Page images
PDF
EPUB

dem totis viribus opitulari, quia tamen Stri gonienfi archiepifcopo duce tota fuperior Hungaria in Cafimiri Poloni erat poteftate," negabant citra inteftinum bellum, copiofumque ciuium fanguinem feditionem eam polfe opprimi, nifi Ioannes Vitézius ad obfequium prius reuocaretur, cuius fi animum rex lucrifaceret, ceteros nullo negotio illius exemplum fecuturos,

§. XVII.

Seditionis exitus.

In confilium hoc quamquam et fibi, et regno vtiliffimum aegre admodum, ac nonnifi neceffitate adactus confenfit Mathias, ac idcirco diffimulato vindictae ftudio, Gabrieli Colocenfi, Ioanni Agrienfi antiftitibus, Orfzágio item palatino, et Emerico de Zápo lya negotium dedit, vt fe inter, ac Ioannem Vitézium Strigonienfem concordiam reftituerent: quae demum iisdem arbitris in haec capita coaluit rex perfidiam, et iniurias omnes Strigonienfi ex animo remitteret, neque vllo vnquam colore, aut tempore vindicatum iret; contractum olim VII. millium auri florenorum debitum rite perfolueret; facerdotia, quae ante poffederat, bona item, et redditus ac decimas omnes de iure, et confuetudine Strigonienfibus archiepifcopis proprias eidem reftitueret, ac porro illis libere vti, et frui fineret; Vitézii affines,

et cognatos honoribus, aut bonis ante fpoliatos per delectos iudices exaudiri, ac pro aequitate in integrum reftitui pateretur. Ex aduerfo Strigonienfis archiepifcopus, renouato fidelitatis facramento, fpeciatim caueret: viuo Mathia nullum fe alium pro rege Hun. gariae agniturum, regis hoftibus, aut rebellibus fumma conftantia et fide reftiturum, ac nunc nominatim vires omnes, et conatus eo collaturum, vt Poloni Nitria, et e caftro Berzentze eiicerentur. Arces et caftella ecclefiae Strigonienfi obnoxia, dimiffis inde Polonis, et Auftriacis praefidiariis, Hungaris probis, fidelibusque viris committeret, qui regi quoque fidei iuramentum praeftent. Eaedem arces, et caftella, quoties opus effet, regio militi paterent, qui non folum ibidem femet aduerfus hoftes tueri, verum etiam inde eosdem valeat oppugnare. Munimenta, quae feditionis tempore archiepifcopus erexerat, demoliretur, neque vlla noua deinceps erigi permitteret. Denique vt priftina regem inter, et Vitézium animorum confenfio, atque fiducia eo certius conferuaretur, neque rex huius calumniatoribus, neque hic finiftra de regis animo narrantibus fidem haberent, ingeftasque forte fibi fufpiciones alter alteri candide aperiret, atque, fi etiam archiepifcopus cum ratione perfidiae alicuius reus deinceps ageretur, caufa eius iuxta leges, receptamque apud Hungaros cum accufatis praelatis agendi rationem, per idoneos regni iudices cognofcéretur, ac ex aequo fententia ferretur. Haec vbi die XIX.

Decembris A. 1471. vterque et manus fub. 1471 fcriptione, et figilli appreffione roboraffent, (a) Ioannes Vitezius culpa, poenaque omni condonata, in gratiam receptus, pofito iam omni metu, ad regem venit, folitoque more confultationibus de republica intereffe coepit hic archiepifcopi ad partes Matbiae tranfitus fpes omnes Polonorum abrupit : eius enim exemplo et adhortatione inducti illi qui in fuperiore Hungaria fecefferant, mutatis repente animis arma in Polonos ftringere coeperunt: quorum cum plurimi ex occupatis anté munimentis eiecti, partim caefi interiiffent, partim profligati fuga demüm euafiffent, Cafimirus dux cum paucis fuorum Nitriam fe recepit, verum cum fe per Hungaros rigente adhuc hyeme obfeffum dira fame laborare cerneret, nec quidquam fuppetiarum tam cito e Polonia fibi eo fubmitti poffe fperaret, obtenta fibi, fuisque a Mathia rege libera emigrandi facultate, ex Hungeria in Poloniam fub principium anni 1472. 1472 difceffit,. Mathiamque metu omni liberauit. (b) Hac ratione exactis e tota fere Hungagaria Polonis priftinae regem inter, et Vitézium fimultates paulo atrocius recruduerunt, propterea, quod Mathias, fi bello a Cafimiro Poloniae rege denuo appeteretur, archiepifcopi quamquam iam conciliati fidei diffi

8 In Annal. reg. Hung. Tomo IV. pag. 79.

Bonfinius decade IV. lib. HI, Cromerus Hiftor.
Polon. lib, XXVII,

deret, atque ideo caftra illius omnia per caftellanos, militesque fuos occuparit, quin etiam, veritus ne ille opibus, pecuniisque fuis hoftem adiuuaret, potiorem reddituum archiepifcopatus partem, contra datam in tabulis concordiae nuper initae Chriftianam regiamque fidem, in fequeftro apud fe reti nuerit. Ea prouentuum fuorum diminutione vltra modum commotus fenecio, cum regis in folennibus promiffis adimplendis incon ftantiam paulo durius incufallet, atque et iam, quas doloris acerbitas exprefferat, minas iactaffet, Mathias indignatione correptus, virum infigniter olim de fe meritum ex improuifo comprehenfum menfe Martio A. 1472, Villegradenfi arci captiuum inclufit. Antiftires, baronesque regni venerandi fenis commiferatione tacti, regem adiere orantes, vt irae, vindictaeque modum poneret, ac, quemadmodum in exitu anni fuperioris cautum fuerat, archiepifcopum nullius noui criminis reum libertati, dignitatique fuae reftitueret. Mathias tot fummorum virorum interceffioni aliquid deferendum ratus, noua calendis Aprilis eiusdem anni pactione inita carcere exemtum, Strigonium abire, ibidemque deinceps viuere iuffit, addito tamen illi perpetuo comite, vitaeque tefte Ioanne Alemanno Agrienfi epifcopo, qui in omnia eius acta, atque confilia inuigilaret, cui non Strigonii folum, et ceterarum arcium praefidiarii, verum ipfi adeo Vitézii familiares, et famuli fidelitatis iuramentum praeftare funt coacti, abfque cuius confilio, et annutu nil

deinceps fiue in facris, fiue in profanis dioecefis fuae rebus archiepifcopo difponere liberum fuit (a), vt adeo non tam deferuiffe, quam mutaffe carcerem videretur. Atque hunc ignominiae cumulum adeo acerbe tulit Vitézius, vt eodem adhuc anno non tam aetatis, quam calamitatum pondere fractus die IX. Augufti diem fuum obierit. Vir ab inftauratis in Hungaria literis, condita Pofonii fcientiarum academia, erecta Strigonii bibliotheca, primarii aulae adminiftri munere, difficillimis Hungariae temporibus, magna cum nominis fui commendatione gefto, de rege, patriaque praeclare meritus, felicior futurus, fi principum fauores effe inftabiles, eorumdemque poteftati numquam impune a fubditis refifti cogitaffet (b).

§. XVIII.

Primi belli Auftriaci caufae, et fucceffus. Ex iis, quae hactenus enarrauimus, facile quisque perfpicit, eodem plane tempore, quo cum Bohemis, atque Polonis dimicandum

(a) Tabulas concordiae huius vide in Annal. reg. Hung. Tomo IV. pag. 85.

(b) Joannis Vitézii encomia lege apud el Xiftum Schier in differtatione de academia Iftropolitana. In archiepifcopis Strigonienfibus cl. Nicolai Schmitt, ac denique apud RR. clariffimumque Ganotzi in hi ftoria epifcop, Varadin.

« PreviousContinue »