Page images
PDF
EPUB

nae Beatricis , et Gabrielis Rangonii ex ordi. ne minorum S. Francisci episcopi Agriensis praecipui tum regis confiliorum administri, quorum ftudia , voluptatesque fibi opportune conciliauerat : eorum igitur interuentu optata pax his fere capitibus confecta fuit : Matbias bello capta in Austria loca bona fi. de reftitueret, militemque suum omnem inde educeret, quamprimum caesar ad damna per varias incursiones Hungariae illata, et ad factas in bellum, cui ipse causam praebuerat, impenfas resarciendas, centum aureorum mil.

lia Mathiae numeraffet, de hac autem fummæ rite persoluenda, ordines Auftriae folennem cautionem darent. Caesar praeterea suae in reguo Hungariae fucceffioni, et aliis iuribus, per pacta restitutae facrae coronae occafione conclusa aquisitis, in perpetuum renunciaret, Bohemiae regni, et coniuncti huic electoratus inueftituram eadem plane forma, qua Vladislao data fuit, Matbiae transmitteret, ab eodem viciflim consuetum imperii Romani feudatariis iuramentum accepturus: quodfi ea re irritatus Vladislaus Bohemiae rex bellum idcirco caefari inferrer, Matbias totis viribus hunc defenderet. Denique captiui vtrinque dimitterentur, et venia daretur omnibus , qui bello durante alterutri parti adhaeserant (a). Quae omnia calendis

(.) Haec ex fragmento tabularum pacis, quas non

integras vulgauit cl. Pray in Annal. reg. Hung. Tomo IV. pag. 114. conditiones, quae ibi de lunt,

1477 Decembris anni eiusdem 1477. fignata , prin

ceps vterque fuis in ditionibus promulgauit, hoftilitasque vtrinque defiit.

[ocr errors]

S. XIX.

Alterum bellum Auftriacum. erum bellum hoc fopitum potius, quam exstinctum fuit : biennio enim poft non quidem Matbiae regis, sed Friderici imperatoris culpa, paulo atrocius erupit: hic enim etfi ftipulatam puperna pace centum mille aureorum fummam ab Auftriae, ordinibus ri. te fibi numeratam acceperat, impetrare tamen a se non potuit, vt eamdem Matbiae re. gi integre confignaret (a). Quapropter neque hic militem omnem ex Austria eduxit, quin potius arces, ét dominia aliquot secu. ritatis caufa in poteftate retinuit , vnde li

[ocr errors]

fuppleuimus ex Gerarili de Roo. Histor. Auftr. lib. VIII. Miechoui Chronico Polon lib IV. cap. LXXII. Cromeri Histor. lib. XXVIII. pag. 417. Curei Annal. Silesiae pag. 198.

Chronicon Salisburgense apud cl. Hieronymum Pez scriptor. rer. Auftriacaruin Tom. II. ad A. 1480, haec habet : Imperator grauiffimam steuram pofuit fuper Auftriam, tam super monasteria, quam super praedia et vineas , et vina, sed dicta pax inter eos non diu durauit, quia imperator quidens ftekram accepit, regi tamen nibil foluit,

1

tes, et simultates mutuae rursus recruduerunt. Qua in re illud Matbiae regi peracerbum accidit, quod cum Fridericus iis, quae folenni pace nuper cauerat , praeftitis et bello, et litibus semet nullo negotio expedire poterat , per literas, et nuncios illius, tamquam turbulenti, rixosique vicini principis, nomen apud Romanum pontificem , et omnes propemodum Europae reges in inui. diam, et odium adducere ftuduerit Matbias igicur , vt animum ab iniuriis inferendis alienum oftenderet , litium cognofcendarum, di. rimendarumque arbitrium ad eos, quos caesar ipse delegerat , vltro detulit: qui cum caufa rite examinata culpam omnem in inflexibili caefaris voluntate, atque auaritia latere comperissent, ac idcirco eum ad pacta effectu complenda vrgerent, is arbitros para tium ftudio agi criminatus, omnem concordiae tractationem momento abrupit, talesque rursum iudices follicite circumspiciebat, qui eum a pactae pecuniae numeratione vellent absoluere. Mathias ea caesaris tergiuerfatione lites augeri potius, quam minui vi. dens, id consilii excogitauit, vt Sixtum IV, pontificem hortaretur, ad caefarem censuris ccclefiafticis afficiendum , fi aequo, et iusto ftare nollet (a): Cui confilio tamquam violento cum pontifex obsequi abnueret, Matbias grauem in eum tamquam hominem lenem

[ocr errors]
[ocr errors]

(W) Ex epistolae Mathiae Coruini part. IV. pag. 68.

U

concepit animum , ac aegre admodum illius precibus flecti potuit, vt a vindicta tum qui. dem abftineret, translatoque in Turcas bello, Christianorum tot principum, qui copiofa jam dudum pecuniarum fubfidia in Hun. gariam transmiserant, votis, et exspectationi satisfactum iret. Itaque Matbias nouum Chri. ftianae moderationis fuae propalam editurus

specimen , induciarum cum caefare initarum 1480 fide fretus, A. 1480. cum florentislimo ex.

ercicu in Turcas profectus fuit. Qua illius absentia in commodum suum vsurus Frideri. cus, per Soproniensem prouinciam, in Hun. gariam hoftilem in modum illapsus, aliquoc ciuitates, et arces idoneo deftitutas praefidio fui iuris effecit, viciniam autem omnem ferro, et igne euaftari curauit , eius rei nuncio accepto Mathias, iusta commotus indignatione, parte copiaruin ad Sauum relicta, cum delecto militum robore, recta inde in ditio. nes Austriacas irrupit , plurimasque iterum arces et oppida Friderico eripuit. Coeptum tunc magno animo bellum , paulo- languidius dėínceps adminiftratum fuit: Fridericus enim Romano pontifice, niultisque aliis principi. bus viris causae fuae iterum conciliatis, perpetuae concordiae, amicitiaeque fanciendae fpem offerebat, facris itaque induciis , faepiusque prorogatis , quadriennium , etamplius negotio huic impepfum fuit, nuo tamen fructu, quod Fridericus nec ditionum aliquid victori cedere , nec pactam pro belli impenfis pecuniae fummam vellet perfoluere. Quapropter Mathias toties se

[ocr errors]

iam delusum indigne ferens, aeftate A. 1484. 1484 bellum totis viribus inftaurauit, poft VII. menfium obfidionem Corneuburgo die XXIII. Ianuarii anno insequente potitus, Viennae iterum copias admouit, eamdemque dira fame diu prellam, calendis Iunii ad deditionem compulit, vrbem , arcemque regiam triun. phantis in morem ingreffus, parte copiarum circum vrbem Viennenfem in caftris fubfifte. re iutla, partem alteram ad Styriam, Carin. thiam , atque Carnioliam imperio suo subiugandam dimifit. Hac ratione Mathias Au. ftriacarum ditionum dominium adeptus, vt res fuas ibidem conftabiliret, prouinciarum primores Viennam ad comitia euocauit. Hic ille accepto ab omnibus fidelitatis facramento, vt publicum gratiae, clemenciaeque fuae ederet argumentum, ante omnia exaggerata, quae Fridericus exigere folebat, vectigalia antiquauit , moderataque tributa definiuit , quae ipfa fubinde , vt Austriacorum animos Gibi arctius adftringeret A. 1487. magna ex 1487 parte relaxauit (a). Vtilius fummo imperanti effe exiftimans , fubditorum animis, quam crumenis, et facultatibus potiri: qua in subditos clementia id impetrauit, vt Friderici caesaris defiderium in Austriacorum animis penicus exftingueretur.

(a) Bonfinius decade IV. lib. VI. Annales reg. Hung.

Tomo IV. ad hos annos. Ranzanus loco cit,

« PreviousContinue »