Page images
PDF
EPUB

erat, cum Auftriacis quoque Matbiae negotium fuifle: ac belli quidem huius caufa fuere multiplices iniuriae, quas a Friderico ipfo, aut certe ex eius inftigatione profectas non vna vice Mathias tolerare debuit. Nam cum hic digerere non poffet, prae tot aliis regiae domus in Europa principibus, Mathiam Ioannis de Hunyad noui hominis filium, cam illuftris regni corona fuiffe potitum, tanto in eum ferebatur odio, vt nullam eidem aliquid moleftiae faceffendi negligeret occafionem. Sopita, vt fuo loco diximus, Garaiana feceffione, cum nullam Mathiae Hungariam eripiendi fpem fibi fupereffe vidiffet Fridericus, reddita corona, con1454 ditionibus fat duris pacem A. 1464. confecerat, numquam tamen ex animo eidem conciliatus fuit. Quapropter etfi tum, cum Podiebradium ab inferendo fibi bello prohiberi, ac e folio deiici voluit, intimam illi amicitiam fit pollicitus, cumprimum tamen intellexit Podiebradii confilio Vladislaum Polonum fuccefforem effe conftitutum, mutata repente voluntate, aduerfus datam ante fidem, Polonico, Bohemicoque contra Mathiam foederi fe adiunxit, ac non folum praecipuus 1459 feditionis illius, quam A. 1471. Ioannes Vitézius pro Cafimiro Polono domi concitarat, autor fuit, verum etiam fubmiffo ex Auftria milite factionem adiuuit. Altera hac Altera hac procella Mathiae ingenio, et prudentia feliciter oppreffa, cum huius vindictam extimefceret, ac fpeciatim vereretur, ne filii fui Maximiliani, cum ́Maria Burgunda Caroli Audacis,

cui pacis fe inter ac caefarem conficiendae arbitrium Mathias detulerat, filia, matrimonio obfifteret, iterum A. 1473. illius expe 1473 tiit amicitiam, atque tum vehementer id roganti Matbiae, duram eam, de non ducenda vxore conditionem remifit, fimul etiam fpem fecit fponfae regia e domo procurandae. Ea lege folutus Mathias orabat caefarem, vt in perpetui foederis pignus, filiam fuam Cunegundem ei coniugem daret, aut certe Heduigem Cafimiro Poloniae rege, matre autem Elifabetha Ladislai pofthumi forore genitam impetraret. Caefar fat longo tempore, principem nuptiarum cupidum, fpe lactatum, foede poftea delufit, cum et filiam alacho, fic Mathiam per conuicium appellare folebat, fe daturum negauit, et apud Cafimirum Polonum artibus fuis effecit, vt is quoque eumdem in generum adfcifcere non fine contemtus fignificatione recufauerit (a). Gemina hac repulfa vltra modum irritatus Mathias, omilla iam aliquam e caefaris cognatis procandi cura, fponfam fibi delegit Bea. tricem Ferdinandi regis Neapolitani filiam, quod cum caefari fuboluiffet, coniugium hoc omni ftudio impedire conatus fuit; praeterea Ioannem Alemannum, quem Mathias ex infimo fortunae gradu extractum, per varia in Hungaria facerdotia, ad Strigonienfem metropolim poft Vitézii mortem euectum, in

(a) Cureus pag. 189. Cromerus Hiftor. lib. XXVIII,

[blocks in formation]
[ocr errors]

fuper in S. R. E. cardinalium coetum coopta ri procurauerat, cum aliis promiffis, tum vero oblata principe in Germania Salisburgenfi infula partibus fuis conciliatum ad commouendam in Hungaria feditionem excitare ftuduit: quae clam cum caefare agitata, cum regi patefacta exiftimaret Ioannes Alemannus confimilem deceffori fuo Vitézio fortem extimefcens, conuafatis, quos parfimonia, variisque artibus vaferrimus homo corraferat, tercentum aureorum millibus, in Germaniam ad caefarem fe recepit, ipfoque profugio fuo perfidiae fe fe reum demonftra-. uit, (a) in cuius viri cafu illud notandum ex tranfitu, eum praecipuum olim Ioannis Vitézii apud Mathiam obtrectatorem, rui naeque illius fuiffe autorem. Sed neque hic ftitit alienus Friderici animus: nam cum coniugium nulla amplius arte impediri poffe cerneret, vt Matbiae fpem heredis adimeret, ficque de fua, fuorumque, fi ille fine fobole obiret, in folio Hungarico fucceffione eo certior fieret, fi tamen nonnullis, qui id memoriae commendarunt, fcriptoribus fi. des, idonei cuiusdam medici multo auro cor cupti opera, Beatricem foboli fufcipiendae inhabilem reddi curauit. Quin etiam cum 1476 illa fplendido in comitatu ad fponfum A. 1476. ducebatur, violata induciarum fide, Hunga riae fines hoftilem in modum inuafit, vt fu

(a) Cl. Schmitt in epifcopis Agrienfibus Tom. II, pag. 96. Annal, reg. Hung, ad h. a.

fpicio effet, illam ex itinere interceptam voluiffe. Illud etiam Mathiae acerbum fuit, quod cum et Fridericum caefarem, et Cafimirum Poloniae regem ad nuptiarum fuarum folennia fumma cum humanitate inuitaffet, neuter horum vel id honoris exhibuerint, vt fuos eo oratores mitterent (a). Denique ad iniuriarum cumulum illud acceffit, quod contra datam principio belli Bohemici fidem, faepiusque iteratam, infuper habitis Romani pontificis Sixti IV. vehementer id flagitantis precibus, denegata Mathiae regni Bohemiae inueftitură, Vladislaum Polonum Viennam ad fe A. 1477. euocatum, folenni ritu, edito- 1477 que diplomate in regem Bohemiae inueftiuerit (b). Quibus omnibus Mathias fuapte ad vindictam praeceps, adeo atrociter commotus fuit, vt curas, cogitationesque omnes ad debellandum Fridericum tranftulerit. Doluit ea res vehementer regni primoribus, quibus optime fuere perfpecta patriae damna, maximaeque progreffiones, quas Turcae interea, dum rex in Bohemia bellum gerebat, fecerant, cumque non ignorarent, recens fubmiffa fuiffe ab Italiae principibus in vfum belli Turcici bis centum aureorum millia, maiorem in modum orabant regem, vt

Bonfinius decade IV. lib. IV. Apud fcriptores re-
rum Hung. Tom. I. pag. 519. Annal, reg. Hung.
·Tom. IV, pag. 107.

(b) Cureus in Annal, Silefiae pag. 198. Annal, reg.
Hung. ad h. a.

vires omnes ad Turcas ex occupatis S. coronae ditionibus eiiciendos conuerteret: neque nomen fuum inuidiae exponeret, quafi neruo hoc ad Chriftianum principem oppu gnandum vteretur. Verum vindictae ftudium altiores iam in Mathiae animo radices egerat, quam vt a fufcepto confilio poffet dimoueri (a). Quapropter poftquam vulgatis per vniuerfam Europam diffidatoriis, vt aiunt, literis, belli caufam, et inuidiam omnem in Fridericum caefarem detorquere conatus fuit (b), diuifo trifariam exercitu, Auftriacas 1477 ditiones aeftate A. 1477. torrentis inftar inundauit, ac LXX. arcibus, atque oppidis in poteftatem redactis, Viennam arctiffima obfidione circumuallauit. Difcriminis magnitudine non mediocriter confternatus Friderieus, debita fibi ex foedere cum Polonis inito, militum fubfidia poftulauit, verum Cafimirus partim quod caefari, qui pariter ea, ad quae per foedus obftrictus erat, minime fibi olim praeftiterat vicem reddere vellet, partim quod Mathiam, quocum concordiam demum inire cupiebat, nollet irritare, militum, qui petebantur, loco X. mille aureos fubmifit, qua re exacerbatus caefar, remiffa extemplo in Poloniam pecunia, ad pacem cum victore componendam applicuit animum (c). Qua in re vtiliter vfus fuit opera regi,

(4) Cureus pag. 196. et 198. Annales reg. Hung-Tmo. IV. pag. 102. Ranzanus in epitome indice XXXVI Has vide in Annal. reg. Hung, ad h. aj

(6) Cureus in Annal, Silefiae pag. 198,

« PreviousContinue »