Page images
PDF
EPUB

exemti (a). Cum in pluribus coenobiis difciplina religiofa admodum collapfa animaduerteretur, ea potiffimum de caufa, quod praeteritis illius ordinis religiofis, abbatum, ac praepofitorum regularium dignitas nonnullis ecclefiafticis viris collata erat, qui opimi beneficii prouentus traxiffe contenti, parum de regulari coenobitarum obferuantia fuere folliciti, decretum fuit, vt abbates, et praepofiti non alii deinceps, quam eorumdem ordinum religiofi eligerentur, vtque apud coenobitas primaeuae fanctimoniae rigor eo facilius reftitueretur, religiofeque cuftodiretur, epifcopi quotannis binis vicibus dioecefis fuae coenobia vifitare iuffi funt (b). Vt de locorum, vt vocamus, credibilium in teftimoniis perhibendis fide ac libertate eo certius vniuerfum regnum redderetur, placuit, vt idmodi abbatiarum, ac praepofiturarum ius patronatus, a priuatis hominibus etiam fundatorum fuccefforibus ablatum, foli regi affereretur (c. Impofitum praeterea tam capitulorum canonicis, quam conuentuum facerdotibus, vt folenni iuramento fe obftringerent, ad ea omnia, quae eis committerentur, fumma fide non minus peragenda, quam in capitulo fubinde, aut conuentu referenda (d).

(a) Ibidem art. III. Epiftolarum Petri de Varda epift. LXIII. et LXIV.

(b) Deeret. VI. art. XI. et XII:

(c) Decret. III. art. XVIII.

(d) Decret. VI. art. X.

Cum antea et epifcopi plura facerdotia regalia, et canonici ex regum, aut. antiftitum gratia complures tenuiffent canonicatus, interdictum, ne quis ecclefiafticorum pofthac vno plura confequeretur beneficia (a). Vt cleri querimoniis aliquid concederetur, a tributis quidem, quae dicas appellabant, abfolutus fuit, ea tamen lege, vt ceterorum regni ordinum more, cum regni falus pofceret, commenfuratum bonis fuis militem daret (b). In eo quoque illius votis fatisfactum fuit, vt caufae teftamenti, matrimonii, dotis, rerum paraphernalium, periurii, verberationis, aut fpoliationis clericorum, ac mulierum in foro ecclefiaftico cognofcerentur (c). Lis primum apud dioecefanum ageretur, inde ad metropolitam, ac ab hoc demum Romam liceret appellare (d). Quodfi quis praeteritis facris regni tribunalibus, caufam fuam illico Romam deferre aufus fuerit, ecclefiafticus beneficio, fecularis autem capite multaretur (e). Quod ad rem monetariam attinet, aurei Hungarici pondus, ac probitas, vt a Carolo, et Ludouico I. regibus introducta fuit, porro etiam perftitit. Denarii autem regales argentei ea ratione procu di iubebantur, vt eorum centuria vno auri

[ocr errors]

(a) Decret. III. art. XIII.

(b) Ibidem art. XXIV.

(c) Decret.II. art. XVII. decret. III. art. XVII, (d) Decret. V. art. XVII

(e) Decret, III, art, XIX,

floreno redimeretur (a). Ceteris Mathiae regis conftitutionibus fere ea folummodo, quae a Ludouico M. et Sigismundo fancita fuis lo cis meminimus, innouantur.

§. XXVI.

Eiusdem in gubernando artes. Leges, quas in reipublicae commodum Mathias pertulit, non modo feueritate adhibi ta, verum etiam perpetua quadam in fingu. las fuorum actiones vigilantia obferuari procurauit. Quoties a caftris, aut ab aula per grauiores curas abeffe licuit, Ludouici M. imitatione, mutato interdum habitu ignotus, aut etiam palam fingulas regni partes, ciuitates, oppida, et pagos obibat, quaeque contra aequitatem, vel mandata fua perperam agi reperit, fummo cum rigore corrigebat: hac itinerandi ratione, praeterquam quod quarumuis partium ficum, copiam, aut inopiam, fenfa item de fe hominum optime perfpexit, praelatos vna, et feculares regni magiftratus fuo in munere exactos, diligentesque reddidit. Illuftres vtriusque ordinis viros interdum fuis in caftellis, aut villis adire, apud eos hofpitari, conuiuarique non

dedigna

(a) Decreti V. art. V.

[ocr errors]
[ocr errors]

dedignabatur, vt eorumdem fentiendi, vi ́ uendique rationem cognofceret, profufa prae ceteris tum humanitate vtebatur in fequiorem fexum, vt mulierum animis ad fe attra ctis, viros quoque earumdem opera fibi ar crius adftringeret. Cum excelfam gentis Hungaricae indolem exploratam haberet, fi quid durius, vt erant vectigalia, et crebra militum fupplementa, imperandum fuit, po fita ad tempus autoritate, precibus potius, et ratione, quam fummo imperio cum fuis agebat. Vt eos, qui potentia ceteris anteibant, mandatis fuis obfequentes redderet, ac femper in metu contineret, in cognatos, familiaresque fuos, qui aliquid in fe deliquerant, paulo vehementius animaduertere confueuerat. Id quod Szilagyii auunculi, et Ioannis Vitézii cafus fatis, fuperque declarat. In hominibus, fiue ad arcana aulae munia feu ad facras, profanasque in regno dignitates promouendis fingulari vfus circumfpectio he, hec generis, nec nationis, fed folius ingenii, doctrinae, prudentiae, ac in rebus gerendis dexteritatis habuit rationem. Sic Ioannem Alemannum Silefitam, Vratislauien. fis carpentarii filium, ob plurium linguarum peritiam, atque prudentiam ad Strigonienfis archiepifcopi, et S. R. E. cardinalis dignitatem euexit. Gabrielem Rangonium, O. S. Francifci monachum Italum, ob infignem eruditionem, et raram in negotiis tractandis fa cilitatem Tranffiluanienfi primum, tum vero Agrienfi epifcopatu donatum, intimum fibi de legit arcanorum confiliorum adminiftrum, E e

PALMA P. II.

quo in munere cum annis aliquot praeclare fe probaffet, Mathias peruicit, vt in cardinalium collegium affumeretur, ac Romae deinceps degeret, res illius apud fedem apoftolicam, Italiaeque principes curaturus (a), huius autem loco mox miniftrum fibi adfciuit Ioannem de Pruis, tenui fortuna in Morauia oriundum, epifcopum Varadinenfem, virum virtutis, doctrinae, prudentiaeque laude confpicuum; quamquam hoc exteros prae domefticis ad praecipua in regno facerdotia admouendi ftudium non leuem illi apud Hungaros conflauit inuidiam. Quemadmodum porro in hominum ad dignitates delectu fingulare ftudium adhibuit Mathias, ita etiam laborum pro fe, et republica toleratorum aequiffimus et arbiter, et mecaenas fuit, profufa plane munificentia in eos vti folitus, qui arduis in rebus fidem, dexteritatemque fuam demonftrauerant. Vt eo expeditior effet negotiorum cum aliis aulis tractatio, cum exteros quofuis, tum vero imprimis principum oratores comiter, liberaliterque habuit, ac adeo nonnumquam eorum ftudia, voluntatesque fibi conciliauit, vt hi arcana fua non inuiti proderent, atque mira fane metamorphofi Mathiae potius res apud fuos principes, quam horum apud illum negotia tractarent: hac profecto arte feliciter vfus fuit Mathias

(a) Vide purpuram Pannonican Samuelis Timon, et Nicolai Schmitt epifcopor. Agrienfium parten H. qui viri huius res copiofe perfecuti funt,

« PreviousContinue »