas de lucro camerae per Hungariam, de regiis in Tranffiluania, et Sclauonia redditibus, ac vniuerfim de mineris, et monetarum cufione decimas omnes aerario fuo applicuit, cumque his paulo vehementius irritatus Vitézius communia cleró cum nobilitate iura, et praerogatiuas aduerfus datam in regni aditu fidem regiam, violari quereretur, fe feque armatis regiis iuf fis acriter inermis ipfe opponeret, Mathias ira vltra modum correptus, complures abbatias, et praepofituras regulares, quas cum gratia, et autoritate apud fe pollebat, eidem Patronatus, feu, vt diei amat, commendae titulo contulerat, et aliquot infuper pinguiora archiepifcopatus Strigonienfis dominia ademit, ac eo demum vindictae proceffit, vt hominis fibi iam inuifi affines, nepotes, cognatos, et amicos omnes in quaeftionem vocatos dignitatibus, et muneribus fuis deiectos infamia, exilio, et bonorum publicatione multauerit hos inter Mathiae vindictam quam maxime fenfit Ioannes Cefinge Quinqueecclefienfis epifcopus, nullius alterius reus eriminis, quam quod Vitézii ex forore erat nepos, vir omnigena eruditione confpicuus, ac fub Iani Pannonii nomine cognitus, qui vt imminentem fibi vim effugeret, tempefti ue fe fe ex Hungaria proripuit, ac paulo poft animi moerore confumtus contabuit. Ex quibus omnibus clarum fit, pluribus iam annis, atque inde a 'belli Bohemici exordio Matbiam inter, et Vitézium atroces fimul

tates interceffiffe (a). Ob haec igitur, quae ab irato rege perpeti debuit, Vitézius animo aeger, faciles et Friderici, et Cafimiri in Mathiae perniciem confiliis, et follicitationibus aures praebuit, ac poftquam multos ordinis vtriusque primores partibus fuis autoraffet, induci fe demum paffus fuit, vt Poloniae regi fidem dederit, fe, vbi primum eius filius Cafimirus valido cum exercitu in Hungariam adueniffet, non modo eumdem fuis cum fequacibus pro viribus tuiturum verum etiam facrofancto regni diademate inauguraturum. Quapropter cum, Mathia in Silefia abfente, Cafimirus dux Poloniae in XX. mille armatorum comitatu regnum fubiit, cum ab aliis, tum vero ab archiepifcopi caftellanis, et arcium praefectis fummo cum honore eft acceptus, expeditumque vbiuis iter nactus, Nitriam vfque peruenit, Mathiam regni aditu exclufurus. Equidem difcrimen paulo grauius erat, quam credi poffet; quacumque enim Cafimirus per Hunga riam tranfierat, omnes ei feu fponte fua, feu ex metu portas arcium, et castellorum vltro referabant, et etiam fidem fuam obligauerant, ac reapfe infigni prudentia, animique fortitudine opus fuit, vt Mathias extre mum amittendae coronae periculum euaderet,

1

(a) Haec ex Bonfinii decade IV. libro III. ac infuper e tabulis concordiae regem inter et archiepifcopum poftea initae. in Annal. reg. Hung, ad A. 147 1. pag. 79.

1471 Jlis igitur, quae domi aeftate A. 1471. age. bantur, per celeres nuncios intellectis, Ma. thias cum delecta copiarum fuarum parte in Hungariam reuolans, delufis Polonorum, et feditioforum excubiis Budam denique incolumis venit, ac, nulla interpofita mora, antiftites, proceresque regni ad habendum apud fe conuentum inuitauit. Conuenere eo non pauci priftinae in regem fidei memores, quos inter praecipui fuere: Gabriel Colocenfis archiepifcopus menfe Maio eiusdem anni ex aulae vice-camerario ad eam fedem promotus Ioannes Alemannus Vratislauienfis carpentarii filius, triennio abhinc e Varadi nenti ad Agrienfem ecclefiam translatus, Michael Orizág de Guth regni Hungariae pala tinus, et Emericus de Zápolya comes perpetuus Scepufienfis. In hoc conuentu Mathias pofita, qua alias cum fuis vti confueuerat, arrogantia, immenfis fumtibus, quos bellum Bohemicum, non fine trium prouinciarum fub iugum S. coronae miffarum lucro, hactenus, ab fe geftum abfumferat, explicatis, ve. ctigalium, quibus fuos ad eum diem onerare coactus erat, neceffitatem excufauit, tum vero appofita ad perfuadendum eloquentia, fingulos, qui aderant, fidei olim datae admopitos orauit, ne coronam, quam fibi vltro detulerant , nunc per Polonum principem adimi finerent, nil deinceps aduerfus ordinum regni iura, praerogatiuas, et confuetudines ab fe actum iri pollicitus. Hunc regis fermonem etfi optimo plane animo praefentes acceperant, fixumque haberent, ei

« PreviousContinue »