Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

in regnum Neapolitanum recuperanda, Vene. torum amicitia, et auxiliis ei quam maxime opus fuerit, qui tum maris Adriatici fuere domini.

[ocr errors]

Jura regni Neapolitani Carolus recuperat. Atque haec fua primogeniti in coronam Neapolitanam iura vindicandi cura fat diu, mul tumque exercuit Carolum, praefertim poftquam oppreffis domi feditionibus, republica fapientiffimis legibus, et inftitutis ad rectum ordinem reuocata, ad eum maieftatis, et potentiae apicem affurrexit, vt domi nil a fuis metuendum haberet, exteri autem principes, ac populi certatim eius amicitiam, ac foe dera expeterent. Tribus igitur iam auctus filiis Ludouico, Andrea, atque Stephano, id fibi efficiendum putauit, vt primogenito in folio Hungarico collocato, alterum Neapolitanis regem daret: verum iftud vel ex eo non leuibus obnoxium fuit difficultatibus, quod puer olim et aula Romana, et parentibus ita volentibus, fuo in Neapolitanam coronam iuri imprudens renunciauerit. Erant Carolo Claudo Neapolis, et Siciliae regi ex Maria Hungara filii quatuor: I. Carolus Martellus Caroli noftri pater, II. Robertus Calabriae, III. Philippus Tarenti, ac IV. denique Ioannes Dyrrachii principes, Cum igitur Carolo Martello primogenito e viuis fublato, eius filius Carolus nofter ad regnum Hunga ricum deftinaretur a matre, quemadmodum

Bonifacius VIII. A. 1297. fanxerat, patruo 1297 fuo Roberto Calabriae duci Neapolim cefferat, ad eius fubinde heredes tranfituram. Ac reapfe Carolo II. Claudo Siciliae rege anno 1308. e viuis fublato, Robertus fecundo ge- 1308 nitus Calabriae dux illico fucceffit, inueftituramque pro eius aetatis more a Clemente V. pontifice obtinuit. Poft,.vbi vnicus Roberti filius Carolus Calabriae dux geminis folúmmodo filiabus: Ioanna, et Maria relictis, A. 1328. e viuis exceffit, immodico in neptes 1328 fuas amore abreptus Robertus auus, id clam agere coepit, vt contra, quam olim cautum erat, Carolo noftro, eiusdemue filiis a fucceffione auita exclufis, Ioanna neptis Neapoli praeficeretur. Oppofuit fe fe iniquae huic deftinationi Carolus nofter, ac primum qui dem Salernitanum principatum cum bonoris montis S. Angeli dominio, ceu relictum fibi olim a patre patrimonium repetiit, (a), tum vero a Ioanne XXII. papa impetrauit, vt fublato per apoftolicam difpenfationem proximae cognationis obice, Ioanna Andreae filio coniungeretur, dotisque nomine Neapolitanum regnum adferret; altera autem Maria, vel Ludouico, vel, fi id fieri nequiret, tertio genito Stephano in manus conueniret. Andreae principis, quem pater iple Carolus nofter A. 1333. Neapolim de- 1333

(a) Vide literas Ioannis XXII. PP. in Annal, reg. Hung. ad A. 1331.

duxerat, nuptiae rite funt peractae (a), fed peffimum habuere exitum, quod fponfa aliis jam ante occupata amoribus, vique adeo fponfum faftidierit, vt ei etiam fubinde necem confciuerit; Mariam autem fecundo genitam, deftinatam Ludouici poftea regis noftri fponfam, confentiente Clemente VI. pontifice, Carolus Dyrrachii dux feftinatis nuptiis fibi copulauit, quam ille rapinam fuo tempore capite luit. Sed triftia haec multo ferius poft Caroli nostri obitum euenere, qui geminis iis nuptiis tempeftiue conciliatis filiorumque altero Neapolim traducto, dubitare minime poterat, auita fua in fucceffionem Neapolitanam iura abunde vindicata, firmataque fuiffe. Ita nempe non raro vfuuenit, vt, quae prouide, fapienterque in viuis conftituta effe credimus, vel temporum iniquitate, vel hominum maleuolentia euer

tantur.

S. VIII.

Polonici regni iura iuftis titulis aquifita. Non multo poft tempore Carolus infignibus. fuis in Cafimirum regem affinem fuum, et totam gentem Polonam meritis id confecutus fuit, vt eius quoque regni iura fibi, filiisue fuis obtinuerit. Vladislao 111. Loctico 1333 Poloniae rege A. 1333. e viuis fublato, in

(a) Chronicon Tarotz, cap- XCVII.

partes diuifi Poloniae proceres optando fucceffore diffidebant: itaque Carolus oratores fuos ad comitia Cracouienfia A. 1334. 1334 expediuit, qui perpetuae amicitiae, et auxiliorum aduerfus quofuis hoftes fubmittendorum oblatione, eo Polonos permouere, vt Cafimirum denique regem elegerint (a). Eodem arbitro Carolo, lites, quae Polonos inter, ac Bohemos reges aliquamdiu intercedebant, optatum finem accepere Visegradi, quo Ioannes Bohemiae cum filio Carolo huius nominis IV. poftea caefare, et Cafimirus Poloniae reges Nouembri menfe A. 1335. co- 1835 piofo, fplendidoque cum comitatu aduene. rant: (a) hic porro ita tranfactum fuit, vt Bohemus omni in Gnefnenfem, Callifienfem, ceterasque inferioris Poloniae prouincias iure fe abdicaret, Polonus viciffim auitis fuis in Silefiae, et Oppoliae ducatus, vrbemque Wratislauienfem iuribus renunciaret: quia vero veterum pactorum vi Polonus Bohemo tributi aliquid quotannis pendere confueuerat, Carolus nofter, perfolutis Bohemo auri puri libris quingentis, Polonos onere illo in perpetuum liberauit (c). Tantis igitur beneficiis fibi, gentique fuae collatis vicem redditurus Cafimirus, A. 1339. menfe Maio, 1339 comitia Cracouiam conuocauit, vbi commemoratis Hungari regis in rempublicam Polo

Cromerus hiftor. lib. XII. pag. 201.

(b) Ibidem, et Chronicon Turotzii cap. XCVII. (e) Cromerus lib. eit. Chronicon cap. cit,

[ocr errors]

nicam meritis, orabat regni ordines, vt quoniam ipfe herede carebat, iam nunc communibus fuffragiis Carolum affinem fuum, eiusdemque filios regni Polonici heredes, fuccefforesue iuberent: placuit aequa petitio omnibus, nec mora, ex voto Cafimiri fit fenatusconfultum, quod ipfe magno dynaftarum, et nobilium Polonorum numero ftipatus, menfe Iulio e. a. in Hungariam detulit Villegradum: vbi praeteritis Polonos inter, et Hungaros foederibus renouatis, fucceffionis Cracouienfis in conuentu decretae capita, cum Carolo rege, ac eius filiis Ludouico, et Stephano conclufa, in folennes tabulas funt relata (a). Haec copiofius explicari oportuit,vt iurium, quibus Ludouicus M. poftea Cafimiro auunculo fuo in Polonia fucceffit, aequitas iam nunc intelligeretur.

S. IX.

Ludouico filio expeditam, fecuramque reddit in Hungaria fucceffionem.

Etfi nil prorfus erat, cur Carolus vereretur, ne quis Ludouicum primogenitum principem a folio Hungarico prohiberet, non parum nihilominus ille de hoc follicitus fuit, ea fortaffe de caufa, quod etiamnum meminiffet,

(a) Chronicon Tur. cap. XCVIII. Cromerus pag.

« PreviousContinue »