Page images
PDF
EPUB

L

1

ad plerosque nuncios Roma miffos partibus
fuis autorandos. Haec fere funt, quae, dili-
genter exploratis, rebus per Mathiam geftis,
illi familiaria fuiffe affirmare poffumus.

§. XXVII.

Res militaris tempore Mathiae. Prudentiae politicae coniuncta erat folida, et multiplex fcientia militaris, quam euolutis omnibus veterum de re militari commentariis, ac propemodum memoriae mandatis comparatam, continua fubinde bellorum exercitatione eo adduxerat, vt omnes fere eius aetatis belliduces antecelleret. Primo cum Mabomete in Boffnia bello A. 1463. gefto, 1463 cum animaduertiffet, militem tumultuarie collectum, difciplinae caftrenfi minime affuetum, nec armorum tractatione rite exercitatum oneri potius effe belliducibus, quam vfui: ex aduerfo veteranum militem, quamquam minore numero, maximis etiam Turcarum exercitibus fuperandis effe parem, in id deinceps incubuit, vt ftabilem militem conftanter haberet, atque illo, quem ordines Ľ regui pro veteri more, ac inftituto dabant, nonnifi tum, cum maxima vrgebat neceffitas, vteretur. Quadruplex porro ftabilis militiae genus ftipendio conductum nullo non tempore ad arma expeditum habebat: primi fuere equites armigeri grauibus, et multiplicibus inftructi armis: poft hos Huffarones,

feu leuioris armaturae equites, tum pedites armigeri vario armorum genere ita onufti, vt ad ea geftanda baiulis opus haberent: denique pedites non clypeati leuiora deferentes arma: qüae fingulis his militum Hungarorum generibus domi praebita fint ftipendia, arduum eft definire, at cum eos A. 1481. in foceri fui Ferdinandi regis auxilium Neapolim fubmiferat, ita omnium ftipendia definiuerat, vt equites armigeri auri florenos LX. Huffarones XL. pedites armigeri LXIV. non clypeati denique XXXII. anni fpatio acciperent (a). Militiae huic adiunxit Mathias cariffimam fibi deinceps legionem, VI. mille capitibus conftantem, quae ab atris thoracibus, ac amictu, vultu item per coeli iniurias ob fufcato nigra legio audiit: ad hanc nulli, nifi animi, corporisque robore praeftantes, autorati funt: hac Mathias, vbi grauius erat periculum, opportune vti, hac hoftes etiam numero, et viribus fuperiores fua e ftatione folebat depellere: vt adeo legio haec inuincibilis effe crederetur. Regis et imitatione et hortatu, praelati quoque et magnates militem eo, quo facultates ferebant, aluere numero, ac in armis, difciplinaque militari exercuere: qui regi interdum bello Bohemico et Auftriaco praefto fuit, potiffi

(a) Vide Mathiae regis literas ad cardinalem Gabrie lem Rangonium Neapoli tum agentem Zagrabia die 10. Martii A. 1481, datas in epistolis Mathias Tomo IV. pag, 263.

mum vero aduerfus Turcas non fine fuccef fu depugnauit. Vt adeo fi fucceffores Hungariae reges Mathiae regis in re militari inftituta obferuare aut voluiffent, aut etiam in fumma temporum iniquitate potuiffent,. numquam Hungaris miles, numquam militibus duces defuiffent. Porro ad militum amorem, fidemque fibi conciliandam, peculiaribus prorfus in eos beneuolentiae fignis vfus fuit Matbias: praeterquam, quod ftipendia ftatis temporibus accurate eis numerari procurauerit, fiquid interdum alearum quibus excellebat, lufu in caftris a locupletioribus magnatibus lucrifecerat, inter milites diftribuebat, rara deinde memoriae felicitate, gregarium quemque fuo compellabat nomine, nec alienum a fua principis dignitate ducebat, fingulorum in caftris obire tentoria, comiter quemuis alloqui, fau ciorum in praelio obligare vulnera, aegrotantium contubernia follicite perluftrare languentibus manu fua cibum praebere, omnes denique, quod fua caufa tantum toleraffent, blandis verbis confolari. Vnde tanto in benignum fibi adeo principem exarfere amore milites, vt contentis quibuscumque periculis hoftem etiam numero fuperiorem intrepide aggrederentur, nec vnquam e pu gna nifi victores excefferint. Seueram qui. dem in caftris difciplinam exegit Mathias, at poft reportatam victoriam, paulo plus, quam communiş falus exigebat, victori militi con E e 3

*

cedebat licentiae (a). Vnde apud Silefitas praefertim, vbi Polonos debellauerat, grauiffimae non raro querimoniae in Mathiae militem funt exortae (b). Quamquam in Hungaria feueriffimis legibus militis feu hibernantis, feu iter agentis licentiam prohibuit, neue praefectorum militarium feu negligentia, feu conniuentia cuiquam mole ftiae aliquid inferretur, id diferte fanxit, vt damna incolis per milites illata duces ipfi de fuo farcirent (c). Quae omnia fi vera funt, nemo iam mirabitur Mathiam de potentiffimis tot hoftibus tam illuftres retuliffe victorias.

§. XXVIII.

Hungaria fcientiis, et artibus exculta. Haec, quae hactenus recenfuimus, Mathias non excellenti folum ingenio fuo accepta debuit, verum etiam infigni prorfus, ac rarae admodum in fummo imperante eruditioni, quam ille cum in pueritia Ioanne Vitézio moderatore, tum vero in folio iam collocatus, affidua praeftantiffimorum autorum lectione,et meditatione fibi familiarem fecerat. Quanta ea fuit Mathiae felicitas, vt, cum

(a) Bonfinius decade IV. lib. VIII.
(b) Cureus in Annal. Silefiae.
(c) Mathiae decret. III. art. XXI,

pleraque calleret Europae idiomata, cum omnium fere principum legatis citra interpretem loqueretur. Theologiae, et SS. canonum cognitioni adiecit Romanam, Graecam, ceterorumque Europae populorum hiftoriam, et geographiae notitiam mathefim item aftronomiam, et cum militarem, tum vero ciuilem architecturam: in hac autem ita -verfatus fuit, vt de commoda, et decora aedium conftructione cum peritiffimis architectis non fine victoria difceptaret. Tam vaftae eruditionis is fructus fuit, vt de quolibet literaturae genere fumma cum facundia differeret (a). Sic cum ipfe literis effet, addictus, literatos quoque profufa prorfus liberalitate fouit et donis excoluit: poft virtutem, non alia profecto, quam per doctrinae laudem, fuit fub Mathia ad facros aeque, ac profanos honores eluctandi via. Vt autem genti fuae eruditionis omnis capaciffimae literarum condifcendarum opportunita tem praeberet, coeptam olim a Sigifmundo imperatore Budenfem academiam, ac fortaffe tum idoneorum magiftrorum inopia collapfam, ex Ioannis Vitézii confilio A. 1465. inftaura- 1465 uit, euocatis tam ex Italia, quam ex Germania fcientiarum profefforibus (b). Huic, quae

[ocr errors]

(4) Plura lege in Galeoti Martii Narnienfis commentario de egregie, fapienter, et iocofe dictis, ae factis regis Mathiae ad inclitum ducem Ioannem eius filium..

(b) Vide cl. Pauli Vallafzky Tentamen hiftoriae literarum fub Mathia Coruino editum Lipfiae A. 1769.

« PreviousContinue »