Page images
PDF
EPUB

in vtilitatem fuam fuere abufi. Vt aulae magnificentia potentiffimos quosque principes antecelleret, infanos profudit fumtus (a), qui luxus, et bella infuper caufa fuere, vt Mathias grauiffima tributa fuis imponere fit coactus, per quae omnium demum facultates fuere exhauftae (b). Vt adeo ad vltimam egeftatem prohibendam, quoque Hungari rem fuam familiarem aliquantum reftituendi fpatium nancifcerentur, iam A. 1478. publica 1478 Mege in comitiis Budenfibus fancitum fuerit, vt communis inopiae caufa, a confuetis ante iudiciis generalibus per fingulos comitatus habendis quinquennio integro ceffaretur, totidem annis rex ab inferendo bello, ordines autem regni a militia facienda abftinerent, nifi forte vicini principes: Caefar, Polonus, Bohemus, ac Turca vltro ipfi Hungariam inuaderent: ipfa denique tributa ita diminui oportuit, vt, inclufo vna lucro camerae, non plus a feffione integra, quam

(a) Horum fpecimen vide apud eumdem decad. cit.
lib. VII. Chronici cap. LXVII. ac demum ex lite-
ris nuncii apoftol. A. 1481. Romam datis, quas
lege in Annal. reg. Hung. ad h. a.
(b) Sugillat iftud Fridericus caefar his verbis: Re-
gnum ipfum nulla vrgente regni neceffitate, et fua
dumtaxat incuria, absque omni externo bello pe-
ne contriuit, et exactionibus, et aliis modis ad
fummam redegit inopiam, ac vaftitatem: In literis
diffidatoriis A 1477. datis ibidem ad h. a. Huc
facit Ludouici Tuberonis commentar. fui temporis
lib. I. §. XIX,

[ocr errors]

florenus vnus penderetur (a). Denique cum decennio integro coniugio abftinendi lege obftrictus erat, paulo licentius vixiffe, multorumque thoros violaffe notatur: quod tamen vitium ducta Beatrice ita correxit, vt fuis et fidei, et continentiae coniugalis luculentum praebuerit exemplum. Ex quo intelligas maximis etiam heroibus aliquid labis, adhaerere, neque eos penitus hominem ex

uere.

S. XXV.

Quaedam Mathiae regis leges, et inftituta. Monarchiam Hungaricam, cuius et fplendor, et vires poft Ludouici M. obitum multum defluxerant, Mathias magno conatu ad priftinum gloriae apicem reftituere ftuduit. Praeftitit hoc ille fapientiffimis imprimis legibus, quibus illa, quae decefforum regum quorumdam negligentia corrupta repererat, egregie, atque vtiliter correxit. Artes etiam nonnullas in gubernando adhibuit, quae non modo eum tot inter regni amittendi dif crimina feruarunt incolumem, verum etiam fubditorum populorum voluntates, ac ftudja eidem conciliarunt. Rem deinde militarem eo perduxit, vt nec copiarum numero, nec armorum tractandorum dexteritate vllus Eu

(a) Mathiae decreti IV. art. I. II. III. VI. et VII.

ropae principum cum illo id temporis poffet. comparari, denique vt artibus, et fcientiis populares fui excolerentur, ea, quae hacte pus maguo Hungariae dawno defiderabantur, adiumenta omnia regia prorfus munificentia procurauit. Nos fingula paucis explicabimus. Ex innumeris legibus fub Mathia Coruino latis eas folum commemorabimus, quae in decefforum regum decretis minime reperiuntur: itaque fub Mathia primum introductum, vt reges noftri quinque figillis yterentur: bulla aurea, tum figillo duplici, fecreto, iuridico et annulari (a). Regi pe

culiariter commiffa cura conferuandae facrae coronae, poteftasque facta eiusdem cuftodem arbitrio fuo nominandi (b). Ne innocentes multi maleuolorum calumniis opprimerentur, rex fidem dare debuit, ad fimplicem, cuiuscumque delationem, citra praelatorum, baronum, nobiliumque regni confilium, neminem deinceps comprehendendum, nota infidelitatis afficiendum, aut denique bonis effe fpoliandum (c). In tributis imponendis ita regis poteftas reftricta fuit, vt demto lucro camerae nullum aliud vectigalis genus abfque omnium regni ordinum confenfu poffet imperare (d). Vnde auri florenus a fingulis

(a) Mathiae regis decret. III, art, VIII. in codice iuris patrii.

(b) Decret. II. art. II.

(c) Decret. II. art. III. et XVIII. D. III. art. X. D. IV. art. IX. et V. D. VI, art, XLVI.

(4) Decret, III, art, XI.

[ocr errors]

portis pendendus nonnifi comitiorum voluntate pofthac aliquoties exactus fuit (a), ea tamen lege, vt pro veteri apud Hungaros confuetudine fal fingulorum comitatuum incolis abfque omni pretio indulgeretur (b). Illud autem plane fingulare fuit, quod ad communes comitatuum neceffitates praelati, barones, ac nobiles poffeffionati aliquid pecuniae bonis fuis commenfuratum conferre jubebantur, vnde fpeciatim nobiles communi comitatus nomine cum alio, tum ad regem negotiorum caufa miffi, ftipendium, ac viaticum acciperent (c). Vt comitatuum a quorum recta adminiftratione totius regni falus dependet, gubernatio eo accuratius perageretur, fancitum, vt cuiuis idmodi comes parochianus daretur, qui ibidem bona poffidet , quo fic conuentibus nobilium femper adeffe, negotiaque muneri fuo propria per femetipfum poffit expedire (d). Praeterea cum ad id tempus locupletioribus nobilibus publica patriae onera declinantibus, pauperes fere cogerentur iudicis nobilium munus affumere, iidemqne aut potentiorum metu, aut largitionibus corrupti, non ea, qua par erat, libertate iuftitiam adminiftrarent, illud

(«) Deret. IV. art. I. et II. Conftitut. statuum art. I. et IV.

(b) Conftitut. ftatuum art. II. III. et XII. Decret. III. art. IV.

(c) Decret. VI. art. LXIV.

(d) Decret. III. art. XV. decret. VI. art. LX:

prouide conftitutum, vt ad iudicis nobilium officium nonnifi ditiores, fiue bene poffeffionati eligerentur, quique illud boni publici ftudio admittere citra iuftam rationem detrectarent, marcis quinquaginta per comitem parochianum nulla interpofita mora exigendis multarentur (a). Praeter multas alias leges et iudicibus, et litigantibus, et denique litigantium aduocatis praefcriptas, illud animaduerfione dignum occurrit, quod illi, qui triumphantem in caufa aduerfarium a bonorum ingreffu per repulfionem prohibuiffent, neque fufficientem huius rationem coram iudicio probare potuiffent, non iam folum in vna, aut etiam duabus auri marcis, fed in communi illorum iurium poffeffionariorum aeftimatione conuincerentur (b). Vt ecclefiaftici decimas fibi iure debitas accurate perciperent, veteres leges nouis fanctionibus confirmatae funt: vetitum tamen illis cenfuras ferre in dominos terreftres, citra quorum confilium, aut culpam fubditi decimam denegauerant (c). Cautum etiam, ne decimas fuas cuiquam in cenfum, vulgo arendam, locent (d). Soli Rafciani populi, qui e ditionibus Turcicis recens in Hungariam femet tranftulerant, a decimarum folutione fuere

(a) Decret. VI. art. IX. (b) Ibidem art. XVI.

(c) Decret. V. art. I. H, et sequ, Ibidem art, VIII,

« PreviousContinue »