Page images
PDF
EPUB

arfit furore, vt toto corpore tremeret, quam impotentis irae vehementiam apoplexia e veftigio fecuta fuit, quae illi humi proftrato vocis vfum ademit, vt folum iam fanctiffimum IESV nomen fracta admodum voce proferre ab adftantibus obferuaretur. Deni que nil proficientibus medicamentis tertio poft die, qui VI. Aprilis fuit, eodem anno 1490 1490. viuere, et regnare defiit (a), anno aetatis XLVII. (b) ab adito regno XXXII. a coronatione vero fexto fupra vicefimum. Parentatum illi primum fuit Viennae pom! pa fane quam maxima. Corpus defuncti regio cultu, et infignibus in morem viuentis indutum, fuccollantibus centurionibus, ferculique auro cooperti fimbrias circumtenentibus proceribus, legionumque praefectis, ad D. Stephani bafilicam delatum, comitati funt et Hungari, qui praefentes aderant, et Auftriae ordines, quorum nemo fuit, cui non tam gloriofi principis, qui fumma et clementiae, et aequitatis laude fexennio integro Auftria cis terris imperauit, recordatio doloris teftes lacrimas exprefferit. Terminatis Viennae exequiis, regii corporis fecundo Danu. bio Budam, ac inde Albamregiam deducendi prouincia Aladario et Bodoni commiffa fuit: vbi demum vidua regina Beatrix, et

(a) Bonfinius decade IV. lib. VIII. Cureus in annalibus
Silefiae,

(b) Tefte cl. Stephano Kaprinai Hungariae diplomatk
Part. I. lib. 1. differt. I. cap. I. natus erat Mathias
Claudiopoli in Tranffiluania die XXVII. Martij
anno 1443.

[ocr errors]

Ioannes Coruinus renouatis in frequentiffima gentis Hungaricae primorum corona exequiis, demortui regis offa regum tumulo intulere: atque hac occafione Ioannes Coruinus fuam in patrem optimum pietatem teftaturus, auream crucem gemmis diuitem apparatum item, et vafa omnia aurea operan ti tum ad aras Dominico Albenfi praepofito confignauit, thefaurumque hunc LXXV. aureorum millibus aeftimatum in perpetuam triftiffimi funeris memoriam, bafilicae Albenfi dono dedit (a). Erat Mathias rex ftatura vlera mediocrem aliquanto maiore, forma eximia, afpectu generofo magnanimitatem referente, rubefcente aliquantum facie, coma flaua, vegetis et fubnigris oculis, ob.., tutu leonis in morem libero, et recto, oculis intuendum inter numquam fere conniuentibus, fi quem obftinato vultu afpexit, fauorem; fin límis, infenfum portendebat animum. Frons illi porrecta. caput addecens, fine menda nafus, idemque aquilinus, mentum, et collum prominens, os aliquantum diductum fuit: membra fpatiofa quidem, fed mirum inter fe cohaerentia, humeri latiores, pectusque patentius, corpus denique totum laboris, fudoris, ac inediae tolerantiffimum, vt adeo nil facilius militari labore, nil contra domeftico otio difficilius perferret (b). Vt

(4) Bonfinius decade IV. lib. VIII.

(E) Idem ibidem. Geininum vultus Mathiae regis ty pum expreffum habes apud cl. Stephanum Kaprinai Hungarise diplomat. Part. I, et Part. II. pag. I.

[ocr errors]
[ocr errors]

adeo nifi morbos, vehemente iracundia, et immoderata viduitatis fuae tempore libidine fibi confciuiffet, vitam quam diutiffime prolaturus fuiffe credi poffit.

§. XXIV.

Animi dotes, virtutes, ac vitia.

Ab exteriore corporis habitu non abludebat animus: cuius dotibus adeo liberaliter ab autore naturae inftructus erat Mathias, vt quamquam minime regio e fanguine ortum duceret, ad fummum nihilominus illud faftigium factus, formatusque fuiffe videretur. Ingenio fupra ceteros acuto, et perfpicaci pollebat, vt non facile a quoquam falleretur. Nullum negotium adeo arduum, aut difficile occurrebat, quod non fumma pru dentia coeptum, feliciter ad exitum dedu. xerit. In rebus, quas maturo confilio femel conftituerat, adeo conftans fuit, vt non facile inde poffet dimoueri. Peculiare illud iuftitiae, et aequitatis ftudium, quo infimae etiam plebis animos fibi attraxerat, memoriae pofterorum commendat, enata apud Hungaros mox ab eius obitu querimonia: Mortuo Mathia periit iuftitia. Mentem illius facra non minus, quam profana, eademque multiplici eruditione excultam, pluriumque linguarum cognitionem, non eft, cur pluri

bus hic commemoremus (a). Quanta porro in Deum bonorum omnium fontem pietate fuerit, teftatum fecit fingulari illa maieftate, et reuerentia, qua officia diuina, et facros ecclefiae ritus cum alibi, tum vero in aulico templo fuo peragi voluit: vt adeo legatus apoftolicus epifcopusCaftellanus Budae degens, ad Sixtum IV. P. fcribere non erubuerit, fe virum ecclefiafticum in iis, quae ad diuinum cultum pertinent, Mathiae regis pietate, modeftia, atque reuerentia fuiffe fuperatum (b). Illius in religione tuenda vigilantiam fatis illud indicat, quod pro viribus prohibuerit, ne Huffitarum dogmata e Bohemia ad Hungaros penetrarent, ficque fciffa fidei vnitate, animi quoque in partes fcinderentur. Pro ea, qua erat in Deiparam virginem deuotione, fcuto fuo, quo belli vtebatur, hoc lemma circumfcripfit: Alma Dei Genetrix Maria, interpella pro rege Mathia (c). Primus item Mariana effigie aureos Hungaricos infigniuit. Verum has, pluresque alias Mathiae regis virtutes nonnihil obfcurabat ira praeceps, et implacabilis vindictae cupiditas, quae diu preffa tum, cum minime timebatur, erupit. Huius exemplum fuit

(a) Lege cl. Stephani Kaprinai Hungariae diplomaticae partein L.

(b) Apud Péterfi conciliorum Hung. Tom. I. pag. 9. (c) Scutum Mathiae hodiedum vifitur in Armamentario caelareo Vindobonenfi,

Szilagyius auunculus, cui Mathias et vitam, et regnum debuit: qui quod puerum adhuc, faniorisque confilii incapacem pro auunculi poteftate durius obiurgauerat, gubernatoris dignitate priuatus, ab aula remotus, audaciam fuam carcere luit. Alter ab hoc Ioannes Vitézius vir fummus, et praeclare femper de principe meritus, quod quibusdam eius mandatis intercefferit, atrociter, vt iam narrauimus, caftigatus. Denique Petrus de Varda Colocenfis archiepifcopus aulae cancellarius, cum exaggerata tributa, quibus gentem vniuerfam ad extremam egeftatem rex coniecerat, improbaffet, ac ad eadem moderanda paulo liberius cohortatus fuiffet, 1484 fine mora in Vilfegradenfem arcem A. 1484. inclufus, in quo puniendo tanta vfus fuit obftinatione Mathias,vt nec Romani pontificis, nec regni primorum precibus flecti vnquam potuerit, ad clariffimum cetera virum carcere liberandum, vt adeo ad regis vfque obitum illic ei gemendum fuerit (a). Praeterea quod alias commendatione dignum est, apud Matbiam in vitium defiit, immenfum gloriae aucupandae ftudium, quo fiquis opportune vti nouerat, facile eum, quo libuit, flectere poterat. Hoc aulae affentatores in multorum honeftiffimorum virorum perniciem, multi, praefertim exteri, Budam venientes,

a) Bonfinius decade IV. lib. VI. Annales reg. Hung. Tomo IV. pag. 175. et 207. Epiftolarum Petri de Varda CVHL pag. 45.

« PreviousContinue »